Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

21쪽

Adde, quod e inultis, quos omni ex ordine notos Mi secit ratio vitae , aut occasio felix, Nemini ego, si non fallor , mihi nemo inimicus. Cun stis namque sui concors & junctus amore, Et siquem potui, juvi: tamen usque recepi,

Et fateor , majora datis , animoque per Omne Tempus ero memori: Superi autem in me mala Vertant

omnia, queis alios is si prudensque volensque. Namque haec fixa mihi est sententia mente , nocere Primum ipsi sibi, deinde aliis, quisquis nocet. Ergo Nemo meis timeat quidquam a sermonibus ' : ipsam

Horrescunt umbram SatVtae , S prodesse laborant

Cunctis, puberibui praesertim; hi sunt mihi curas. Ecquid enim lustris juvat instituisse duobus

Primam hanc aetatem conclusam parjete sancto, Vix male donatam si libertate voluptasAbripit in pneceps, & longo tempore cultos Una dies ctva percellit grandine seu stus ZHis timeo ; nec enim quam sint fragilesque, quibusque

Expositi ventis , ignoro . Cum mihi vero Iam rude donatos nostra observare potestas Nulla sit, & scripto praestet, quam voce moneres

a Sermo su essit Satytae , Satyra C mcediae , Comoedia Tragoediae , quae omnia inventa s uni ad perit ringenda hominum vitia . Quum enim apud Graxos lata lex esset, ne quis in quemquam expresso nomine dicuret , aut scriberet , quos Traecedi , & Coi di faciebant magno publicae tranquillitatis ri commodo , teste Hor. in Art. Potit. in p,ἰ tiberta. excidit F mim Dignam lae r

gi : introducti sunt Satyri , qui tacitis

propriis hominum nominibus , eorum mores & vitia traducerent .Qmim au

tem id sensim facerent , quam par est s

iicentius ae mordaeius 3 Satyra quo πodio haberi ecepit s utpota nomen ledieremiviriorum acerbe castigat avum

Laeo Poeta Τεν , ne lectores acerbitates nominis terasti aufugiant, maιuit sese mone , quam Salmas appesiare I inquit Aseecis. in Serm.Horatii explan. ubi su dii: Sermo autem dicitur ἱ eo quod feratur inter duos , aiat pliares vicissis ι quemles . Tunc enim uicitur Jermo, qu.3Mo ad praesentes loquimur . Acron vero hujus nominis causim hanc assi- at . quid Horatius G27 potius Ierm - , quam tumenti confecit. Duplicet an tem hac de causa hi Sermones Vocantur,

cum quod prasistes habiti si int, saltem ma ori ex parte, tum quod υui se --rem flectet sunt. Nemim ergo debent metum ullum , aut ullam malediccntiae si seiugem insico a

22쪽

Quantum est exiguis in viribus, inque iuvandi Antiquo studio, custodem denique qualis-Cunque si, hoc illis statui donare libello ;

Qui si non renuent aurem praebere , monebit

officii quemcunque sui , seu destinet ille

Arma sequi, malit seu Palladis alter in arte Sistere: sive togae vocet hunc illustre Latinae Munus , sive illum in isdus sociale Hymenaeus. - Haec est , inclyte Uir , nostri farrago libelli, Si pauca excipias conficta exempla docendi uVirtutem causa, quaedam & narrata, mihi qtue

Evenere ', putem nec amicis nostere vanum . .

Ergo qui multum me diligis , inque virorum i l . . Illustrem admittis coetum doctamque coronam, i i ii in Aurea qui laetioveniunt in tecta isquenter , μ l IEt venerantur Herum clarum virtutibus aeque & brutibus ingenuis, atque omni indagine rerum: Ergo, linquam, quo me vultu dextraque benigna iExcipis, histe meum ne dedignete libellum . Excipere: invenies etenim te plurima digna: Scilicet ore tuo sapienter dicta , mihique Lecta velut gemmas, sed clausas vile metallo. Non tamen ex ilio, quo fiunt arma: monere Hoc iterum praestat: nam si certantis ad instar Quandoque exagitor , circum ficta oppida pugno. Nullus homo est Bassus ' , nullus Sanctonicus x, aut qui

Nomen habet simile: ille est puta superbia , falsa hic ,

Relligio, nemo contra non iret utramque t Armatus, nemo reprehenderet aequus euntem.

a vid. Sermones libri primi .h Vid. Sermones liti. E. e Vid. Sermones ultimos lib. I. d Singulis Meetirii diebus multi illi,s res di docti Viri in eius palatium comveniunt , ubi erudite Δ sapienter de praeclaris quibusque artibus, ut sela offert occasio , disputant . Idem fit apud March. Lucatelli veterem auctoris ain eum, singulis diebus Lunae , idemque di bus aliis apud alios Illustres Viros V

23쪽

At furor est hominem signato nomine lingua Figere, & opprobriis media prosternere arena. Nam praebent aconitum pro medicamine dirae, Et vitio majore minus curare laborant . Quanquam quos homines, quanta virtute & honore

Claros interdum aggrediuntur , & illita felle Spicula vipereo jaciunt i sed in axe sereno Clara micant, & progrediuntur Sidera , quidquid

Rame atro ex limo Qedaque palude coaxent. Laus est magna penes sapientes , indiciumque Clarae virtutis sese tollentis in altum, Invidia & probrum; recidunt , vertuntque profundum Uulnus in auctorem, cruciantque domestica monstra. Nam qui carnificem ignoti, restimque timendam Vitant, semper habent in amaro pectore testem , Qui cogit sceleris longas expendere poenas. Vidi ego febre senem properantem ad limina Iethi, Altum & moerentem, quod semper adesset imago tDirarum ' , quas condiderat juvenilibus annis , Nec magis admissi, miser angebatur ab ullo . Ecquis enim, lacrimans aiebat, vulnera per me Inflicta haud paucis curavit i nam maledictis Nil citius volat, excipiturque libentius ψ ae Scripta manent, umque oritur numerosa propago i Nata in perniciem multorum , & plena Veneno. Laeli hos, tutari quos virtus atque potestas Contra debuerat furiosi militis arma . Hos, inquam, i l laesius laesi, sum aggressus & ultro. Heu quae me miserum lacrimae, quae vota piabunt Iloe scelere t Haec contra nitebar , & apta timorem Pellere, quae poteram, dicebam ; sed fuit anceps Exitus, hocque super mihi nunc spes plena timore est ,

Namque ratem a portu novus aestus agebat in altum.

1 . Ninea Videlicet Satyraea

24쪽

SERMO PRIMUS.

Hinc semper cavi, si quem sertasse canino Rictu adoleseentem novi , ne limen iniret Pieridum, aut plusquam versem unum conderet, huncque De variis hominum officiis & mutuo amore,

Quo sese amplecti natum lex jubet, & quein

Ipsarum edocuit durissima corda serarum. Non laceratur enim tigris a tigre, ursus ab urso. Ergo seris homines pudeat didicisse magistris. Quantum his consilio , quantumes ratione supersunt, Tantum odii praeeant, tantum moderamine R irae. Permissum est Satyrae genus unum scribere, mentem Arrigat urtica quisquis mordetur ab illa. Namque operis magnum est exemplar, & optimus auctor,

Et major Iuvenale, auctore & quolibet aurex AEtatis ': stilo hie tenui nitidoque juventae Gesta suae scripsit. Scripsit sua furta suamque Perfidiam: stultos non dissimulavit amores, Non odia & rixas & quaeque pudenda patravit. In se ipsum invehitur, stemit, urget, se premit unum, Et socios scelerum queritur , non indicat ullum. Augustine, sequi tua si vestigia quisquam Audet, & ulcisci sua coram admissa fatendo, Plaudemus, quod nostra quoque Heroes ferat aetas, Et peccati odio superari posse pudorem Nunc quoque demonstret, vulgi & dicteria vinci . Quod si nemo viget tam sorti pectore, ν saltem Hoc ab eo petimus, ne crimina fingat, iisque Ustulet ora Uiris illustribus , aut mani et

Clam commissa: bonum namque est pretiosus auro Nomen, & integrae sunt jura sacerrima famae.. SER-

bant necesse est, si quia est lautan .um,ade se debeι nauicare vel in ιaudem , Er praetereant, si quia repreBendemum vel in vituperium . est. Accessit etiam, ut minor sit flue/.

25쪽

SERMO SECUNDUS.

diseedenti dat vinia monita . L

A υsTE, mihi a teneris genitorquem credidit annis Formandum studiis & moribus , haec quoque dicta Accipe quondam a te postentis plura magistri,

Munere nunc solum veri sun gentis amici. Tempora praetereunt : non , jam labitur annus, Auges quo modicum numerum dignissimus unus Nostrorum juvenum. Jam cunctae Palladis artes, Iam rerum secreta tibi patuere retecta 3 .

Hinc Peripatetica, sed clarius inde lucerna Democriti. Tandem quod votis tam petisti, i h i Liberioris iter vitae patulosque penates Ingrederis, dominusque tui rerumque tuarum. Nil tibi praeteritis de moribus objicio, nil De studiis: etenim praeter magnam ingenii vim, Patria quam virtus dedit & tibi sidus amicum Nascenti, assiduum facilisque volensque laborem Palladia nulli cedens in laude tulisti. Adde, quod ingenti Divorum munere fictusta meliore luto ; vidi urbanumque probumque: Vidi, jam fatear, vultuque habituque modestum Corporis: auctor erat pune Deus incola mentis Harum virtutum, sed cultor sedulus ille, Ille, tuo lateri qui assixus qualibet hora Haesit nunc tristi, lata nunc fronte monendo

. . , Te Diuitiaco by Corali

26쪽

SERMO SECUNDUS.

quid erat dignum vitatu, quidve petitu. Sed nune liber abis & nostra lege selutus

In mare praeruptum: facili sine cortice nare Incipies: age, FAUSTE, manu bene nitere utraque, Nitere, FAUSTE, utroque pede, Omnes exere vires: Namque altus gurges, quem tranas , sunt vada multa, Inque volutata circum furit aestus arena.

Si rapit absorptum dubiae semel impetus undar, Nequicquam clamabis ; eo nam litore rarus Vir bonus apoellit, digitos supponere mento

Qui possit gelidoque ori, quod plurimus imber

Iam subeat ; comitum ridebit cetera turba, Et te sorte mori tacitum quis coget. Aquae sons Regis in aede fuit, sentis sed pervius usus omnibus: accedunt aestumque sitimque molestam Forte levaturi complures , quos nec honestas, Nec ratio, sed aquae conjunxerat una cupido. Ut grex, quem naulto Vexavit Sirius igne, Fontem obsederunt se is velut agmine , turbam Praeter & urgentem, caput uni pondus adauxit, Labitur & praeceps. Risum per longa volutant

Atria crudeles socii, bibit auribus ille, Naribus ille miser bibit & chamore dehistit

Horrifico. Pransum regem tunc λmnus habebat. Ecce autem minitans resupino mystace & hasta Helvetius laxus braccas, croceusque ruberque

Apparet, fugiunt ri res, solus in unda Qui superarat, opem poscit. Quis erederet i tali, Sponte, inquit lietor, tacitusque illabere fundo, Aut cogam: domini jubet alta silentia somnus. Mergitur infelix , vi stoque ut ab hoste redisset, Τranquilla ad valvas accensus fronte resedit. Ridest At caveas aliquo ne tempore de te Paucis historiam mutatis fama loquatur,

27쪽

Exemploque tuo fieri posse omnia credas. Urget praxipitem momento temporis uno Saepe bonum comes improbus, exultatque ruina.

Quos igitur fugias homines sermone docebori facili atque brevi. Delectant otia multos, Qui Ela tentant operosi plurima lingua, Sive ubi solicito potatur calda ministro,

Sive ubi densum humeris cogunt spectacula vulgus . Omnia magnarum norunt secreta domorum, Norunt, quem renuit trepidans Babylonia regem,

Quid Moschi, quid Thraces agant: tamen ignorant se, Quamque domus fragili sua sit tibicine fulta. Garrulitas ridenda, sed est metuenda , minores Quae serit & magnos nullo discrimine lingua. Quisquis nunquam habitat secum , sed semper ubique est, Foenum habet in cornu, longe fuge, FAUsTE; dicacis

Fama nocet, nullum secretum creditur illi, Qui plenus rimis ex omni parte fatiscit. Sed non tota mali summa est in vortice linguae: Sunt alii, quibus officiunt magis Octa, quique In pejora ruunt. Vinum, Venus, alea, morum Et pestes aliae testes, quae conficiunt rem Quamlibet ingentem quatuor, vel quinque kalendis. Sed quae res periit, potis est fortuna referre, Ius habet in corpus nullum. Si decidit aevi flos, teriturque vigor vel tota nocte choreas Quum ducunt, laetumque melos lugente pudore Io, vel dubiis coenis, vel fornice nigro ... o ramosa lues Musie reticenda pudicariSi vigor his, inquam, tentari coeperit, herbas Frustra contundet Glaphyrus, frustraque papyrum Ambiguam inficiet longa ratione Galenus. Nec data cera Deos, nec picta tabella movebit,

Qui saepe indomitam poena hac fixere juventam .i Novi

28쪽

SERMO SECUNDUS.

Novi ego praeclara ditique ex stirpe creatum regium forma juvenem cunctisque beatum Natum donis: pater hunc, licet unicus esset, Et matre invita dederat formare severo Nobis imperio: namque ingens spiritus olli Extulerat vanas & avita superbia cristas. Impatiens freni duras traduxit apud nos Tres, quatuorve hiemes , ut equus , qui carcere clausus Plura loco ante fugam vestigia figit eodem, Et robusta premit, mordetque repagula . Tandem Erupit: finem exspectas metamque laboris ξEx thermis Pauli quinto post mense mihi fit obvius, apprenditque manum, dicitque salutem,

Qua caret ipse: peto nomen, namque Ossea dextra, Et turpes macie vultus, oculique madentes

Imbre putri, vox & tussi interrupta frequenter Ignotum mi reddiderant. Multo ora pudore Suffusus, vestris nunquam o de sedibus, inquit, Gressum amovissem . Petimus nocitura, datisque Largiter amentes fruimur , laetique venenum Haustu avido bibimus. Nec plura loquutus abivit Gressu incerto, obiitque diem vix mense peracto. Hoc tibi de solio recitatum crede Sybillae Exemplum. Miseri taceo nomenque genusque , Nil prodesse tibi, sed multum cetera possunt. Si noctu vigilare lubet, patet Alphesiboei Musarumque domus: si sorte pericula mavis Evitare, parant tenebrae quae plura per urbem Nosti vagis, pluteumque tuum librosique recentes, Quorum non parva est tibi copia, consule solus. Consule & antiquos, nec profecisse putato

a Nomen Areadicum Cla rissimi Viri Generalis Custos , & Pater Areadiae. Marii Crescim nii , eujus aedes perpe- Frater ejus Ιχhilippus C.R. Scholar.Piar. tuo literatis omnibus patuerunt . Fuilifloruit & ipse non mediocri literatura.

29쪽

IO LIBER PRIM Us

Te quidquam, nisi quae sunt jacta minoribus annis

Semina virtutum recolas, durusque labores Maturam in frugem deducere, quae nisi canis Non datur: omnis enim juvenum sapientia flos est Herbaque ', quam totam siccus depascitur annus. Sed jam liberius tecum loquar: ingenua non Contentus forma mihi saepe es vergere visus In luxum, quanquam simulaveris. Indolis hujus Invenies alios, quorum est perfrictus in ore Iam pudor: hos inter si fluxeris , hoe ego de te Suspicor, hoc metuo, ne tortis arte capillis Et gravis unguento, caput hoc juro, allia mallem olfaceres h speculi censura comtulus, atque

Ornatus mulier his captae more Lacaenae occurras quandoque mihi: non larva, nec atri Me Lemuris facies offendet acerbius. Ista Non uno servo contenta est forma , nec uno

Curru : sunt Phrygiae velles & galbana rasa Et gemmae digitis, & apex quaerendus & aurum Pileolo: bibulae sua sunt munuscula danda

Albinae; nec enim caret hoc cacoethes amore: Danda est & famulis creberrima sportula avaris, Ne te abigant: vivunt nam saepius aere clientis, Quam dominae. Sed qua tibi tanta pecunia vena,

FAusTE, flueti Meus, inquis , habet ditissimus agri Quadringenta ' pater. Brevis est & fabula pulchra, Quae modo mi subiit. Torquebat solis ab ortu

a Adolescentia Iunifleat fructus futuror i reliqua tempora demetenuissemctibus , aut percipieri u Iunt accomm data . Ol. Maj.b Eiusmodi objurgatione adolescentem ungnentis delibutum castigatum lini- se a Vespasiano , ae petitione magis iratus frustratum tradat Suet. in ejus vit. Nihil enim est aut nequias , aut tu Iulem minato viro. Cic. s. Tusc. e Age dictaares veniam loquo tuo , si quum obsonia Hur AEquo Ialia driret , dicereisibi copiam Jasis es Inquiebat Zeno Cittius ad similem responsionem. Laert. lib. . cap. I. Quadringenta autem sestertia erant Prin

30쪽

SERMO SECUNDUS.

Ad noctem multam sunem post terga relictum Ocnus arundinibus teneris juncoque palustri.

Sed quid i ut assidui studiumque laborque diei

Cesiarat, nil senis erat ; nam turpis asellus Post tergum domini tantundem senis edebat , Aversis oculis quantundem torserat ille. Agri dives erat juncique uberrimus Ocnus, Illi sed deerat, quo sene ligaret asellum. Tu cave, post patrem post funem tertius unquam In scenam venias, fieres nam sabula tota. Plura serent dictis addenda, sed imminet umbra Iam major , currusque vocat , qui te seret Albam, Placat ubi genios in aprico rure soluta Roma soro & studiis autumno laeta reducto . Innuit impatiens en virga mulio, eundum est; FAUsTE, Vale : te sorte sequar vice senetus & ipse Post aliquot soles. Jucundar in collibus Albae, Aut in Aricino dicam tibi cetera clivo. Interea recoles, quae dixi stans pede in uno Pauca hodie; sed multa satis servare volenti.

proventus annuus, seu eensas Dignitatis lEquestris . Qui enim ad ejusmodi si-mam perveninent Tiberii Neronis edicto inter Equites Romanos numera. bantur . Is etiam constituit, ne cui ius

esset gctandi aurei annuli, de sedendi in theatro Lege Iulia in quatuordecinordinibus, nisi eui ingenuo ipsi patre

avoque paterno sestertia quadringenta centus luissent. Vid. Plin. sb. 33.cap. I. - . vero sestertia respondem stim circiter Io o . nummum hodiem. M net. m. Librarum vero Gallacu. cito citer OOOO.

SEARCH

MENU NAVIGATION