Ioannis Barclaii Paraenesis ad sectarios. Libri 2

발행: 1617년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

te expeditiones militares faeeret, ad idi I um mitterentur. Et hinc habes, neque nouum, neque Sanctis iniurium, si eo . rum Reliquiae diuiduntur in partes pluribus suffecturae. Neque enim is Symeon capite truncato decesserat: Sed naturali morte desunctiis, non a Christianis indi gne laceratur, sed cum honore ac piet te diuiditur. In Augustino praeterea legis De Civit.Dei Lib.XXII. Cap VIII. pluribus in Astica locis S. Stephani relia quias fuisse dispersas, ad aquas Tibilitanas, in Castello Synicensi, Calamae, Auduri,Vsali,Hipponat:& cultas ubique,& ubique ad illas patrata miracula, pe

Maryrem,opitulatione Martyris, Mar-yre impetrate. haec verba sunt Augustini. De tanto consensu Maiorum in obse uandis Reliquijs , cum serie ageretur, vir Princeps, sed heu Sectarius, non seu uere, sed carptim eludere argumentum

sic voluit, ut diceret, suisse haec quaedam idololatriae paulo ante defunctae vestigia; quibus tunc annuebant Episcopi, ne per omnia populi ingenio viderentur obstare. O quisquis es, agnoste haereseos v, uum , quae sui patronos in haec absurda

412쪽

PARAE NE SIS . LIB. II. 383 cogit. Si hoc enim ex idololatriae vitio , non ex Christiana virtute; cur ipsi Episcopi non id modo ferebant in populo, sed ita populum imbuebant; sed hoc etiam in pietatis parte ponebant ξ Cur

in Deum, ut authorem, reserebant eiuς modi venerationis ritus, atque selemnia Cur haec etiam Deus miraculis affer bat Audi enim non indoctum, non sineptum,sed magnum Augustinum, Lib. IX. Conseis. Cap. VII. Tunc memorato Anii ii tuo, S. Ambrosio, per visum aperuisi, quo loco laterent Maryrum corpora, Protast, ct Geruasij, quae per tot annos, incorrupta in thesauro sereti tui recondiderra, unde opportune promeres ad coercendam rabiem Νmineam , sed regiam nempe Iustinae Augustae, Valentuniani Matris, quae Ariana, & infesta C tholicis . Cum enim propalata ct effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosanam Basilicam, nonsolum quos

immundi vexabant stiritus, confessis eisdem daemonibussanabantur,verum etiam quidam plures annos cacuo, ciuis, ciuita-

έ; notissimus, cum populi tumulivansistantia causam quaesiisse; , atque audi er ,

413쪽

exiluit, eoq; se ut duceret, suum ducem rogauit. βuo perductus, impetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum preeios in conspectu tuo mortis Sanctorum tuorum. auo ubi fecit, atque admouit oculis, conssim aperti sunt. Idem Lib. XXII.De Civit.Dei.Cap.VIII. Ad aquaa Tibilitanas Episcopo asserente Proiecto Reliquias Maruris glorios imi Stephani, ad eius Memoriam veniebat magna multitudinis concursus, ct occursus. Ibi caeca mulier, ut ad Episcopum portantem pignora sacra duceretur, orauit: sores, quos ferebat dedit; recepit , oculis admouit, protinus vidit. Stupentibus qui aderant, praeibat exultans, uram carpens, Ovia ducem ulterius non requirens.

Ibidem omnino ingentia, sibique , ut ait, notissima refert, diuersis in locis, ad Reliquias S. Stephani patrata miracular Inter caetera, excitatos quinque a mortuis, cum vel ipsimet delati ad Reliquiasi essent, vel Vestes eorum, post Reliquiarucontactum,iam ad mortuos dominos ari plicarentur. Quo sibilo eas historias stylo eodem, eadem ratione relatas, CXcia

Peretis Sectarij, si aliquem istius seculi

414쪽

PARAE NE SIS . LIB. I I. 383 authorem haberent, qui nunc ad illas erubescitis veneratione tanti authoris ξCollige mentem, Sectarie , vides non ex idololatriae usu, sed Deo iubente, elata Martyrum ossa . Vides non licitum m

do , sed pium , vestes, aut sudaria sancitis applicare corporibus , & opem ex illo

contactu tam expectare, quam poscere. Vides denique haec omnia, Vt recta, Vt syncera, approbata miraculis. Reliquias autem,vel sub Altaribus coindimus,vel ornata cista reponimus. Vir sique ex Vsu antiquo. Hieronymus, in Vigilantium. Male facit ergo Romanus Episcopus , qui super mortuorum homi num Petri O Pauli, secundum nos ossa

veneranda, fecundum te vilem puluisculum, osseri Domino sacri ia I Ibid. de Vigilantio. Dolet Marurum Reliquias pretiose operiri velamine, ct non vel pannis; vel cilicio colligari., Ad Reliquiarum etiam locum pergimus, Deum exoratur vel Sanctis loquuturi, demissiq; sepulchris osculum damus. Ea etia ex institutione antiqua. Nam&Hieronymus Vigilantiu vocat orientum in ter ae ultima. deponan m , quod

415쪽

scribere ausus esset; Ergo cineres suosa anima. Mar Irum, O circum v iant eos, semperq, praesentes sunt, ne fidite δε aliquis precator aduenerit, absentes

audire non possint 8 At quis credat aut Vigilantium ista scripturum , nisi tunc Christianis in more fuisset, Martyribus apud suas Reliquias supplicare ; Aut VLgilantio, quod hunc morem vellicaret, doctissimum Hieronymum tam acriter iri offensum , nisi hoc pie ad Domini cui tum, a Christianis factitatum, & ab E clesia approbatum, ipse in Ecclesia instia tutus, & vetustatis scientissimus rite n uis et Idem in vita Hilarionis, de quadam Constantia, quam Sanctissimam foeminam vocat ; Erat Iolita peruigiles insepulchro eius Hilarionis noctes ducere, di quasi cum praesente ad adiuuandad ora tioner suas sermocinari, Et Augustinus Lib.XXu.De Civit.Dei. Cap.VIII. Pa Iadiam quandam narrat, a scedissimo morbo sanatam ingenti miracula, quae, inquit , ad Sanctum Maryrem Steph

num orare perrexerat.

Credimus denique ad Reliquiarum viciniam, daemones angi, torqueri. N

416쪽

PARAE NE SIS . LIB. II. 38 que nos ideo simplices, ac credulos Vinces . . Nobis ad hoc magistra Ecclesia, &vetustissimi Patres authores sunt. Hi

ronymus in Vigilant.Sacrilegus fuit Constantinus Imperator, qui sanctas Reliquias Andreae, Luca, ct Timothei, transulit Constantinopolim , apud quas Daemones rugiunt Insignis apud Augustianum locus est, Epist. CXXXVII. Ad CIerum , & Plebem Ecclesiae Hipponensis; quem in tui gratiam,Sectarie, hic exscribo. Vbique quidem Deus es, O nullo

continetur vel includitur loco, qui condiadis omnia, ct eum d veris adoratoribus in spiritu O veritate oportet adorari, ut

in occulto exaudiens in occulto etiam iusificet, ct coronet. Verumtamen ad saquae visibiliter bominibus nota sunt, quis potes eius consilium perscrutari; quare in alijs locis haec miracula flant, in alijs non flant I Multis enim nota es anctitas loci, ubi beati Foelicis Nolensis corpus conditum e Ii, quo volui ut pergerent nempe Bonifacius Presbyter scedi cria minis arcessitus, cum suo delatore) quia

inde nobis facilius, Meliusq;scribi potes,

quicquid in eorum aliquo fueris propalam B b a Ium.

417쪽

tum . Nam ct nos nouimus Mediolani apud memoriam Sanctorum, Mi mirab huν O terribiliter daemones consitentur , furem quendam qui ad eum locum ven rat, mi falsum iurando deciperet, compulsum fui e costeri furaum quod a

sulerat reddere.

Satis asserta re tantis viris,lam veteri usu ac fide, desino in Gennadii Massiliensis sententia, quam inter Ecclesiastica Dogmata ipse sic tradit. Lib. De Ecclesiasti Dogmat. Cap. LXXIII. Sanctorum corpora,ct pracipue beatorum Mamyrum Reliquias, aest Christi membra , Incerissime honoranda basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca sancta diuino euisui mancipata, assectu piissimo, O deuotione Melissima adeundas credimus . Si quis contra hanc sententiam v neris , non Christianus,sed Eunomianus, O Vigilantianus creditur. Nonne Vero, Sectarie,si in hoc seculum incidisset Gemnadius, Eunomianis , & Vigilantianis vos adderet, diceretqi no Chrisianus,sed

Purit anus creditur,aut Protestans IDum pro uno agimus, vires conneXae

sunt , & pro alio peroramus. Quippe

418쪽

PARAENESIs. LIB. I. 389Miraculis fidem detrahitis. aliisq; ea in

nascenti Ecclesia crebra, nunc inueter ta fide cessasse. Atqui,Sectarie,iam per Orbem sparsa fides,iam recepta,ac etiam inueterata, Augustini amo erat: Iam deinsierat miraculorum illa frequentia, quibbus Apostolorum amo Ecclesiae fundamenta creuerunt; & miracula tamen,sua aetate agnoscit, Vt Vides, maximeq; ad Sanctorum Reliquias:Neque his tantum locis, quae ante exscripsimus: sed & alibi saepe.Lib.I.Retract.Cap.XIII. Ite, inquit, quod dixi, Lib. De vera religione: Nec miracula tua innofra tempora durare spermissa sunt, ne anima semper vi ilia

quaereret, et eorum consuetudine stipes rei genus humanum, quorum nouitate flagrauis: Verum es quidem: Non enim nunc usque cum manus imponitur Baptiaetatis 3c accipiunt Spiritum Sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium: aut nunc usque ad umbram transeuntium

praedicatorum Chrisi fanantur in mi ;θη qua talia tunc facta sunt, quae postea cessa e manifesum es. Sed non Ac accipiendum es quod dixi, ut nunc in christi

nomine fleri miracula nulla credantur .

419쪽

3 9o Io. BARC LAIINam ego ipse, quando sum ipsum librum

ser Mad Mediolanensium corpora Maris vrum in eadem riuitate caecum illumis tum fuisse iam noueram,o alia nonnulla; qualia tam multa etiam isti Iemporibus flum, ut nec omnia coroscere, nec ea qua cognoscimus enumerare possimus. Eodem Lib.Cap.XIV. Alio Deo, molint,cum m racula commemorassem, a Dominus I

sus fecit, cum hic esset in carne, adiunxi, dicens: Cur,inquietir,sa modo non nisAtque restondi; quia non mouerent, nisi mira ement ; fl autem solita essent, mira

non Gent. Hoc autem dixi, quia non tanta, nec omnia modo; non quia nulla fiunt etiam modo .

. Prolixe etiam miracula sui leui diis dit , toto Capite octauo Lib. XXII. De Civit. Dei. Quae illic, ac quanta miraculat quam etiam multat & illa quidem certa,clara,sua memoria patrata, quibus ipse etiam ut plurimum testis. Nec omnia quae tunc contigisse cognouerat,madauit literis, multitudine eorum propemodum victus Ait enim: Vrget huius operis implendi promissio, in non hic possim omnia commemorare qua stio ; O procul

420쪽

PARAE NE SIS. LIB. I. 391 his plerique noserorum, cum hae legent, dolebunt me tam multa praeteremsisse, qua utique mecum fiunt. auos ram nunc ut ignoscant rogo: O cogitent,quam

prolixi labaris si facere , quia me h legion facere Iuscepti operis necessitas cogit.

Si enim miracula sanitatum, πιι alia , raceam, modo velim scribere, qua per

hunc .maryrem, id es glorio imum Stephanum , facta Iunt in colonia Cat mensi, O in nosra, plurimi conficiendi sunt libri s nec tamen omnia cotigi pol

runt .

Cur igitur nostra haec aetas censeatur destituta miraculis quis tunc miracul rum usus qui non in hanc aetatem cadat Quae Scripturae, quae Dei sententia, haec opera Dei a seculo nostro arcet Si fi quentia, ac ut dicam quotidiana miracuIa , quibus exordium Ecclesiae asser batur, spectes, iam ante Augustini aet tem ut fatetur desierant; sin rari ra , sed tamen explorata, neque illius seculo defuerunt, neque nostram aetatem destituunt. Sed quidni miracula de mortalium animis , oculisq; , velitis a Iserri, quibus vestra causa opprimitur ξ

SEARCH

MENU NAVIGATION