Francisci Serdonati ... Orationes duæ habitæ Rhacusij, altera in funere Chrysostomi Caluini ... altera in aduentu Vincentij Portici ..

발행: 1578년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

FRANCIS CI SEI DONATI

FLORENTINI NABITA RIT ACUS II IN ADVENTU Uincenti, Portici Lucensis Novix Archiepiscopi.

cipue concurrunt, quae me aliqua ex parte perturbant,efficiuntque ut id vires meas loti amplitudo, conspectus,pra entiaque illustrissimorum virorum, prudelissimorum patrum, dc magistratuum corona:tam magnus,& honestus omnium ordinum hominum, qui huc jectandi di audiendi causa accesierunt, concursus: quae omnia magnam vim ad

deterrendum habent. Sed quod multo hoc onus laboris, atque officij grauius reddit,cst argumentum nouum,& insolita dicendi rattio: dicendum est enim de sacratissimis nupti js dignitatis, & concordiae plenis, de congressu inquam tuo Reuerendissime A ntistes, cum hac Ecclesii ,quae est tua sponsa, dc de primo tuo ad nos aduca

tu, qui tam immeniam laetitiam, di alacritatem omnibus attulit. in quo cum mihi de tuarum virtutum, necnon etiam huius Ciuitatis Iaudum praestantia necessario agendum sit, video quantum id facultatem meam superet, spemque digne efficiendi imminuat:cum enim illae tales sint, ut antiquorum virorum, atque ad eo heroum virtutem sine controuersia assequantur & aequent,dignae essent pro 'fecto, us admirabili illa facundia celebrarentur, &gloris sempt- terne cognimentarentur,qua praestantissimorum virorum facia ab

GNUM opus, & arduum omni tepore mihi fuisset, Reuered .ss. Antistes, Illustrita

sitne Princeps, patres amplissimi, id vos Omnes auditores nobilissimi, inconcionem scendere, & publice ex hoc honestissimo loco verba facere.Sed nunc multa simul prae-go interuallo superet, loci huius dignitas, antis

32쪽

RATIO IN FUNERE

.ant 7quis illis oratoribus ad coelum sublata sunt. Nobis autem hoc tempore, qui rebus abundamus: ut oratio nullo pacto deesse pota sit .desunt ornatae sententit, bc apposita, grauiaque verba, quibus eas explicare possimus: itaque longe secus mihi euenit, atq; aliis contingere solet. Laborant enim alii plerunque dum qu frui quid in earum rerum,quas celebrandas suscipiunt, laudatione dicant,ia argumenti inopia si pius eos torquet, ac male habet: mihi ve ronon tam copia,quam modus indicendo quaerendus est,tot ,tant tiaque rebus m. hi sese simul offerentibus, ut mens hebescat, animus concidat,oculi terreantur, lingua haereat,& denique omnis sensus langueat.Sed posteaquam hoc munus mihi ab iis, quorum auctoritas magni apud me ponderis semper suit, mandatum est, de laus, gloriaque vestra huic periculo exposita est, ne lingua mea parum exercitata obscuretur c si tamen cuiuspiam verba obscurare nutetiam illustrare illam. quae per se clarissima sit, possunt dabo operam. ut hanc prouinciam quomodocuque possum susti neam , quo vos iudicetis me, si non, ut decebat, illustres vestras laudes celebrasse, nominis certe & gloriae vestrae studiosissimum suisse. adnitarque efficere,ut siue dignitas,dc virtus sacri pastoris, siue pudor.ec obseruantia gregis spectetur, omnes facile perspicere possint

hunc diem merito huic Ciuitati tantam hilaritatem ac tantam voluptatem,quantam vix unquam antea percepit,attulisse. Iam nune igitur in causam ingrediar,& ne vobis molestus sim, breuiter tota rem perstringain. Nihil in uniuersa rerum omnium natura melius,

nihil sanctius,nihil praestantius, nihil, quod sit hois magis propriu. di huic animali omnium nobilissimo conducibilius inueniri potest,quamreligio:itaque nulla unquam fuit omnibus ini terris gestam fera,tam barbara tam immanis,tam legum,& morum expers.

qui si non veram,&probabilem:at aliquam saltem sibi religionε, non finxerit. Veruntamen una hse, quam Christiana pietas colit.& amplectitur, sine controuersia est longe verissima. & sanctissima, de sola est augusto religionis nomine digna, quam Iesus Christus immortalis Dei filius generis humani seruator,ac liberator verissimus auctor, vel iria veritas potius docuit. constitu it,sanxit. pieque colendam tradidit:haec doctrina saluberrinia falsos ac fallaces Deo reiicit,& noxias hominum,ac flagitiosas cupiditates dii

uina auctoritate detestatur,& damnat: per nanc vere diuinus cultus Deo exhibetur,& honores,vota, sacrificia preces adhibenture 3

sine ea nihil probum,nihil purum, nihil sanctum, nihil pium,nihil egregium fieri aut excogitari potest. Huius igitur religionis hi pati res amplissimi semper studio ardentissimo flagrarunt, ob eamq; causam semper laborarunt, atque adnixi sunt, ut eorum A rchiepi

scopi,

33쪽

stopi qui in hac Ciuitate rerum diuinarum duces, de Antistites etasent, de itata, solemniaque sacra rite monstrarent,dcfacerent,quimon ma,qoae ad diuinum cultum pertinent, rite pertractarent, α pietate in Deum , di amore in gregem. di studio erga Christianam religionem eminerent excellerent. Sciebant enim ab hoc capite Onitiem rationem humanorum bonorum fluere; idque merito: Neque enim nos hristiani quicquam dubitare debemus de felicitate, α salute nostra,cum nobis, qui de optimi sunt, Sc sapientes, prsitantiquando Plato de suis Ethnicis hoc tantum boni sperauerit, qui praedicauit tunc beatum fore genus humanum, cum aut sapientcs regerentia ut reges sapere incipurent. Quod quidcm egregie expressit

Poeta cum cecinit.

Componitur orbis. Regis ad exemplum;nec sit reflectere sensus.

Humanos edicta valent,vovita regentis.

Quare cum superioribus mensibus Chrysostomus Caluinus eorum A ichiepiscopus senex optimus de omni honore dignissimus diem suu in obiisset ipsi pastore spoliati prece , di humili i bsecratione usi Deum orarunt, ut eum prisulem ipsis daret, qui ad tantum munus Obeundum, de ad Fcclesiam hanc regendam, x sarciam tectam cor seruandam aptus esset, & pro ea fide, religione, obsequio, pietate. Obserua ni laque, qua erga Petri sedem semper v sa est iis c Ciuitas ad sanctissimum patrem Gregorium xiij. Pontificem Maximum, re Christi Vicarium ni sit, & patre orba eius fidem tanquam legitimi tutoris,& communis omnium patris implorauit, ut is, qui diuino numine regitur, & incredibili prudentia, Se mansuetudine orbem terrarum moderatur,eum deligeret, quem tanto honore dignum iudicaret,& cum primum audiuit te potissimum Vincenti Portice ad hoc sacratissimum sacerdotium,de amplissimum dignitatis gradum esse delatum, ita tim incredibilem quandam, & pene diuinam Iaetitiae voluptatem cepit. Sc in spem maximam, & quemadmodum εofido verissima adducta est fore, ut te hoc sacerdotiuadministrare homines diuins religionis rationem castissime colerent, plenissimasque pietatis cerimonias sanctissime tuerentur. Deumque semper pura, integra, incorrupta mente,& voce ita venerarentur.&precibus placarent,ut eius numine, atque auxilio haec ciuitas Noma menta dignitatis, de praedia stabilitatis facile seruaret ,&denique Omnia sibi secunda contingerent, suarumque omnium inrtunarum istatus incolumis maneret. t anta enim , de tam constans fama de tu stitia, temperantia , prudentia, mansuetudine, humanitate Pietate tua emanau t. vi sibi omnia te presule fausta, ac felicia polliceantur

ed quam luctato tanta spes hominibus iniecta sit, melius patebit'

34쪽

de tuis rebus breuiter ab initio dixero. Tu igitur parcat m iii I modestia tua Reuerendisti me Antistes in tuas laudes ingredienti Ietsi

enim aures tuae id auersantur, neque audire volunt, virtutes tamen

id requirunt,ta ij, qui ad shint,aliquo pacto flagitant,quod eo libentius taciam, quo scio me nihil dicturum, quod non ab omnibus verissimum esse cognoscatur: magis enim verendum est, ne vera laus tibi oratione mea detracta,quam falsa afficta esse videatur tu igitur, inquam , amplissimae, honestissimaque Porticorum familia in Urbe clarissima Lucensi natus patrem habuisti Hieronymum Porticum magnae gloris multique nomini S virum. Nam neque soris serὰ qui quam apud Lucentes ea tempestate,qua tamen multi clari,atque allustres omnibus artibus apud eos extiterunt: neque domi maior quisquam fuit,quique amplioribus honor ibus,& saepius fungeretur quemq; sui ciues,populique aeque atque illu colerent, di obseruarcta Is cum prudentia, iustitia,temperantia, sanctitate animi magnitud ine pristaret, cognoscebat educationem in puerili aetate plurimum posse, eamque insita a natura semina inultum adiuuare, ideoque te vix infantis annos egressiim bonis moribus, bonis artibus erudiendum , informandumque doctissimis, ac sanctissimis viris tradidit. Tuque ut patris praeceptis pareres, & naturi,quae te ad summam virtutem vocabat, obtemperares,eos colebas, eos audiebas,eis opera

dabas,credebas illis, ad illos respiciebas, i Ilos imitabar. s. ta nunquate a studiis litterarum abducebas nisi iussus, aut ut animum at i quantulum relaxares, & firmiore postea ad studia referres. Erat in te in genii in ra quaedam alacritas,& celeritas in percipiendo,in ijs vero,

qui pocepisses,memoria retinendi vis admirabilimitaque cum optimis moribus imbutus Latini,Grscique sermonis periciam, atque usum abunde,cumulateque consecutus esses, ut imper ij ad ininistrandi, di rerum gerendarum , populorumque regendorum scaentiam perciperes, consequereris C Ludo, atque institu tione pueritis ad

celeberrimum Bononiense gymnasium profectus es, ibaque iurii peritis doctissimis praeceptoribus, quibus i ta urbs semper abundauata diligenti Atin e operam per quinquennium dedisti: quo factum est, ut nihil in ea facultate disci sciri ve possit,quod tu non inue stigaris, de perceperis. ineunte deinde adolescentia te Ferrariam vxbem eruditis unis hominibus, liberalissimisque stud ijs ast uentem contuli-hi ibique cum annum posuisses instigma iurisconsulti a vιris prudentissimis,& omnium disciplina iuris ciuilis eruditi nimis ac scuerisDsimo illo collegio accepistir ω in patriam reuersiis adolesccntiani, quam aliis discendo consumunt , nuntigna alienis friceptis, sed tu periculo,non legendis tantum, sed agendis, explie udas ,:ac dς fendedis caulis traduxi tu,& cum c nosceres virtuti siaudem in actio

35쪽

ne eonsistere,& nihil esse praeclarius,quarn communi utilitati seru re,ad agendum te contuli sti:teque iustitis, honestatis,dignitatis,ueri tatis, qui bonique patronum prosessus prouinciam solicitudinis. ac laboris plenam respondendi, scribendi, cauendi secutus es, dc ut tuum laborem hominum periculis subleuandi s impertires, multorumque controuersias,causasque tuereris,multum vigilasti,taborasti, praesto multis suisti, curastique vi tui fontes omnibus paterent: dum in amicorum negociis praeter eximiam scientiam magnam fidem , & diligentiam; tum animi vim,libertatemque dicendi adhibes: dum veri iuris,germansque iustitiae solidam, & expressani effigiem tenes,umbras,& imagines reijcis:& controuersias potius tollere,quam litium actiones constituere studes . Quod sane studium nobilissimum,& honestissimu in semper habitum est,te a magnis,de excellentibus viris cultum fuit,& admirabilem dignitatem, de pergratam utilitatem habet:totque ac tanta praemia ei proposita sunt, ut in eo ad summos, de amplissimos honores adipiscendos prox t mati quasi compendiaria via omnibus secutis, munita fuerit;& multos legimus apud antiquos, Si nostra etiam memoria non paucos vid i mus ob hanc unam facultatem ad summos honorum gradus perta nisse.Tuus igitur labor in hoc studio caste integreq; versatus ex omnium hominum iudicio fructum est amplissimia in consecutus , tantamque laudem ex eo tibi parasti, ut nulla grauior causa ageretur, quae non continuo ad te deferretur, domusque tua tanta quotidie ciuium frequentia, de summorum hominum splendore celebraretur, ut totius Ciuitatis oraculum videretur: dc admirabilis ac pene diuingiuae in legibus interpretandis, de explicandis scientiae fama, ita Percrebresceret, ut aduenae etiam multi ad te consulendi causa accederent. Quid quod celeberrimi quique no stri saeculi iurisperiti, utSOcinus, Aldobranditius, Alciatus, Ronchegallus de alii summi viri honorificam tui mentionem in suis scriptis fecerunt,de auctoritate,

ac testimonio tuo suas opiniones comprobare conati sunt λ Verum tu iuris scientia penitus percepta, optimoque instrumento tractandarum humanarum rerum comparato, de si te ad eius experientiam excita ises, Omniaque optime processissent, tamen ad curiam, con-srouersiasque dijudicandas praecipue propensus eras: itaque a S tandem Sc nature laretae in te suorum munerum be dignitate, te honestarum artium studio, de assiduo usu, atque exercitatione rerum maxianarum euasi sti, ut nihil in te desiderari ad summa omnia perficienda posse videretur, sed perfectus undique atque omni virtute cumu- ratus intelligereris. Quare dc. Lucae in patria tua nobilissima iuuenis adhuc Omnes honores, ac magi stratus,& illos diligna, qui senibus taxunMPandata solent domi, de foris consecutus es, integerrime'ue H E gessi- '

36쪽

gessisti,& amplissima,& maxima negocia summa omnium voluntate consecisti,& in re p. deniq; ita versatus es,ut per multos annos nihil in ea factum, nihil tractatum, nihil coniti tutum, nihil decretum simul lusia graue, aut magnum negocium gestum , cui non interfue ris, vel prefueris,& meliorem in eo sententiam non ta prudentia excogitaris,& voce pronunciaris: vique existimationem,dignitateque eius tuereris,& augeres multos Principes orator adire,&ad plarcs populos, diuersasque regiones longe,lateq; dispersas post habista tuς viii itatis, aut salutis neglecta ratione penetrare no dubitasti.& saepius clauurn totius imper ij tenuisti,& gubernacula rei p. optime tractas i. Verum postea ad longe diuersum viis genus,&ad Romant Ecclesie negocia tractanda translatus maiora cogitare coepisti. Romam enim orator a patria tua nobilissima missus es,quo tempo re Pius in artus Pontifex Max. vir cum omnium rerum scientia,tis perpendendis hominibus plane mirus cognita in eo munere ingenii tui priestantia, R tractanda rutra rerum usu cum ei opus esset, prudenti viro,& tui simili ad seditiones, discordiasque maximas in te Vrbeuetanos factas,& constatas sedandas,& partes inter se reconciliandas, petiit a Senatu Lucensi, ut alliam oratorem ad se mittere teque sibi quasi de manu in manum traderet. Qui d cum factum eiaset, Pontifex primum te honorificentissimo digni tatis gradu, quem Proto notariatum Apostolicum vocant, ornauit; deinde illi Vrbi ad eius dissensiones reprimendas praeposuit. Tu vero suscepta prouincia breui spem,& expectationem , quam de te maximam concitaue rasi vicisti: ita enim res omnes expedisti,& in tranquillitate collocasti,dc partes in tantam cocordia reduxisti, ut non solum a Pio Quae to Pon risce, & uniuerso patrum collegio gratiam inieris, sed pro-umciales etiam maximis beneficii vinculis tibi obstrinxeris, ut maximam erga te beneuolentiam omnes ostenderint, de tuum illinc discellum non sicut praefecti tantum, sed ut patris doluerint: teque de prouincia decedentem summa laus, & summa gratia prouincis consecuta sit. Itaque Pontifex deinde non destitit te quoad vixit quotidie magis ac magis ornare, & nouos honores, ac magistratus dein ceps ad te deferre . Anconitanae namque urbi nobilissimet, & omni. Qq prouincis te praefecit. cui per triennium cum tua summa laude praefuisti,& uniuersum illud munus summa iustitia, modestia,& a stinentia tradux illi, & prouinciales omnes incredibili quadam benignitate, ac mansietudine tibi in perpetuum devinxisti. Cum prudentiae,probitatisque tuae fama maior in dies fieret, tuque ampliori honore dignus ab omnibus iudicareris ad Maceratam urbem regEdam,ri uniuersum Picenum gubernandum delectus es; de vi maior honos tibi tribueretur; placuit Pontifici, ut idem cum Maceratena qu

37쪽

amor etiam dioeceses Anco nitanam, Firmanam, Nursinam Seu, sculanam,quae separatae prouinciae sunt, obii ne res: esletque tibi in illis prouincijs maius imperium, quam ipsis earum pretinis,cum iis qui eorum iudicato stare, & acquiescere nollent, aut aliquo pacto se iniuste tractatos arbitrarentur ad te,qui eorum quaere I as audires,ddeorum omnia negocia tum iure,& potestate, tum etiam a ctoritate,de consilio tuo explicares & expedires, confugere liceret. In ea tu prouincia stetmmam laudem consecutus es,ut & a Pontis cri&uniuerso Cardinalium collegio Praeses optimus iudicatus fueris, ijs etiam, quibus cum po e state praeeras optime satisfeceris: reliquisti enim gratam tuae virtutis memoriam,quam Omnes libenter retinent,& conseruant,& quia intelligunt se reserenda tibi gratia satisfacere non posse, habenda & praedicanda sati Stacere conantur: omnes enim uno ore testantur te eum fuisse, ad quem aditus otian ibus pateret, qui veram in iure dicendo aequabilitatem , & constantiam adhibres: cui esset iustitiae,pietatis, religionis,ac lenitatis antiquitasma cura: cuius & potestas timeretur, cum omnia posses,& bonitas diligeretur, cum idem non plus licere tibi velles,quam quantum leges permitterent:tuis institutis se recreatos, di acerbissimis ex actionibus,&maximis sumptibus liberatos fatentur: uniuersamque prouinciam tuo consilio ita gubernatam affirmant ut ijs, qui deinceps ad eam regendam venerint instituta tua laudare, quam aemulari facilius fuerit. Mortuo interim Pio Quarto cum uniuersa Christiana resp. pluribus iam vulneribus confecta molestis, operosisque nego-eijs implicata esset graviaque pericula ipsi impenderent, in eam opinio nem p ij, & pubi ici boni studiosi homines nonnullis arg umentis adducti sunt fore,ut Philippus Hispaniarum Rex, qui unus probit te,quae illi natura; de studio est insita, & prudentia singulari, quam

multarum rerum usu sibi comparauit, & opibus,ac potentia, quam Dei dono a maioribus haereditario iure accepit, & auctoritate sua, in qua plurimae partes Christiang tranquillitatis insunt, & vulnera sanare,& negocia expedire,& pericula propulsare a Christianis facile poterat, in Italiam, quod omnes boni summopere Optabant,veniret. Pius Quintus itaque Ponti sex Max. in Quarti iam locum suffectus, vir plane sanctissimus,& de Christiana re p. ad quam augenda,& amplificandam omnia sua consilia, cogitationesque rescrebat,optimae meritus te Romam euocauit eo animo, ut ad potentissimum illum de vere Catholicum Regem te Nuntium mitteret, ut in eius au

Ia degeres, eius comitatum honestares , & in ipsius quasi conspectu astans Pontificis nomine Christianorum rationes procurares . Sed cum Rex aliis negociis, ut creditum est . impeditus iter illud facere non potu isset, Pontifex certior factus haereticorum pestem in Sar,

38쪽

ORATIO IN PUNE

matia, quae nunc PoIonia dicitur,radices altius egisse, & quotidie Ialsus serpere, ut eam extirpa ret, ac funditus, si fori posset,tolleret te, Nuntlii mco ciam aLctCritate Lcgata , misit, qtis quidem p Ctc lias non temere nisi Cardinalibus committi solet, do eodem itinere mi ximis etiam de rebus mandata ad Maximilianuin Caesarem Augustii simu t.bi d dit,q quid eoia cosccisti; &in Polonia deinde nactus

Iocu,ubi latius ingeniit,& virtus se diffunderet tua,du res dignas tua virtute,& ca expcctatione, qua oes de te coccperat, gercres,dignit re, in qua optimi Porificis sapictissimo iudicio collocatus lueras, ata xisti: maxima.n.pericula, siunam os labores, grauissimas cotentiones 'suscepisti;re, non verbis quid oporteat a praestantissimi, viris in rep. .

chri itiana administranda fieri, docuisti: vitam tuam non semel iadiscrimen pro Ecclesis dignitate obtulisti praestantissimas sentetias libere semper dixtili, nefarios improborum conatuS virtutet, impetum auctoritate sedasti, fortissimo animo & in priuatis locis, S in

publicis optimatum conuentibus clamorem hereticorum conlcm-psuli: dux auctor actor multarum rerum,quae ad Ecclesiae Catholicae amplitudinem illustrandam,ad iura suae potestatis retinenda, & recuperanda,es ad aduersariorum vires debilitandas, & obtrectatorum calumnias coercendas pertinent, fuisti. vi Rex ipse Sigismui diis,qui malevolorum quorundam oratione inductus,quod ad religioncm attinet,vitam pene deuram secutus fuerat, ad pristinum suu erga Ecclesiam animum reuerteretur, persecisti,& ut multi pri terea Principes, ac Senatorii ordinis viri malis siuasoribus repudiatis, M. haeresi, in quaerant,abiurata,& relicta errorem poenitendo corrigarent,& ad vera & Catholicam fidem, de ad Ecclcsiae Romanae auctoritatem reuerterentur,&sua omnia Apostolicae sedis sunt mi Potatificis potessati subiicerent,estecisti; Z magnitudine,a suauitate ingenii tui magnam hominum vim ad verum Dei cultum traduxisti. di impiorum lis re si tandem sublata, immanissima,ac foedissima mostra, tanquam alter Hercules, tua industria,ciligentia, pietate,ac doctrina vicisti,& prostrastim nobilissimo Regi, Florentissimoque regno in magnis tenebris erroris Ninscitiae clarissimum lumen praeculisti;& veram salutis viam monstrasti,& munisti,& iis quasi coel stis patris possessionem restituisti. Quinimmo ipsum Regem Auiua salu tem a Pontifice commendatam habebas, praesentibus haereticorum, di malevolorum insidiis non stem l libera ili, neque solum ei sa, luti fuisti, sed curasti etiam,vt omni auctoritate aulae communitaret gnum cum dignitate obtineret. itaque summus Pontifex cum pro sua prudentia sentiret, ac videret, quos fructus Romana Ecclesia, Muniuersa Christiana resp. ex tua pietate,& laboribus cepissct: ita vir

- tutem industr iam tuam, di opera,quae ab ea Prosecta sunt, probR

39쪽

ult, vel potias admiratus est, ut no dui,itarit de tuis rebus ti iii Christianam rem p. meritis agens haec , ciba pronunciare. Noli in donatus abibit. Quod si diutius vixisset , digno ic presinio assecliset, Sc laeo loco virtutem tuam coll0ca set, unde praeciarum eius lumen ab omnibus conspici, de quam plurimis spleni ore suo lucere ad verae re Iigionis pietatem,& dccus posset. Quemadmobum etiam nihil prae rerinistrat erga te, quod politum ellet in honore verborum, ita etianihil praeterilitet quod in praeianio virtutis positum esset. Sed quomi-

nus ea, quae de te ornando cogitabat perficeret, in causa luit mors, . quet paulo post virum i lium diurnum consecut ent, bonis omnibus luctuosa, acerba Christianae rei p. quae illius virtute, & conlilio fore sperabat,ut omnes malorum molas;quibus undique cincta crat,a ledevelleret, se atq; fortunas augeret,& exaggerarer, & verum eX in1- .nianissiniis hostibus triumphum,ad quem maxima eorum internecidne aditum sibi iam patefecerat, portaret, ac,tanta in eo uno bene gerendae rei spes constituta erat, Omnibus pcriculis liberata, ut

Ecclesiastici imper ij, de vers religionis fines non terrae, sea coeli re- .gionibus terminaret.bed ut illuc unde digrelsa est oratio redeat, cliinterim Rex Sigismundus mortuus esset, tuque ob id intelligeres aliquorum optimatum an imos,& haereticorum prs serti m esse noua rarerum expediatione suspensos,& in magna sententiarum varietate, S opinionum dissimilitudine cum alii alio rem transferrent, iuminum esse periculum ne proximis regiis comat ijs cum magno Chri silans rei p. dc trimento regnum illud ad hereticum aliquem deseris vctur, quod ij, qui male de religione sentiebant, valde optabant. R ut seret pro suis viribus,atque opibus contendebant,audacteriis obuiam iuisti, de concaela quorundam licentia, & contusa audacia consilia corum fregisti,& motus, conatusque omnes prohibuisti, remagnitudine consilii,prudentiaque humani,ac diutini iuris omnem ipsorum impetum elusisti, bc contra omnia pericula, OmneS tumultus,omnes calumnias firmissimum pressidium virtutis opposuisti, de quantum consilio prouidere,auci ci 4tate mouere poteras, hoc Omne ad id contulisti, ut eos,qui aliter sentirent admonitione reprimeres,dc qui dubitarent, hortatione impelleres, ut id,quod optimum esset, sequerentur: itaque armis prudentiae, & continentis,de innocetie & integritatis ea consecutus es,quae nullis copiis, nullis opibus, nullis viribus consequi potuisses, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos reddercs,de omnes in officio contineres,omnium voluntatem ad veteris imperii studium reuocares. Quid multa ita inscite grauem illam, Se sere diuinam personam per

sexennium sustinuisti, dc tam sapienter munus illud tenuisti, ut Sc ip

*met Rex Sisismundus quoad vixit,ita te amarit, di in tanto hono

40쪽

te habuerit,ut omnia sua & priuata, de publica negotia libentius tacum, quam cum suis communicaret, de plurima de consilio tuo fateret,ic eius soror Anna lagellona,quod minime silentio prctereudum duxi, lectissima,& prudenti Rimascemina, de verae pietatis studiosissima,& eximia quaque virtute praedita te de pri sentem maxi-mὸ coluerit, & absentem adhuc vehementer obseruet; crcbroque quod in tam nobil i & Clara muliere magnum est beneuolentiae signum & per litteras N per nuncios de suis rebus certiorem faciat, di libenter admodum a te consilium petat, & quod instar omnium est Roma de uniuersa Ecclesia te laudet, bene gesti rei p. testimoniudet, D continenter praedicet sibi perte ornamenta sua reddita esse, te auctoritatem seruatam , & Christians rei p. splendorcio auctum,

et Sedi Apostolicae pristinum decus, quod impii homines, de scelesti

tollere conabantur,& in illis locis iam imminuerant, magna ex parte restitutum fateatur. Pio Quinto iam vita destincto successit in potificatu summa cum Omnium gentium,ac populorum approbatione,& Dei prscipue nutu Gregorius xiii. de quo omnes eadem sentiunt,& existimant,in eius scilicet virtute, probitate,prudentia, consilio tantum Christianis rebus praesidii positum esse, ut in spem venerint fore, ut is potissimum Christianam rem p. conseruet non solum calamitate, sed etiam calamitatis formidine liberatam, & Ecclesiae Dei dignitatem, salutem in omnibus gentibus constituat; qui itide

cum te omni honore dignum ex illimaret, ac de tuis ornamentis &commodis cogitaret, te Romam reuocauit,de amplissimum sacerdotium, quod Decanatum vocant,in patria tua tibi dedit;& cum videret,ac sentiret te unum esse, in quo summa essent omnia,in animo

etiam habuit te urbi Romae regendi praeficere. Sed cum interim hic sanctissimus Senatus ab eo pastorem petijsset, ea liberalitate in hae Ciuitatem usus est , ut Romam orbis terrarum lumen ,& uniuerse Christianae reip.domicilium procuratione tua priuaret,& ad Ecclesiam hanc moderandam te mitteret. Cuius quidem Ecclesis tanta est dignitas,de amplitudo,ut superioribus temporibus viri amplissimi,& omni virtute spectatissimi eam appetierint, & libenti animo

amplexi fuerint. Nam,vi csteros nobiliis imos viros,& honoribus, doctrina,grauitate , consilioque maxime prs stantes omittam, nuper Ioannes Angelus Medices vir clari stimus, in quo summa sapientia, eximia virtus,singularis humanitas fuit, multis honoribus perfunctus iam Proto notarii Apostolici nomine ornatus, Anconitan Pque Urbis, atque prouinciae praesectus quibus gradibus tu etiam ad hunc locum venisti Archiepiscopus Rhacusinus sausto omine effectus est,deinde Cardinalis,& denique summo bonorum omnium consensu, de approbatione in altissimam, dc celsissimam dignitatis, atque

SEARCH

MENU NAVIGATION