Compendium geographiæ territorialis cum omnibus, & singulis statibus, provinciis dominiis, ac rebus notabilioribus Europæ, Asiæ, Africæ, & Ameri cæ compositum ab abb.ate d. Jo Carolo de Stadel ..

발행: 1713년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

.qε . .

Sylvestribus; Phasiani , pervices albi, ti

rubri communes hic sunt. Herbae medicinales , & alexi pharmacar ad sunt innumerabiles : nec desunt venae ferri , aut aliorum Metallorum . Res magna admiratione digna est, fons de Vis propoGratianopolim , ubi quotidie aqua bulliens conspicitur, & tamen nunquar calida invenitur. V. Robbaeus hic. Civitas principalis Delphinatus est Gratianopolis ad Iseram, nomen trahendo ab Imperatore Gratiano , V. Meum Comp. Geogr. Eccl. f. II 9. HumbertuSSecund. Delphinus Viennae Domini canis13 9. ; & Ioannes Rex Armeniae Minoribus nomen dat III a. Ultra Gratian polim florent in Delphinatu Vienna, Archi- Epist. Civ. Ualentia , Ep. &Uni . Ebrodunum Archi-Ep. Vabincum UEP. Brigantium , Augusta Tricastinoruin . Ad septentrionem superioris Provinciae aer frigidus est , sicut & in Deraphi natu ob multitudinem montium , &frequentiam nivium ; frumenta ibi satis

colligibitur, sed parum vini &fructuum;

52쪽

p. ata plurima ibi videntur, quae pabulum praebent variis animalibus: In Inferiori Provincia , aer est salubris, & interdum calidus per exces um ; glacieS vix ibi videtur , hyems fere nulla notatur , pluviae rarae, sed grandines, & tonitrua sunt frequentiora; venti magnam in illis partibus exercent tyrannidem, tollendo in altum homines, & animalia,& transferendo ea per plures passus in alia loca ; territorium hujus Provinciae inferioris fertilissimum est, & abundat frumento, vino, & fructibus. Ad Arcum fluvium siluatae sunt Aquae Sextiar, nomen trahendo a CajoSexto Capitaneo Romano, Urbs , cele-hris , vetus , & Archi- Episcopalis . Ultra Aquas Sextias florent in Provincia , Arelate, Massilia , Portus Teloniensis,

Forojulium , Antipolis, Sistarica , Apta, Regium , Dinia , Glandata , Vinctum, Sanitia , Grassa : Adest & Principatus

Arausicanus . Tolosae rivus Sanguinis toto unius diei curriculo defluxit. 26 I. i Genebr. Theodorico Hispano, Meroveo

53쪽

Franco,&Aetio cum Attila ad Arelatem confligentibus utrinque ad I 8 o. morta lium millia cadunt una die a. 4 I.

CAPUT V. De Regnis Angliae , Scotiae , &

Hyberniae. I. I. De Regno Anglia .

Mirabile est , quod Carolus I. Rex

Angliae , carnificis manu in foro obtruncatus fuerit an . I 6 9. Majus Regnum est Anglia , quam Scotia, & Hy-bernia , nomen accepit ab Anglo-Saxonibus , qui ibi habitarunt : Situatum estata partes Meridionales Insularum Brittanniae, habebit leucas gallicas in extensione a Meridie ad Septentrionem circiter Ioo. & plus ab Oriente ad Occidentem . Limites ad Septentrionem Separantes Scotiam ab Anglia sunt fluvius

54쪽

Tmede, cuius medietas scaturiginem habet e Scotia , & altera Regni Separationem facit: ad Orientem alluitur mari Germanico : ad Meridiem separatur a Francia per Canalem : ad Occidentem mare est Hyberniae. Anglia cum Lucio, primo Regum omnium Christiano , per Aristobolum, Eugatium, Damianam Christianis ad dieitur . Aer non ita salubris est ob frequentes pluvias, undo Pestis frequentius invadit hoc Regnum, quam alias Europae partes; alii rationem addunt ob fluxum aquarum omni quasi Septennio partes has inundantium, &relinquentium in cavitatibus foetorem, & corruptionem causantium , aeremque

inficientium , quod & est probabile . ,- Tellus admodum tertilis est, producens abundanter frumenta , & partes montosae dant siliginem , & avenam; vinum ibi non crescit, sed bibitur plerumque cere visia , confecta ex hordeo , &Lupulis. Montes, & collus ovibus quasi innumeris repleti sunt, quorum ovium

lana est admodum longa , & subtilis.

Nulli

55쪽

Nulli in hoc Regno observantur Lupi ,& pauci admodum Asini, & Muli. Reperiuntur venae Cupri, ferri, stanni, plumbi, carbonum terrae, &alior ut mineralium. Caro bovina , seu bubula,& porcina , gratioris saporis est hic, quam in quacunque alia Europae parte. Pauci admodhm adsunt lacus, flumina plura, quorum principaliora sunt Tami-sus , qui Originem trahit in Comitatu Glocesterano , alluit Oxsordium , &Londinum, postmodum labitur in Mare. Sa Xernus pertransit Shrovesbury, mo cester , & Glocester . Humberus , brachium est maris, in quod se diffundunt rivi Bermeatus , Trentus, Arus, War

Angli, &Saxones, postquam CX-pulerint originarios, diviserunt Provinciam in septem Regna , quorum etiam Tituli retenti fuerunt usque ad tempora Regis Egberti, qui reduxit illa Regna ad unum solum tempore Imperii Caroli Magni; nomina autem illorum Regnorum erant s. Essexta a. Eas, Angliae. 3.

56쪽

Κentium . . Sus Aia. . estsexta. 6. Nor thumbria. 7. Mercia. In Angliae Regno,s a. Comitatus continentur. In veteri Regno Essehio reperiuntur tres Comitatus , primus ejusdem veteris Regni nomen habet, & lambit mare : duo posteriores Comitatus nuncupabanturMid.

delfckius, & Hartsertius; in Middel sexto Comitatu sit uata est principalis hodi ECivitas , & hodie Regni caput Londinum . Regnum East-Angliae includit comitatus Sus lxium, & Nord lxium, &Cambrigiensem; in qua ultima Civitate

famosa est studiorum Universitas . Regnum Vetus Kentium, nullum alium Coismitatum comprehendit, quam Comitatum eiusdem nominis, vicinus est Galliae , & habet tantum leucas septem in extensione de Calais a Doures; Canintuaria ad Sturam , ubi Sedes Archi-Episcopalis, Civitas principalis est hujus

Comitatus, seu Regni Veteris . Vetus Regnu Sussextum, duosComitatus inci dit; unum ejusdem nominis I alterum Surrej tun nuncupatum . Vetus Regniim

D de

57쪽

de mestsex septem habet Comitatus, &eundo ab Oriente ad occidentem , ad canalem inveniuntur Sourhampton , Dorcet , Devon, & Cornmal; ad Septentrionem reperiuntur Bark , Wili, &Sommerset: Comitatus Cornuvalensis

praecipue fert stagnum Anglicum. Principatus de Galles, cujus dominus est primogenitus Regis Angliae, olim etiam dividebatur in plura parva Regna , tem pore autem Roderici magni reducta fuerunt ad simplicem Principatum comprehendentem nonnullos Comitatus , inter quos Flint, Dembigh , Laerna van , t Iste Angleisy, Merionet, Mon-gomery, Cardighan, Pembroch, Caeriit arden, Glamorgan, Brec noli , &Radnor. Vetus Regnum Northumbriae majus est coeteris , continens sex Comitatus , videlicet Yorck , Durham, Nor-thumberland , Land caster , est mor-land , & Cumberland ; priores tres sunt ad mare Germanicum ; posteriores resepiciunt mare Hyberniae . Comitatus ,

seu Ducatus Yorch est maxima Provincia

58쪽

cia totius Angliae , & est Titulus , &mensa Secundogeniti Regis : Civitas principalis titulum Archi-Episcopi obtinet , Sedesque ejus est ad fluvium, seu

rivum Ousam. Comitatum Lancaster famosum reddunt historiae, & vetera bella duarum domuum Regiarum dZYorch ,& de Lancaster: quidam volunt trigesies ibi confixisse milites durante dicto bello praetensivo Coronae , & ibi occubuisse tres Reges Angliae, Principem de Galles , duodecim Duces , Marchionem unum, novendecim Comites, viginti tres Barones , & plures alios considerabilis qualitatis ; Civitas principalis est

ejusdem nominis sit uata ad Lonum. Rc-gnum vetus Merciae est in medio Angliae , continendo I 8. Comitatus , quorum septem sunt ad partes Orientis, eundo a Meridie ad Septentrionem, videlicet Oxford, ubi celebris universitas

59쪽

mich , Leicester, Stassori , Derby, di Nottingliam : quinque alii sunt ad partes occidentis , scilicet Mont monili , Hereford , Vorchester, Shrop , & Chester . U. Robbe p. I. l. a. c. 7.

Insulae dependentes ab Anglia,sunt Insulae Man, & Anglesei in mari Hyberniae, cum titulo Comitatus : Insula Wichi in Canali prope partes de Southem pion : Iarsei , & Garnesti , prope partes

Normandiae: quibus annumerantur,centum & quadraginta quinque aliae Insula Sortinges nuncupatae ad occidentales partes Cornuallenses, inter quas duodecim sunt principaliores, in quibus omnibus reperiuntur Stanni Anglici fodinae .

Londinum, Civitas Angliae principalis audit, sit uata ad Tamisam, in Proin vincia , seu Comitatu Middel sexio. In magnitudine vix cedit Civitati Parisiensi, si Suburbia comprehendantur : commercia ibi florent, & reperiuntur in illa Mercatores plurimi, & divites . Hic Rex residet, aut Regina ; Studia omnia suam Uni

60쪽

Universitatem habent, & Episcopus Seisdem . V. Meum Comp. Geog. Eccles.

Regimen Angliae potius Aristocraticum est, quam Monarchiculd, licet sit haereditarium , ob potentiam Partamenti,quod interdum morte damnat Reges, ac manu Carnificis capita eorum in publico decollari jubet; prout in specie tactum est y. Februarii anno 1649. V. Robbe l. c. n. Penuit. Senatus composeus est duabus Cameris , Superiori, & inseriori: Superiori praesidet Rex, aut Regina , vocatis Proceribus Regni: in inseriori reperiuntur nobiles, Satrapae, & alii Ministri. Quibus hodie uniti sunt Scoti, & Hy- herni. Regnum hoc Religionem Catholicam amplexatum est anno Dominicae Incarnationis I 6 a. quam & retinuit usque ad tempora Henrici VIII. qui repudiata uxore legitima, Catharina, Sorore Caroli U. Imperatoris , Annam Bolenam adultero jungens conjugio errores

SEARCH

MENU NAVIGATION