장음표시 사용
421쪽
392 Ια BARCLAi r cum inter vos nulla fiant, nisi quibus vos in errore esse discatis; cum Sanctis Reliqui,s sitis hostes, ad quas iapen mero eiusmodi supra naturam opera Christus edit cum denique quot internos existunt miracula, tot sint Dei ton, uua vestram haeresim profligantis.
De Imaginibus: De signo crucu.
MAGINES, atque o si ces, vix clementius quam Reliquias aspexistis ι nisi quod priuato cultui, & artificum industriae indulgentes, eas pietati maluistis subduci, quam oculis. Validissimum; ut putatis, in nos telum est, a secundo praecepto Decalogi Exod. .Non facies tibi sculptile, nequo
422쪽
ΡΑRAENEsIs. LIB. I I. 393 omnem similitudinem, quae es in caelo δε- super, O quam terra deorsum, nec e rum qua sunt in a quis sub terra . Non
adorabis ea , neque coles ζ ego sum Dominus Deus tuus fortis,cto. Illis verbis su clamare amatis voce Victorum. At econtrario facile quis euincat, vel eodem sacrilegio vos teneri, quod in nos eri gitis; vel neque nos omnino peccare. Ita enim illa exponimus, ut non simpliciter
prohibeantur imagines, sed prohibeantur adorari vi dij . Si fatemini nos haec
rito eXponere, certe culpa vacamus. Sinaitis, non modo vetari adorari imagines,
sed fieri etiam ac seruari; non soli pecca mus, sed & criminis socios vos habemus, qui picturas, qui statuas, domi habetis,ac etiam in templis illis vestris interdum. Cur igitur tanti clamores , vel in nullo nostro errore, vel in pari vobiscum Imo, inquies,adoratis imagines. Non facimus, Sectarie s ea ratione quae illo Exodi loco statuitur. Illic enim de ad ratione sermo quae debita soli Deo. Nam proxime illa verba praecedunt, Non habebis Deos alienos coram me. in eodem
postea capite repetitur cautio illa . Non facietis
423쪽
facietis deos argenteor, nec deos aureos facietis υobis. Et ipse Caluinus. Lib.V.Inst. Cap.XI. fatetur haec verba, non facies tiabisculptile, erc. exponi per ista sequentia, Non facietis deos argenteos, ctc. Non adorare igitur sculptile,idem illic,ac scuuptile pro Deo non ducere. At adorare in alios sensus in Scripturis quoque sumi, iam ante probauimus; ut eo nomine non aliud quam veneratio designetur. Quae haec aulcm impia scilicet ador tio qua imagines impertimur, Sectarij An quod apud illas oramus Ita est . Sed non illas oramus. Apud imagines, inquam, oramus; sed non imagines. Sciamus illas inanimes , visu, auditu, omni sensu carere . Sed ijs loquimur quorum sunt imagines. Quod si Sanctum,si pium est ut ex veteris consensu Ecclesiae paulo ante docuimus apud Sanctorum Reliquias , id est illorum corporum partem, Sanctos orare, & quasi cum praetentibus loqui; quidni & apud illorum imagines, quae aliquam eorum speciem oculis no stris subij cientes, mentes etiam ad illos aduertunt Certe enim illae Reliquiae non sunt ipsimet Sancti: sunt mutae, sunt pub
424쪽
PAR AENE sis. LIB. II. 3 9 1 puluis, &,quatum ad sensus,nihil habenti supra imagines. At nos dices & ipsas imagines veneramur.Duplex est veneratio quς circa imam gines adhibetur, Sectarie: pia utraque, atque sancta. Vna, cum in illis ea coliamus quorum stini imagines: ut si ad P tri , Paulive imaginem, capite nudato procumbens, reuera imagini hunc hon rem non habeam, sed ipsi Apostolo. Aetunc non proprie bonoratur imago ; sed in imagine illa res cuius imago est,& c
ius nobis memoria per imaginem admouetur. Et hoc vero licer nemo Sectarius neget,qui no a mente prorsus exciderit.
Na sit tibi, Sectarie, vel Regis imago, I
patris,addo etia vel tui Caluini: Si ven ratione motus illius,quem imago tibi re seri, quavis absentis,in osculu laruas, vel salutationem, vel eiusmodi alium cultum quem praesenti deserres, tuo affectu hune auimum,atque gestus,non ad imaginem, sed ad imaginis exemplar transmittente, an te peccare, an Potius eximie amare, existimes Si homo es, si ratione uteris, nunquam ideo te damnabis Cur igitur ad Sanctorum imagines hoc mihi non is liceat s
425쪽
396 . Io. BARCLA liceat, quod tibi ad imagines alias, &ispe profanas ξAlia est veneratio, quam imaginibus ipsis habemus, eo quod sint Sanctorum
imagines;sed illa multo inferior,nec eius. modi quae habetur naturae alicui inteli, genti, & utenti ratione. Sed tantum, ut Bibliorum volumina, quamuis charta& atramento constantia,ideo osculamur,
ideo Labemus in honore, quia illic d scripta lex Domini, descriptum Dei vembum et utq; res caeteras saci as, verbi gra- . tia, altaria, calicesq ue, venerata est omnis antiquitas, quia sunt Christi altaria, quia in illis calicibus consecratur Domini sanguis: Sic &sua est veneratio imaginibus,statuisci; Sanctorum, quia rem satustam reserunt; & sunt Sanctorum honori destinatae, ac per hoc Dei, qui Samctos sanctificat, & propter quem Sancti coluntur Ipsas, inquam, Sanctorum imagines veneramur, quia sunt Sanctoruimagines;ideoq; honor ille transit ad Saetos. Sancti vero cum non alia ratione colantur, quam quod sint Dei serui, cultus ille restitur in Deum. Num hic em: Mulla superstitio, ulla impietas, Vene
426쪽
PARAE NE SIS . LIB. I I. 397 rari imagines, non ut aliquid sentientes, aut a quibus aliquis nostrum opem expectet; Sed tantum ut res quasdam Dei cultui mancipatas, d quodammodo Deo
Sed nugantur quidam inter Vos,Secta. rie; nos quidem in scholis, aut ubi peritorum argumentis vrgemur, ad eam
quam retuli sententiam de imaginum .cultu modeste disserere: At populum priuatis colloquijs,concionibus,vse,adeo aliter imbuere, ut apud nos vulgus credat, diuinitatem aliquam , aut vim SLtem, ac potestatem grandem, imaginibus ipsis inesse: Eo modo reuiuiscere idololatriam iactatis, falli homines, templa,atque Ecclesiam sacrilegio contaminari . Ad haec omnia breuiter respondemus, esse maledicta ignarorum disciplinae Catholicae ; & vix adeo eXcordem
apud nos ullum esse, qui imaginibus h norem exhibeat , nisi quem modo descripsimus. Hoc natura nos docet, hoc institutio, hoc religio. Experientia comstat ista defensio. Nam quis unquam in Catholicis putauit crimen esse, aut ima
ginem , aut statuam stangere, lignum Ve
427쪽
eiusmodi, aut marmor, aut chartam , conuertere in alios usus, aut in aliam formam metalla conflare λ modo neque
ex imaginum despectu hoc fiat, neque materiam, quaecunque illa sit, spectes ea ratione qua in imaginem sermata est, sed qua usui tuo apta, dominio mancipata, suriecta imperio Θ Clim hic usus internos obtineat,& populi consuetudine comstet usus, omnino conficitur, populum nihil tale de imaginibus credere quale putatis, aut fingitis; & inania illa esse quae iactantur inter vos de arcana,& r condita institutione Ecclesiae; quasi albter sentiat, aut loquatur,cum vobiscum disputat, quam cum suae plebeculae praecipit quid in hac re credendum sit. Qui igitur Sanctorum imagines , eo quod tales sint, aut eo quod fideles apud illas his supplicent quorum sunt imagianes; aut eo denique,quod quia sunt Sanctorum imagines, sunt in honore; violare aggreditur ,is est haereticus, illi anath ma . Qui vero easdem imagines, non
quod sint imagines, frangit; sed quod eam rem quae est sua, & cui inscripta, aut sculpta imago est, ipsi in alios usus verti
428쪽
PARAE NE SIS . LIB. II. 399 placuerit ; is nec impius censetur a nobis,
nec ut nouator audit .i Nam ut Athan
sius omnino rectissime Quaest.XVI. Ad Antioch. non materiam colimus,sed figuram . Tolle sermam crucis a cruce ,
imaginis ab imagine, tolles & Christiani cultum ab illa materia; Cumq; hoc irium in populi more sit, certo enicitur, neque pro idolis plebi nostrae esse imagines, neque Vos veris criminibus,sed commentis inanibus, illam sanctam Ecclesiae differre sententiam. CRUCI Dominicar,una cum imaginibus, exitium quaesiistis; quidam ex vobis palam, per cuniculos alij: longe utrique a priscorum pietate. Igitur quidam ex vobis, editis quoque libris, nihil luctu sius,nihil magis detestandum signo Crucis asseruere. Nefarius in Anglia Min, ster ante octo circiter annos, hoc ipsiua molitus est. Et quamquam Serenissimo Regi displicuit tantum nefas, satis est tomen ad vestrarum sectarum infamiamia, . & hominem illum ex Anglia profugum, di alios a quibus eadem impietas procurata, inuenisse alibi inter vos Sectarios
locum,ubi impune ; quid dico impune ρ
429쪽
4oo Io. BARC LAII ubi secure, & ad paria scelera, degere possent. Modestiores alij sibi videntur, qui abstinent scripto, qui spernere signuCrucis fastidiose malunt, quam acerbe proscribere; in hoc tamen impudentes, quod vulgato & populari iam inter eos argumento, nos rogant, num in familia nostrae insignia adoptari vellemus patibulum , si in eo parens noster, aut avus expirasht. Haec plerunque est Puritanorum, siue Hugonottorum blasphemia . Ijs denique alii mitiores, largiter tamen peccant . Nam concedunt,sive Crucem, siue signum illius , in Christianorum oculis, animisve ideo esse debere, quod in ea vicitor Christius,de peccato ac morte triumpharit; ut per illius imaginem redeamus in beneficij accepti mem Tiam, testemurq; non pudendam Christi mortem Christianis nobis esse. Et hactenus quidem pie: Sed addunt superstiti serum mentium esse ludibria, ut credamus ad hoc signum Daemones eXhorrere, & ispe fugari: vel pericula, siue
corporibus immineant, siue animiS, ea Christianorum armatura, Vinci non raro, ac discuti. Nolunt denique venera
430쪽
PAR NESII. LIBII I. Ustionem Cruci deberi, tanquam instrumento redemptionis nostrae innoxio, Δ pr senti plerumque malorum nostrorum medicinae.Hos ultimos aggredi satis erit. Nam si errant,vincunturque;quanto magis diseriores illi cauis ceciderim, quos in ulteriorem impietatem mala mens fati
Crucem Domini, duplici modo, Intelligas divel ipsum hoc lignum, quo Cia stus affixus est, vel figura ilius: i Ipsam Crucaem, preciosissimis Remubs an in. memini Ecclesia inec Ecclesia tantum aeui istius, sed illa antiqua, in qua Cyris ius,in qua Ambrosius vixit,in qua caeteri illi, quos & pios & eruditos filisse fatemis ni . Prodidere Helenam diuinitus moni tam ut hanc Crucem effoderet. Id aperta Eusebius in Chronic quod Latinum iscit Hieronymus. Iam vero repertam e honore coluere, ut teste Chrysestomo
Homil.quod Christus sit Deus particiblis ex ea auro inclusis,se Christiani orna ri,atque seruari, meriso arbitrarentur. - Alia ratione Crucem accipias,pro signo ipso Crucis ,seu sculptum sit, seu piaeturae lineis ductum. stu denique Us