Compendium geographiæ territorialis cum omnibus, & singulis statibus, provinciis dominiis, ac rebus notabilioribus Europæ, Asiæ, Africæ, & Ameri cæ compositum ab abb.ate d. Jo Carolo de Stadel ..

발행: 1713년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

allatas fuisse . Roterodamum patria fuit Erasmi, apud non ullos principes aestimatus . Ultra jectum , Mastricli alias Sedes Archi- Episcopalis, ad Rhenum et

locus fuit , ubi prima vice Confoederati se congregaverunt ad excutiendum Iugum Hispanorum . Alia loca sunt Bergae ad Zomam , Stenoberga , Breda , Sylva Ducis , Gravia , Narda, Muda, Monachodamum , Horna, Enchusia, Medemistilichum , Alcmaria , Egmonda , Texe lia , Flevolandia , Lugdunum Batavorum , Loden , Quibus accedunt Delfi, Dordracum , Gouda , Haga Comitum , la Hoe , Ris,ichum , Gravesaninda , Hons lardych , Delphorum Portus ,

Aquae veteres, Vcerdae, Isel ste inium , Viana, VOrconi uin , Gorichemium , Heu dena, Crepicordium , Mons S.Ge

trudis, Guillelmostadium , Novio magus. Ubi penultima pax conclusa fuit . Hollandi sunt Politici, & potentes

per mare, ut plurimum Mercatores divites ; in India Orientali varias acquisi. verunt Povincias; varia habet loca in

82쪽

Insulis Sondicis , & Moluccicis , in Partibus Malabarensibus, Coromandelensibus , & aliis Asiae , Africae , & Americae districtibus. In oceano Orientali habent Insulas Zeylon , & sunt amici Imperatoris Iaponiae. Regimen harum Provinciarum est democraticum ; potest etiam considerari , ut Republica, componens status G nerales Provinciarum Confoederatarum. Congregationes faciunt Hagae, in Coomitatu Hollandiae, qui locus pagi nomen tantum obtinuit , nihilominus ejus AEdes, & Palatia , sunt melius aedificata, quam in quacunque alia famosa Civit te . V. Coronellus in Atlante Sectarii potissimum exercitium Religionis publicum habent. V. Bleau.

De Helvetia.

ΗElvetia, vulgo Schmi Zerland , nomen assumpsit a Pago Sch Wia , in quo initium sumpsit eorum libertas, res

83쪽

puendo dominium Austriae x; videndo hoc Imperator Albertus rebellionem reficenare conatus est, mittendo in illas partes exercitum viginti millium hominum , qui in conflictu prope Schmi Z occumbentes , in libertate confirmati , &S .ieteri seu Helveti nuncupati fuerunt. Aer in Helvetia salubris , & admodum subtilis est ; Territorium inae quale , montosum , maxime versus Meridiem , pauci frumenti , & nullius fere vini ferax est ; montes plerumque quasi semper nivibus coperti sunt, maxime versus montem S. Gottardi. Lacus principaliores sunt Gene-vensis , Constantiensis, Zellensis , NeoCastellensis, Biel ensis, Moratensis, Thunensis , Briengensis , Lucernensis , Zurigensis , Zugensis , Lucanensis, & Rivensis . Fluvii principaliores sunt Rhenus , initium sumens a tribus Scaturiginibus ad radices montis Gothardi , tandem se conjungentes infra Curium, & Separan-.tes Rheinthalium a Comitatu Tyrolensi tractum faciunt per lacum Cunstantiae ,

84쪽

quatuor Civitates Sylvestres , per Sue viam , Basileam , & Allatiam . Fluvius Aara Scaturiginem similiter habet in illis partibus , pergens per partes Bernenses , tandem in Rhenum influit. Rhodanus pergit per Valesiam , lacum, & Cμvitatem Genevensem . Russius tractum facit per Lacum , & Civitatem Lucerinnensem, & tandem influit in Aaram. Te- sinus pergin versus Ducatum Mediolanensem, & influit in Lacum Lucanen

Helvetia dividitur in Cantones tredecim, qui totidem Respublicas constituunt . Inter dictos Cantones comprehenduntur plures alii status , Se Respublicae unitae; videlicet Episcopatus Basileensis, Abbatiae , S.Gallensis, Einsi iensis , Fabariensis , Dissentisiensis, Murensis, ordinis S. Benedicti, Principatus titulo illustres. Urbs S. Galli constructa

est a. C. 62O.

Schasmusen ad Rhenum , Lucerna ad Russium, Berna ad Aaram, Zurichum ad Lacum ejusdem nomiuis, sunt pub

85쪽

chrae , sed non adeo magnae Civitates . Lucernae residet Nuntius Apostolicus , Badenae Coesareus, Soli durni Francicus Legatus. Academiam Solidurni habent

Patres Franciscani ; Lucernae Patres Societatis , multa Monasteria sunt in Hebvetia Capucinorum . Berna , & Fribu gum ccepta a. I I 8 o. Soliturna , Basilea ,

Tigurium , Abbatis Cellae , Glaronum , Uranium , Suitium , Sylvanium, Tu.

Regimen Helvetiae est Democraticum , principaliores sunt Capitanei, &Magistratus electi a populo per deputatos cujuscunque Canionis. Aliqui, &numero septem sequuntur Cantones Religionem Catholicam, quatuor Reformatam nuncupatam , & duo sunt partim Catholici, partim reformati, qui etiam interdum bella inter se movent Religionis ergo prout factum a. I7Ia. Christia. nam fidem amplectuntur Rhaeti per Lucium M. & iterum per S.Severinum ineculo VI. Plurium Rhaetorum Oppidum , propinqui Montis ruina cum incolis op- l

86쪽

primitur I 631. Ad 7. vicos Helvetorum antiquiores pertinet Bada, Certiacum , Tribunal Coesaris , Provinciae liberae, Turgovia, Tractus Sarvnetum , Castra Rhaetica, Uzenaeum , Muratum Granis di num Urba, SchWarzenburg, Italicae PraefecturariLuganensis,Locarnensis,M drisiana , & Madiana, cessae a Maximi. liano Sfortia Duce Mediolanensi anm III a. ob recuperatum Ducatum Mediolanensem , ope Helvetorum. Praefectura Belitioni , & Vallis Bruniae , & Rivierae , ad duos vicos Smizii, & Sylvani pertinent. Huc referenda Urbs Curiensis, Episcopatus , & Principatus titulo illustris , eum 3. unionibus Rhaeticis .

CAPUT VIII.

Ι T lia omnium Regionum puIcherria

ma , aere salubri, & omnibus abundat ; aer in Statu Ecclesiastico non est adeo bonus, nec salubris. Frumenta optima , & vina generosissima producit, nec desunt mala punica,Citrina, Aurentiae s

87쪽

tiae, Granatae, olivae, & alii fructus pulcherrimi. Regnum Neapolitanum abundat Saccharo , Croco, Nucibus , amygdalis , quae etiam transportantur in Ba hariam . Uermes sericum construentes innumerabiles profert, unde nobiliores in Italia , vestibus seric eis passim utun- eur . Prata semper sunt virentia , Sylvae copiosae , cum omnibus animalibus sylvaticis, Apris , Cervis, & Bubalis, seu Bobus Sylvestribus. In Montibus reperiuntur venae metallicae,& dicitur; quod in Statu Ecclesiastico, Neapolitano , &Τusciae reperiantur etiam venae auri, &argenti; Alabastrai & Lapides pretiosi

non desunt, ut adeo verum remaneat ,

Italiam hortum Europae existere . Principaliores fluvii Italiae sunt Padus , qui staturiginem sumit in Pede- montio , & progreditur per Ducatus Mont ferrat ensem , & Mediolanensem , Separantem Ducatum Parmensem a Mediolanensi, pergit per Ducatum Mantuanum , & Ferrariensem , alluendo Civitates Taurinensem, Ticinensem, Casa-

88쪽

lensem , Valentianum, Placentiam , Cremonam , & Ferrariam: postmodum

se exonerat in mare Venetum .

Padum sequitur Addicus , Vulgo P Adige staturit in Coesareo Comitatu Tyrolensi , perlabitur Dioecesim , & Civitatem Tridentinam, Statum Venetum, separando eum a Patavino , Veronensi, &Rovigensi. Addua exit e Comitatu Chiavennensi , pergendo per Lacumia Comensem , Laudensem , influit in Padum inter Cremonam , & Placentiam . Te sinus oritur in radicibus Montis Gothardi, Cantonis Uri Helvetiae in Dioecesi Curiensi, pergit per Lacum majorem , alluendo Ticinium , seu Papiam . Arnus fluit per Civitates , Florentinam , & Pisanam , pergendo per Hetruriam, in mare labitur. Tyberis pergit per statum Sabinensem , alluendo Urbem Romanam se exonerat in mare . V. Maginus, Bleati . In Italia reperiuntur Lacus Garda,& Iseus in Satu Veneto : Lacus Celanusia Aprutio ulteriore : Anderus, Varan-

89쪽

nus , & de Lesina in Capitaneatur Perusinus , alias Tresimenus celebris ob cladem ibi illatam Romanam per Hannibalem : Lacus Bollanae nominatus est ii Patrimonio D. Petri. Italia principaliter dividitur in tres

partes: Prima comprehendit Regnum Neapolitanum: altera, Statum Ecclesiasticum, & Hetruriam, tertia , LOmbardiam veterem; quae omnes partes subdividuntur postmodum in varias alias partes , de quibus in sequentibus . Vere Catholica Romana Religio unice floret in Italia, exclusis quibuscunque haereticis, eorumque fautoribus;& merito cum enim ibi resideat Christi Vicarius, nulla alia, quam pura, & non infecta Christi Religio ibi florere , aut tolerari debet. Ab Urbe condita , Italia per spatium et s. fuit gubernata per Reges, quorum ultimus fuit Tarquinius Super-χus , qui ob suas insolentias nomen Ressitum in Italia ita odiosum reddidit, ut penitus illud abolere fecerint. Tandem

90쪽

redacta est in formam Reipublicae famosae, quae sibi immortale nomen acquisivit ob tot victorias, & altiores virtutes Consulum, & Senatorum . Status Reipublicae permansit usque ad Iulium Coesarem, qui fuit proclamatus Imperator anno To6. qui etiam extendit Imperium in tribus aliis Mundi partibus , & reddidit tributarios sibi plures alios Reges , mirum in modum dilarando Imperium , donec illud paulatim diminutum fuerit , & divisum sub Honorio , qui obiit Anno reparatae saluris et 3. Hoc est ab Urbe Condita ann.

Italia tandem venit in potestatem Imperatorum Constantinopolitanorum, qui remanendo , seu residendo in persona Costantinopoli, miserunt illuc e rum Pro-Reges , seu Gubernatores , ad observandum interesse , & Authoritatem Imperialem t dicti Gubernatores Vulgo nuncupabantur Exarchi, O Ordinarie residebant Ravennae; pri inus EX a chorum Longini nomen obtinuerat, mise

SEARCH

MENU NAVIGATION