Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

8a LIBER SECUNDUs

Et plebi exposuit devotae rite colendum. Ex pruno tantus labor est effingere Numen. Nos ipsi sumus obliquae, SANCTONICE, pruni, Nodoisque; sacrum quemque ut redigamur ad usum, Multo opus est serro, multaque bipenne, recidat Quae trunci vitia, & ramos abscindat inanes.

Uni tanta penus ventri non convenit, unum Non tot eget tunicis corpus. Gaza additur arcae

Quid nova, ubi brevior restat via, funus & instat Iam cano capiti hi Quid sumus, & aura popelli Debilibus lippisque oculis cerebroque caduco

Haec sunt abscindenda irritamenta malorum Omnia, & incipies ex curva prunus habere Formae aliquid rectae . Sed non haec ultima rerum est. Nitere concretos quoque pruno evellere nodos. Sunt, qui nobiscum crescunt, SANCTONICE, nodi, Non aliter tumuisse animo, quam rana, superbo,

Atque sibi soli mentem & partes sapientis Contemtis aliis committere: protinus ira Quidquid ob adversum ebullire, ac poscere poenas: Velle omnes servire sibi, se subdere nulli. Nodorum series horum est vincenda , priusquam Osculi, vota, preces populi mereatur imago; Et siquis superest naevus, quo nemo carere Est unquam visus, niti pauci Numine pleni; Expolias, patiensve seras. Fac denique de te qAuxilio Superum, quod fecit rite Sacerdos De pruno, & melior prima nova fama redibit; Seelantem at iugiet levis, aeternumque latebit. ' :

a Propense ad Relietionem secundum tisi quaerere Cat. Μag. . lieni fieationem Christianae Legis . c Gloria umbra wratim est : fustre b Potest quinqM.im esse absurdiur ,. res marti ac magis Iesuιων . Mn.ra quum quo minui via restat, eo plus et ia- Benei. c. l.

102쪽

LIBER TERTIUS

SERMO PRIMUS.

Laadat B ENEDIC TDM XIV. P. O. M. praeeipue ob aviami nitorem, ae sinceritatem . Transit hinc ad perstringendam Imulationem, ae fraudes, quarum causae praecipua sunt avaritia O ambitio : deinde ad Ponti eis Iaudes remeditur.

RiMA quanquam dignum, BENEDIC ΤΕ , Thiara Omnia constituant , pristo de sanguine origo Scilicet , & vultus Majestas& vigor aevi Et Patris honitas & rebus nata gerendisi Dexteritas & vita bonas traducta per artes Et probitas & Relligio, qua cedere nulIi Suevisti a puero: tamen his magis omnibus una L a Me

a Iambertus Nobilis Gemiamis einnipraeclarissimae Gentia Lambertinae a. Othone Magno In Italiam venit . ubiictor fuit. Vid. Hist. Bononien.

103쪽

Me movet, atque rapit Virtus hoc tempore rarae Nempe animi nitor ille oculis manifestus & ore, Illa tenax veri sententia, quae Tibi in omni Constitit osticio, media & concrevit in aula.

Haec, BENEDICTE, Deo similem Te praestitit aeque,

Atque Petri Solium rerumque Suprema Potestas. Namque Deum nobis ostendit in omnia plenum Non magis imperium, quam quod verum omne fideli Pectore conclusit, nec quemquam fallere novit. Nostri o prodigium sectit quo sucus obumbrat Omnia, nec sensus animorum verba revelant, Verba fide prisca vacua & contraria factis. Majorum sanctos mores sinceraque dicta Turpis avaritia ' infecit, corrupit iniqua Ambitio Vr vitium quod utrumque cupidine servet Immensa, atque ad se trahere omnia nititur, ad quae Quum jus deficiat virtus & vera, necesse est Fraudes atque dolos moliri, fingere vultus, Pingere sermonem, verborum invertere sensum .

At procul est peltis Regum assentatio ' nostri Principis a solio, sanctisque Penatibus. Ille est Verae laudis amans, haec falsae prodiga sensim

Incustoditas Magnorum illabitur aures, Pervaditque animos, & dulci corda veneno

Imbuit. Ut nacta est male pronum pectus in iram, Vindictam laudat , compellit & ultro volentem Ulcisci: siquem transversis aspicit hirquis Vultuque incessuque animi testarier ignem Incesti, pharetram gerit ipsa Cupidinis, arcum Concutit, infligit nullo medicabile vulnus

a Corruptι Knt depravatique mores e Diogenes interrogatus a quae madmirasione ditariariam. a. Oige. hestia morsum haberet omnium nocet, b Maxime adducuntur plerique , utilissimulti a respondit: Sa ae feris ι me eas iustitia cupiat oblivia , cum in bono-irogas, est obtrectator , si vi mauu ιιι, Tum cupidiIatem inciderint. I. ossic. adulator . Gl,s.

104쪽

SERMO PRIMUS.

Tempore. Mentitis rationibus urget iniquam

Causam, ubi propendet iudex; ubi sacra profano ore quis attingit , convellit & impius , Obben

Induit, & foedo Spinosam melare manat. Ausa nefas tantum, quod crimen grande putabit tCum lurcone gulosa vorat, vacuatque trientes Cum potore; rapit, vel coeco subtrahit ungue Cum latrone , facit cumque omnibus omnia. Sesam Temnit egestatem, nec laedere parva veretur Corpora. Suspicio de me siqua incidit Aulo, Deque Lyco, melior mihi quo , nec amicior alter, Hac fingente nefas, aut amplificante minuta, Protinus efficimur Gyaris, aut carcere digni.

Ex nigro quid non album facit , aut ex albo Nigrum t Adolescentes prognati sanguine claro Vix primo tacti rationis lumine vitae omnibus obseptum hinc vitiis, virtutibus illine Ingrediuntur iter: jam illorum sedulus lateret Palpator lateri; discrimen turpe & honestum Nullum inter reputans connivet, si illecebrosis Principiis aetas improvida flagitiorum Se dederit, si ludo si dapibusque meroque: Frangi animum turpi concedit inertia, amori Dat veniam, credit quaecunque licere juventae. Heu quam his seminibus patriae seges ampla malorum Imminet, hinc habitura quot est Respublica monstrat Cur potius juvenes, animus quibus integer atque

Nativus rubet ore color, quum quidlibet audent, Vir mulierve gravi non increpat ore, secatque Radicem vitii in duram quercum olim abituri,

Quam solum valido prosternet turbine lethum

a Semper auet assentatis id, quod i esse magnum . Cic. in Lael, o is ad voluptatem dicitur, vult l

105쪽

Cur nemo dicat, quae res est tantula, verum 3 Ne tantam recti trahat ignorantia turbam In scelera & fraudes. Uerum non audiit unquam Picta & olens multa balanitide, nocte dieque Septa viris Lalage, quam Numinis instar adorant , Ni quod adorantes reverentia longius arcet A statuis Divum. Uerum non audiit unquam Anatus, tumidis buccis, sermonis avarus, Qui solus pulcher, dives, sapiensque beatusque Ut sibi Fronto ; sumus nos turba & inutile vulgus. Pauca quis haec vacuas utrique susurret in aures: Quod sic, Fronto, tumes, odium es juvenumque senumque. Tu famae, Lalage, studiosior esto secundae Hoc nude dictum, sincero & pectore curat Saepe graves morbos h. Est tanta potentia veri

At verum illud ubi est i Spes lucri siqua refulget,

Merx antiqua nova est, corrupta annona salubris, Luscus cernit equus, corrosus tabe valet hos .

Nam quae sunt avidis injusta negocia avaris Utile mentiri docet hos, mercede minori Nos alios docet urbanus civilis & usus. Omnia mancipiis sunt plena ad cuncta paratis Servitia: obsequiis servet via, servet & aer Nomine amicitiae repetito iterumque iterumque. Hisce a mancipiis, ab amicis hisce venustis Posce aliquid; color ore sugit, vox faucibus haeret Conspeeto velut angue; domi cras esse negabit Serv herum, quum pulsabis, frustraque redibis.

a Quia haec sola esse videntur , ex inbus verum sapissime auritur ; pueritia , somnus , imprudentia , vino nιia, fania . Cic. in Topic. b Est inieraum isa peri exa veritat, ut eam insirmare naua res possit, Pro Quintio.C. Angusto sedenti pro tribunali

ac mortis sententiam in multos pronuneianti redditae stant per manus multJIudiuit iis bellae Noeec natis inscripto Ilocmonil : durge carnig a . Surrexit illic Augustativitamque omnibus condonavit.

106쪽

Ο quibus in latebris clausa est nitidissima Zona, ZOna auro pretiosa magis purisque lapillis , Quam fugiens terras Dea veri h pulsa reliquit ZSerpere nam falsum quum cerneret undique, sertur Paucos antiqua virtute, fideque vocatos Sic effata. Palam mihi vivere in orbe negatur, Vertitur & vitio verum . Mens est remeare

Sedes ad superas. Ne sueti fallere, fallant Vos quoque, linquo meam vobis , ac divido Zonam. Incedet siquando animis formido, dolose Nequis agat dicatue, premet sub pollice partem Qui sique suam, quoties labiumque manumque movebit. Quisquis is est , illum coget nova dicere verum Quaestio , & urgebit tormentis valdius ipsis. Namque insensibiles in conscia pectora trudit Particulas vero praegnantes perspicuoque , Evulsisse habiles falsuna ab radicibus imis. Illi consilio firmati Sc munere Divae Noverunt fraudum artifices, vulpesque dolosas

Altum riserunt jejuno ventre abeuntes.

Horum erat in numero juvenis prudensque probusque, Cui puero abstulerant nummosque domumque propinqui. Nec mora: praedones notos in jus vocat. Illi Soliciti ad testes concurrunt causidicosque, Addicuntque sibi pretio Nec enim ardua res est Verba emere, & modico perjuria cogere lucro. Ergo die dicta partes se judice coram Sistunt, turba ingens hinc , inde juvenculus unus. Incipit Hermogenes clarissima jura clientum Pectore secundus proferre & maximus ore. Tum jussus causam juvenis defendere, dextram Inserit in loculos tacitus, premit atque potentem

a Per Zonam hanc rationem & eon. est: Non violare homines . I. osse. scientiam intellige , cujus praeeipua lex l , veritas .

107쪽

Funiculum. Risu dignum & mirabile visui Pallet caulidicus, vocesque in pectore tentat Claudere, sed frustra: invito labuntur ab ore. Ergo se orditur contra, & sua dicta refellens, Non cadet hic, inquit , causa . Bona namque propinqui Pupillo rapuere, & magna dicere contra Mercede hos homines meque induxere ' . Parabant Talia dicentem jugulareὸ adeo ira pudorque Mentem incendebant. Zona at cogente, latemur, Illi aiunt: falsum testes juravimus, a junt et Iino crucem meritum se clamat hic, ille triremem . Forte quis expectat, quid Iudex secerit. Ipse Palluit & judex sese accusare paratus Multorum. Sed enim juvenis reverentia dextram Continuit, posita qui Zona ablata recepit, Eque soro mirum i quod adiverat unus inopsque,

Victor multorumque opulentorumque recessit.

o Zonat o de te quis filum mi dabit unum, Quisve meis, genti ingenuae, dabit alterum amicis, Quod circumpositas possit dissolvere fraudes, Et parasitorum nostro de limine turbam Pellere t Continuo premerem , quum Gellius ad me

Ventitat, & Proceres numerat longo ordine, queis est Iunctus amicitia, recitat quos nomine nudo, Et facit auctores longorum, quae mihi narrat Nune super Urbe, super nunc Caesare , commentorum. Continuo premerem, quum schedra Gargilianus Dat mihi pro nummis, vel quum me poscit in aurem Mutua pauca dies in sex, septemve Mamercus. Quam saevis tunc aspicerent me luminibus , quam Torva stoniel Tamen majora pericla caverem, Η

108쪽

Hos & seligerem, queis possem fidere tutus.

At venti mea vota serunt. Fraus pestis ad instar Aera corrumpit verbis effusa, monetam

Inlicit & pannos , subrepit in interiora Tecta hominum, violat penetralia sancta Deorum. O quis nos miseros monstro servabit ab illo tTu, PRINCEPs, fraudes contra & perjuria nostrum es Praesidium, sontesque dabunt Te vindice poenas. Falli non patitur tua sapientia. Quanti Constent res hominum novisti, quamque caducis Sint tibicinibus subnixae: hinc fingere tota

Nil usquam vita didicisti, quod Tibi vero

Nil usquana visum est majus meliusve . potestas In populos, Regesque nihil mutavit in aureis Moribus: exiguos homines affaris, ut ante, Nec pateris tristes a Te discedere . Namque est Ante alias res una animo Tibi fixa , Supremum Quod non Pontificem faciunt Diademata terna, Nec stipatorum longissimus ordo, beata

Nec vita inter Opes, aurata palatia, pron Vertice, quum transis , homines, genibusque minores: Sed pura in Superos pietas, constansque carensque Labe animus, populum Patris complexus amore, Et populus Patrem complexus amore vicissim

Certatim qui clamet io i sua gaudia testans

Sincero plausu, quoties datur ora tueri Pontificis, qui pene sui rerumque suarum Oblitus totas in publica commoda curas Versat, & exemplo durum superare laborem Usque suo docet urbanis juvenesque senesque Rebus praesectos; Vir talis denique, quem non A re & vero fractus deterreat orbis.

109쪽

SERMO SECUNDUS.

Sub persena Fabii probi senis deplorat parentum oscitantiam in

educandis liberis , quorum licentiam arguit. Ostendit quotae quanta mala ex prava educatione proveniant.

NTIMI E exemplum probita- . tis honorque senetiue,

Ille Tibi Fabius par, ANGE

LE ', moribus aureis,

Doctrina longo sed dissitus intervallo , Me convenit heri vultum d jeetus honestum, Imo & multa trahens suspiriam re sed ii, Et mihi vix totam tremulo dedit ore salutem. Pallidus hortor ego fari, quid triste bidental hMoverit. Ille animis paulatim & voce recepta: Nunc, inquit, capitis nulla est reverentia cani, Nullus honor Superum pueris . Furit improba turba Nunc quoque non procul hinc, & saxa sudesque praeustas Conjicit. In medios illapsus, ut huc veniebam, Frustra objurgavi, frustra hunc illumque tenere Sum nisus nam de manibus mihi plura minantes Evasere: tuas veni vix salvus in aedes: Densa adeo lapidum grando est, & tempora circum Sibilat aura. Senem multis consolor, & imam Derivo in plebem facinus, tutatus honest Gentis progeniem . Sed negligit ille loquentem ,

110쪽

Longum imo orditur sermonem, ac talia fatur. Quis vecors, quis mentis inops non serveat ira

Τam justa Z Sobolem Lucina parentibus auget, Et studium sobolis formandae diminuunt, &Ad Nomades sensim & suscos migravit ad Indos Cura juventutis. Pauci sumus & prope balbi, Qui juvenum vitiis obsistere nitimur, & qui Pullis hisce togis & solo nomine patres

Stentorea veros agitamus voce parenteS,

Ut vigilent: sed deprensi minus accola Nili

Surdescit. Quid id est Z Torpebimus, atque sedent In lapide obstipi ut lapides spectabimini Euge,

Majores sumunt neglecta incendia vires: Nemo suis non injiciat pro viribus undam. Natus ut in magnis nitidisque Penatibus insans Implorare suae vagitibus atque querelis Incipit auxilium matris, veluti reus ausus Ingentis, patriis tectis expellitur exul, Ut perturbator somni, mammaeque tenellae. Cur igitur natura ipsam turgestere mammam Iussit laete novo i num sorte malagmatis esset

Ut cibus, an pueri r Nostrae sua pignora matres Ab se abigunt: pudor ol generisque infamia nostri lEt vaccae cornu vitulos armoque tuentur,

Audet siquis eos propius mulcere. Bubulci Aut cerdonis ei nutrix datur uxor. Horati, Clama, & matronis Uenusimam ostende lucernam: ,, Quo semel est imbuta recens, servabit odorem se Testa diu h. Fratris saxo, quod sorte tenebat, Tempora collisit, quum moenia Romulus Urbi neret. Anne sapit seritas haec ubera servae M a Saeva

a Medicamenti genus, quod matrum sit di exsiccat . beribus applicatum . ue sensim exu. b Lib. I. epist. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION