Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

3a LIBER PRIM Us

Crista exornavit , stellato & syrmate caudam Pavonum in morem produxit , & addidit alis Eoae volucris spolia, & se denique serina Alitis ignotae spectandam praebuit amplo

Concilio volucrum. Primo est mirata caterva Prodigiosium animal non ullo tempore visum. Sed mox quum rauca cornicula voce salutem Dixit, aves fraudem novere, & psittacus alas Vellere, S auratam pavo discerpere caudam, Et reliquae corpus nudare . Venusta aliena Veste odium movit, propria turpissima risum. Quae, NARCISSE, geris, tua non sunt, vel potius tu Non es, quae geris. Ex alieno carpere laudem Atque tumere, injustum est insanumque. Quis ergo: es Detractis spoliis quaerendum est atque putandum. Servitio Procerum nitidos sectaris honores, ' Magnorumque requiris opem validumque favorem. Consilium non damno , rear licet esse latentem . In patriis laribus, privata aut qualibet aede Tranquillum tutumque magis, quam trudere sese lGrbam hominum in mediam, crebro quos aestuat inter Invidia, ambitio, insitiabilis ardor habendi. Perge tamen, sed non tibi sit grave pauca monentem Auscultare. Meis nec enim sermonibus aures Nunc primum prietas: docui nam semina rerum

, sparsique levi, ceu spargor & ipse farina

Horum , inter cives quae monstrant ducere vitam.

Rides, quum noster tibi Glabro fit obvius, ille Aulicola a puero Glabro, cui terga flagellat Fictitiae pars una comae, pars altera pedius, Utraque non molli non cris,Maeta capillo, Sed rigido & recto, caudaeque simillima equinae, Rara pilis, unum bis pectine tuta per annum , Crinibus Anchise consuta , aut Nestoris: ala

52쪽

Imminet occipiti, claretque foramine multo Pileus, & nostro non multum dispare forma . Ad decus accedit capitis de gutture linum Pendens & bifidum , nigrum quod longior usus Fecit, & e gelido creberrima guttula naso. Adde manus lotas solis quandoque Kalendis, Et coenum , veteri quod crassius haesit alutar, Et plenas olido manioasque sinumque tabacclM. Heus apage ; haec etenim movit mihi nauseam imago. Cauponae melius , quam Glabro serviat aula,

Inquis. At extremum Glabro luridus occupat unum, Tu, NARCIssE, aliud . Cauponae convenit ille, Tu scenae: nam utrumque nitens mediocriter Aula Respuit, hunc propter serdes, te propter odores . Neuteri captabit sortunae munera: nam sit Quamvis capta oculis, naso bene pollet acuto. Hunc igitur propera muliebrem ponere mundum, orna animum virtute, & corpus veste virili,

Inde aliquid spera. Sed qua virtute, requiris. Dictis adde meis animum. Patientia primum Est opus Aulicolis , magna hinc patientia, demum Aulicolis opus est patientia maxima h . Noli ut Verbosum ridere nimis: nihil est pleonasmi

Hoc sermone: imo hac nunc es formandus in arte, Et debes audire iterum. Patientia primum

Est tibi opus, dominum seu spectas , sive sodales.

Pharmacon hoc summo cape mane, hoc vespere sero. Visne, ut agas melius per am , hic experiamur tΗeus , N ARCIS SE . Uocat dominus ,-fuge, curre. Uolasti Quamlibet, argueris nimis esse moratus. At hoc, quod

a Dum vitant flutii vitia , in com Aula profecisset, respondit e Initirias

raria currunt . Hor. l. I. Sat.1. accipiendo, σ graιι at agendo . Mn., Aulicola interrogatus quomudo

53쪽

ῖψ . LIBER PRIM Us

Lentus es usque tamen. NARCIssE , venito. Tulisti

Factum opus. At quid id est operis i nihil hoc facit ad rem,

Vecors, in pedibus caput est tibi: te meliorem Perge, Voca primus quicunque occurrerit, ille est . NARCISSE. En revocat. Sosio quid pronus in aurem Dixisti Z fateare: scio namque omnia . Forte ut Dicere coepisti causam, tibi terga repente Vertit, & abrupto sermone minatur. Ad istac Mussastii peritisse. puta: scit enim Omnia, & ultra. NARCiss E. Eccα quater media te jam vocat hora: Ne scapulis, ne fronte cave te steris , amaro Siquid habes animo, nam trabs pariesque loquuntur, Et tabulae & statuae : mutum preme corde dolorem, Ique libens.semper laetos ostendito vultus, Dicito verba favis mage dulcia , poscito magnam Erratis minimis veniam, sis denique ad omne Imperium domini facilis , velut igne propinqua

Cera premi in cunctas, vertique parata figuras: Nam non vitares funesta pericula vitrum.

At meus, inquis, herus non est his moribus e illo Nobilius nihil est, nihil est humanius usquam. Dona saepe, jubet raro, cum nemine quidquam

Conqueritur ἔ mihi quin mulo connivet amico, Meque amat ante alios. Tibi cetera gratulor, aevum

Nam priscum tales dominos vix protulit: ast hoc Postremum, NARCiss E, fides si certa satenti est,

Non bene vertet. Heri primum testantur amorem, Blanditias adhibent, dextra amplectuntur amica, Ut sensm explorent animum moresque suorum:

Deinde ista siquid patet arte , quod ante latebat ,

Illico friget amor, mellitis aspera verba Succedunt, verae & fictis amplexibus irae. Anne aliquid latitat, cujus te forte puderet, Si notum fieret i veteri es bene notus amico: Uerum

54쪽

SERMO SEPTI M US. I

Verum audi selus. Ludis, NARCIasE , bibisque, Cetera scit quiniam Phyllis, nisi nomine fallor,

Quam iam invisis, cui donas munera, propter Quam tabescis. Ab hoc, fumi nihil igne vereris Effluat ad dominum Z luses, potator, amator Non poteris latuisse diu. At ludoque meroque Jam dudum abstineo, nec certos exeo fines, Aut in utroque modum: virtutem Phyllidis ipsa Phyllide amo magis , atque ideo sine Phyllide possum Vivere: quod rarum est nostram inter conditionem. Qua mi igitur culpa dominus succenseat i Ipsa hac, Quod culpa caruisse putas : nam causia querendi est Semper in arbitrio domini; reus est, domino qui Non subito consentit . Aget, quod sorte laboret Mutare, & facti recidat ne dedecus in se, In te ipsum vertet quia peccat nemo potentum. quid ages, dicesve alieno errore gravatus, Qui nescis, NARCIs SE, tuos, renuisque moneri r Hic labor, at muto quantuslibet ore serendus . Hoc quoque finge animo, quod magnis semper in Aulis Evenit. Assiduus noctuque diuque secundo Conclavi stabis, dominoque fideliter annis Pluribus auscultabis anhelans muneris hujus, Alteriusve vices. Veniet te iunior alter, Imberbis , sciolus, sibi fidentissimus, atque omni tenens, primoque loco statuetur, & illi NARCISSUs plenus meritis canisque capillis Serviet. O miserum, nitida qui fidit in Aula lo tormentum ingens, sevum , crudelet dolebis, Nec lamentari, tua nec producere jura Fas erit: imo senex truderis ineptus in aedem Aulicolis miseris erectam in fine Subur e , V

a mi uid λιirant reges , plectun- , Ad templum Sancti Laurentii in

55쪽

36 . LIBER PRIMUS

Si nihil in seros loculis servaveris annin. Hocne sapit stomacho tamen est glutire.necesse. Sunt hodie, NARCiss A , senes rerum Omnium egeni , Queis hilaris nupsit prima fortuna juventa, Quique potentis heri fuerant amor , atque voluptas. Sic olim tumuit quadrupes phaleratus, & aureae blandit fraena, trahit nunc trito epirhedia collo. Sed de cirratis jam sermo sodalibus esto: Hinc etenim pariter tibi multa ferenda supersiunt.

Ergo tibi, NARCIssE, oculo connivet amico, : . Teque amat ante alios dominus. Seges ista sutura est Rixarum foecunda: movet nam filius albae a Gallinat invidiam, movet haec terramque erebumque,

Ne fortuna diu tibi rideat: utque pudendum Per latebras serpat vitium, primum esse susurrant Te delatorem: frontem tibi nemo serenam ostendit, p sente flent te protinus OmneS. Hic nixus cubito dormit , foede ille lacertos Tendit hians, abeunt alii, duo crebra vicissim

Verba serunt timidi , tendas ne proximuS aures. Peste laborantem certatim arcere videntur.

in aperis, alius te scommate figit aperto, cto alius jaculo mage vulnerat. Illa bilis Si tibi movit, & incendit color igneus ora, Rident, jucundam gaudentque reponere scenam . objurgas, centena tibi vox obstrepit auri Acrior ; haud aliter quam quum latrat tela lycisca, Undique concurrunt hirti, allatrantque molossi, Mordent que , & praestat causam perdendo pacisci. Nam si cum domino quereris, poscitque nocentes Ad poenam, hunc circum cuncti vellit agmine facto Te contra pugnant, & veris falsa remiscent,

Donec suspicio de te gravis inlidet illi, Quamque merent ipsi, tu poena dignus haberis.

I nunc I

56쪽

SERMO SEPTIMUS. 3T

Ι nunc, & sodes aliorum nomina deser. Nil, miser, ergo tibi superest, nisi probra supino ore bibas , crudusque imo sub pectore condas . , Ingenui . sed non, inquis , tam turpia miscent Iurgia; disceptant civiliter, es simulare Consilium vultu noverunt. Hinc quoque ne te Non facile expedias, vereor: nam liber & ultro Candidus es, proprio res & cognomine dicis. Vecordem dicis vecordem, fallere suetum Dicis mendacem, gibbum, luscumque, glabrumque, Quisquis ut est, quemcunque vocas. Non utitur Aula hac Nomenclatura; silet, aut virtutis amictu Abscondit vitium. Uecordem , fallere suetum,

Prudentem dicit, cautumque, & monstra pusillis , i Indigitat naevis . Sed adhuc enormius erras.

Care, tibi quisquis dixit, dextramque prehendit, Exultas, olim Pylades ut nactus Orestem: Pandis ei subito secreta, omnique doces de Vita, de studiis, fidibusque armisque, preisti Queis omnes socios, aequavistique magistros. Quas tribuis laudes tibi, ii reasque loquendi , , Dissidium parient plusquam civile e vocabit Te quis Aristotelem, quis Ariona, vel quis Achillem Nobiliora haec sunt gibbo, luscoque , glabroque Nomina, sed probrosa magis tibi dicta; resultant Atria nam longo post haec praeconia risu. Addunt judicium prudens, animique sagacis

Vim magnam , natumque novum gratantur Achatem ,

a . hune variam distortis era. νibus , illum Bautitit Icaurum pravis fultum male talis . Paretas bis λυis , frugi ricatur ; ineptur

Et factantior bie paulo est, concim

Psulat ut videaIuν . At est truculentior , atque Plus aequo uber, simplex fortiueque Labeatur Calaior est , acres Inter numere Ar

57쪽

38 . LIBER PRIMUs

Cuilibet AEneae; laudant secreta tenentem, Solertemque virum, emissis hinc inde cachinnis. Ni regis hie animi jamjam turgentis habenas, Verum auscultabis velamine tu quoque demto. Nam nihil ignosci sibi vult, qui garrit in omnes. Fer, NARCIssE, alios: nullo patientia stinuUberiore viget. Pulcher te & turpis amabit, Te doctusique indoctusque: omnes nam sibi plaudunt Utlibet, idque audire pudet, quod nou pudet ei Ie,

Aut facere. Hinnit equus, bos mugit, cetera promunt Bruta sonum, quoties locus & res poscit & hora . Disce docendus adhuc quod in strant bruta ; silendum est, Niquid habes melius verbis, atque oris hiatu. At caveas, moneo, ne quum sincerior esse Desinis, assentem: etenim hoc est turpius illo. Mi satis est, si non nebulonum more, honorum Τraducis mores, & iniqua laude ruentes Sponte sua in vitium veluti calcare perurges. Audita virtute hilares ostendito vultus, Aspectu vitii coram serpentis eosdem Contrahe; nam verbis reprehendere munus & aetas Et pudor impediunt. Vitium magis ore silenti Subtristique premes, quam nos sermone , Deoque Vindice demonstrato. AEquali est tanta potestas.

Aulicolam ast aliqui sortasse probumque piumque Ridebunt. Fies ideo improbus t huic scopulo , omnes Quo semper satui pereunt, haerebis i at istam

Cur non caesariem attondes, pompamque decusque Foemineum, sapiens quod ridet quilibet i aut cur Verborum essi uvio differs opponere vallum, Quum plures in te reprehendant hoc vitium, quam

a se ob quis comisas ad assent itur , qu.e non modo amico , sed ne liberotio visiorum a utrix procul amo De a. siadem digna est . Cic. in Lail.

58쪽

SERMO SEPTIΜUS. 39Qui te stulte ridiculum probitate putarent i

Horum rumores facias uno asse minoris ,

Nec cura, crepitent seu sursum, sive deorsum . hSola etenim probitas tibi conciliabit amorem, Atque fidem domini: livorem vincet & astus ;Hosque prius, qui te riserunt, coget honorem Ferre tibi , vacuumque caput nudare , tuisquo Plaudere si minus, at non obtrect re triumphis. Cujus enim pectus non expugnabis honestis

Moribus, ingenuo vultu, ferinon e benigno, Parco & prudenti, cuicunque favere para , Nulli animo nocuisse, omni procul ambitione, Arte procul miseros homines spe pascere Vianir l/ 'Ha agito, NARCISSE, viam per rrito apertam . Si non pervenies ad rerum culmina, recte

Factorum capies ingentia praemia laudes, Atque illam, imbuitur quae nullo felle voluptas . '

a Ceterum si te video eelebrem fecua dis vocibus vulgi, si te intrante elamor , plaujus, Ur pantonimica ornamen. ra obstrepiserint, F Ma civitate te femina puerique laudaverint 3 quid ni ego euι miserear , quum sciam , quinoia ad istum favoνem feν at Seneca Epist. γ.h Uerba sunt pene ipsi senecae contemnentis erusmoclI nebulones. e Nunquam mehercula exa neque pecunias , neque tecta magni ca, neque opes, neque imperias neque eas , quiabus maxime a stricti sunt , voluptates in horis rebus esse numerandar duxi rquine eum viderem homines rebus his eircumsuentes , ea tamem aesiderare maxime , quibui abundarent . Cie. in Parad.

59쪽

ψ SERMO OCTAVUS.

Ruintum Iuπὸ evidum hortatur ad amplectendas nobἱles artes Architectinae , Picturae ct Mulpturae quarum Deum auctorem esse demonstrat. Gementem XII. Ponti em Maximum bonarum artium famorem edi Urbis instauratorem laudat.

URsUM, RU I N T E , petis quavitam praestat in arte Ducere ; saepe datis ignoro inercle quid addam Consiliis . Nostras ad Musas castra penumque Vix hortor transferre : quid has mihi consulis artes, Inquis, quae studio plerunque coluntur inani t . Quid prosunt Muis, quid vestra poemata, nugae ZQuis vatum locuples per carmina factus Z amarum Dant apiumque hederamque quid hoc , ubi scissa lacerna Admittit frigus, premit aut angusta domi res Haec tu in tantorum conventu & luce virorum tos occlude, miser, ne te tuus indicet esse Abderitanum ' sermo. Nil descit illi, Qui nil optati v habent Musas & carmina vates, Id satis est, miseris non sunt fatis omnia φ avaris. At miscere tibi quoniam libet utile dulci, Ingenuoque homini dignam vis pergere ad artem: Non longam ire viam jubeo: Capitolia votis

Ipsa

a Abderitas populos Thraciae stuporimentis obnoxios ivisse tradit Cie. l. de Nat. Deor. b Non esse evidiam pecunia est : non esse emacem vectigal est 3 conIentum vero rebus suis esse , maxima sunt re tissimaque divitia , Cic. in Parad. e Desunt impia muIta, avaritia P. mnia. Sen. ep. 16 .

60쪽

SERMO OCTAVUS. 4 I

Ipsa tuis hodie sunt respondere parata. Ηunc testor florem juvenum, qui gnaviter artes Exercent promuntque, quibus Deus auctor honores Contulit ingentes, ingentia contulit omnis Praemia conditio. Nostris mentem arrige dictis: Nam tua res agitur. Quid cauis dixeris esse, Quinte, quod ad studium pueri quum vique minisque Sint cogendi, ultro natura & sponte feruntur

Ad pingendi artem stulpendique aedificandique

Aspicis hos etenim cuneis parvaque securi Ligna parata socis turmatim stindere, vile Cogere caementum, lapides vectare, lutoque Nunc vel in aediculam componere, nunc vel in hostem Moliri oppositum vallum turrimque timentem taVim Zephyri: cultrix vel parvula turba Deorum Templa facit, niveis omatque altaria vittis. Saepe vides alios calamo, setisve coactis Nunc spumantis equi, nune Thracis in arma ruentis ι Effigiem formare: quod & risu ora re luat, Addunt inventis nova, vel jam fingere distunt Naturae maculas imitantes turpius: Aulo Enormem appingunt nasum, Rutilaeque tumentem Amplificant gibbum, Tuccam faciunt Polyphemum. At quis non veteri lino, cretare sequaci Corpora nostra puer, quae non virguncula sermat s . t .

Et locat in cunis, & parva in sede reclinat tRides, Quinte i docent tamen haec nos philoBphiam

a Tertio quoque anno nobilium aristium architecturae sculpturae & picturae monumenta publice exponuntur in Capitolio ad excitanda laude Npraemus juvenum ingenia , legata ad tam praeciarum insticinum pecunia a Clem. XI. Pont. Max. bonarum artium fautore ae patrono . Habitus est hie sermo ia acad. ibi magnificentissimo ea. lebrata ait. I 32. eoram Eminentissimis S. R. E. Cardinalibus & amplissimo eonislcssii ex omnibus ordinibus . ,

SEARCH

MENU NAVIGATION