Ioannis Barclaii Paraenesis ad sectarios. Libri 2

발행: 1617년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

merides, cui es a Deo commendatus Sed eiusmodi scilicet Spiritus nobis ades se, quidam ex vobis negant, quidam ignorant. Vidi ego prouectae aetatis Sesctarium, acrem illum, & in nos quotidi nis studijs aestuantem, qui negaret Vnquam se antea inaudisse, Pa His persu sum, Angelum esse aliquem destinatum ad custodiam singulorum. Nec dubium, inquit, quin commento eiusmodi sit origo , a domesticis dijs, laribusq; gentiliv. Abstine maledicta, Sectarie. Ex Script ris illa fides, non gentium nugis. Nam ct populis, atque prouincijs , Angelos suos esse, qui res earum curent, habes in Daniele, Cap.X. ubi & Michael dicitur Princeps populi Iudaeorum; & Angelus

alius Princeps esse Persarum, aliusque 'Graecorum. Et singulis hominibus eius. modi spiritus dari docemur apud Matth. Cap. XVIII. Videte ne contemnatis unum ex hispusillis: dico enim vobis quia Angeli eorum in caelis semper vident faelem Patris mei qui in caelis es. In quem lacum Hieronymus, Comm&. in Matth.

Magna dignitas animarum,ut unaquae

que habeat ab ortu natiuitatis incusoria

402쪽

PARAENESIS . LIB. II. 373 sui Angelum delegatum . Idem, De ob, tu Paulae. Tesor Iesumin Sanctos eius, ipsumq; proprium Angelum, qui cusos fuit , ct eomes admirabilis Gminae, monihil in gratiam, nihil more blandientium

. Sed de veneratione, cultu i; querim, ni, quem Sanctis adhibemus. quia,inqui. tis, solus Deus adorandus. & Paulus ad Coloss. II. prohibet seduci Christianos, in humilitate , O religione Angelorum . Angelus denique,qui Apocalypsis visi nem Ioanni monstrabat, se ab eo adorari non tulit. Haec, Sectarij , in ore vestro frequentia, saepe quoque a nostris soluta sunt. Adorare,dubiae significationis ver bum est. Quaedam adoratio debita seli Deo ; Hac qui hominem, qui AngeIum, qui Sanctum impertiat, nunquam idol latriae crimen effugerit. Alia adoratio,

cultus est minoris ad maiorem, quem tamen neque Deum censeas, neque eo nomine venereris. Hac Principes, Reges ,

Angeli, Sancti omnes, pro gradu, ac dignitate colendi sunt; hi,ut Dei imagines in terris ; illi, ut Dei in caelo domestici. Et ne dubites adorandi vocabulum,etiato

403쪽

Io. BARC LAII ad honores qui deserri Creaturis legitime possunt , traductum in Scripturis, de Abrahamo habes, Genes. XXIII. Surrexit Abraham, O adorauit populum te M , Uios videlicet Hetb. De Nathan Propheta dicitur. III. Reg.Cap.I. Cumq;

intra et in con*ectu Regis, O adoraser

eum pronus in terram .

Ad Apostoli verba, humilitatem, O

religionem Angelorum prohibentis, pri- de respondit Chrysostomus,Hom.VII.in Epist.ad Coloss. illic haeresim prohiberi , Angelos in dijs minoribus referentem , quasi per illos oporteat, non per Christum,reconciliari,& ad Patrem accedere. Quae haeresis Simoni illi Mago ab ant, quis ascripta est. Nec segnius argumento,quod eX Ap calypsi habetis, respondit Augustinus. Quaest. LXI. in Genes ex maiestate Verborum, quibus Angelus ille usus. Nam ct ex petiona Christi dixerat. Cap.I. Ego sum primiss O noui mus,cte. exist imis se Ioanpem,silai Christum,non Angelum loqui. Angelum igitur vetuisse,ne Ioa

nes honorem debitum Christo, sibi d serret . Exponunt alij,&ipsi summi viri,

404쪽

PARAE NE SIS . LIB. II. 3T Fnon errasse Ioannem Angelum adoram

do : sed Angelum noluisse hunc honorem sibi haberi a Ioanne, qui Apostolus, qui Propheta, qui Christo charissimus ; ut utrinque sancta humilitas suerit, & des

rentis , & recusantis cultum. Id vero di probare facile, nec arduum credi . An enim Ioannes ignorabat, Vnum Deum,& non Angelum adorandum cultu i triae Θ An ignorabat qua veneratione

Angeli prosequendi Christi Apostolus,

a Christo amatus, qui supra pectus D mini in coena postrema ipsius diuinitatis mysteria est edoctus, cui Mater Domini

in matrem commendata, qui eo tempore

quo illi in Pathmo Apocalypseos reuelata mysteria, sexaginta & amplius annis per orbem Euangelium praedicaratὸ P tasne ante id temporis nescisse Christi BOS, an, aut qua ratione colendi Angeli essent ; aut hoc ipsum nescijsse Aposto-jum, cui credebant Christiani,docenti, loquenti, Euangelium perscribenti Si itaque cultum latriae Angelo Ioam pes deserebat, proculdubio non Angelum esse, sed Dominum esse credebat. Sin Angelum esse cognouerat, sane nec culm. A a 4 tum

405쪽

ium latriae impendebat, &fas est Ange. Ios eo cultu prosequi quo tunc ille pro-Iequutus . Sit enim ridiculum, si dicas non antea Dominum reuelasse Christi nis, quis Angelis honos habendus,quam tempore illo demum, cum iam martyrio sublati omnes Apostoli, uno Ioanne su- Deritiae . Sed quod absilrdissimum est demus, Ioann Apostolum ignorasse . quod nullum Christianum eo tempore Ignorata oportuit, nempe quae veneratio

Angesis exhibenda; At satis Dicti illum ivitem de ea re semel edoceri ab Ang M. Atqui iterato idem aggressus est.

Nam cum adoraturus procumbere Cap. λα. recusauit his verbis AngeIus. Vide feceris , conferuus tuus Ium. Nihilamnus Cap. XXI. ad eum adorandum riirsus Ioannes procubuit, & eadem ab Angelo verba audivit. Adeone Ioannes legis Christi nescius erat Θ adeone ouocl

paulo ante ab Angelo didicerat credas Oblitum P Imo iterata haec Ioannis de-

Issio. d Angeli pedeS quaecunque

hinc obsieruantiam ecusandi satis ostendi Domino nos ingratam in ipsius nuncios, amicosque

406쪽

PARAE NE SIS . LIB. I I. 37

venerationis pietatem .

Nos itaque cum Ecclesia, atque Psa mista, concinimus, Μιhi autem nimis bonorificati Iunt amici tui Deus. Felia

citatem eorum admiramur, opem eXp

scimus. Tu vero Sectarie, si tibi Martyr sanctus, aut ex Prophetarum ordine, vel Angelorum choris aliquis, obuiam esset, si illum videres , si illi loquereris, quis Vultus, quae verba, aut gestus tibi essent

Nam ut neges eos iam occursus obuenire, at nunquam negaueris, si Deus v Iuerit , posse contingere. Num tu cum

eiulinodi spiritu, ut cum pari ageres Θ an illi potius honore haberes,id est ,quo se se hic loquimur adorare sὸ Certe enim qui humana magnitudine ispe percelleris, iblud fastigia omni mortalitatis honore subαlimius non posses non colere. Cur igitur non liceat honorem illis habere, quos e si non videmus, at esse tamen scimus, &esse felices, Deo iunctos, Dei amicos, intutissima immortalitate triumphantes ξCur nefas sit eo in illos quos non videmus animo esse, quo fas 11t in illos quos videmus ξι Nec animabus modo felicium detrahi cultum

407쪽

3 8 Io. BARC LAII

cultum vultis, sed & eorum corporibus bellum indicitis . Horreo eloqui, quot Sanctorum Reliquias venis,flumini, igni dederitis; quoties veluti in Iudibrium membra seruata, de auro, de gemmis, quibus condita erant, ad contumelias eruistis. Ingemiscet de iactura posteritas; nos erubescimus ad seculi nostri labem. Nam quo illa impietas, nisi quod Darmones qui haeresim excitarunt,Reliqui rum sanctitate ad quas sepe vexati sunt , non minus odere, quam Antiochenus Apollo Babitae Martyris ossa, in quorum vicinia oracula edere vetabaturὸ Audio quid dicatisi non potuisse compesci idololatriam nostram, nisi ruina eorum quae a nobis colebantur. Vide mus quae haec idololatria fuerit, tam tristi remedio resecanda, aut quid a nobis in Reliquiarum cultum, supra antiquissismae morem Ecclesiae. Sanctorum Relis quiae si a sede aliqua deseruntur in aliam,

psalmis, ac canticis compita celebramus; res peragitur concursu populi, Venera' tione cernentium. Sudaria nostra,ac ve

stes, sedula pietate applicamus, ad vasa. vel seretrum, quo sancta haec ossa iacent,

408쪽

PARAE N EsΙs. LIB. II. 379 quo ad nos permanet insinuata salubritas . Eorum corpora, atque Ossa, in pamtes diuidimus, ut plures sint selicitatis , opisq; participes. Eas Reliquias in templis, & sub altaribus condimus, ex quibus sacrosancta victima dispensatur; vel preciose metallo , gemmisq; concredimus . Ad eas saepe imus, Deum exor turi per haec pignora suorum amicorum, vel ipsis etiam loquuturi, quorum me bra aspicimus. Procumbimus,deoscul mur hunc puluerem, qui olim Deo seris uiuit, & aliquando res urget, immutabiatur , cum Christo regnabit. Credimus ad sancta haec corpora horrere daemones, & urgeri, interdumq; miraculis a Deo asseri, quam hanc nostram piet tem, tam honorem Reliquiarum. Fusius illos cultus exposui, ut scires, Sectarie,

non pudere Christianos prosessionis suς. Prae nobis ferimus ea apud nos fieri, ea solicite obseruari. Quae si omnia ad amusi sim primis Ecclesiς seculis usurpata momstrabimus; quid restat nisi ut tibi pro m stro sit, te adeo haeresi fascinatum, Ut hanc piam maiorum disciplinam in monstris numerares ξ

409쪽

38o Io. BARC LAI rQuanto honore delatae ab antiquis Reliquiae, disce a Socrate, Lib. III. Cap. XVI. Theodoreto,Lib.III.Cap.IX. Soz meno,Lib. V.Cap.XVIII. Illic leges concurrisse Christianos cum essent, Iuliano Apostata imperante, S. Babilae ossa, a Daphne suburbio Antiochiam deserenda ; & loculum transtulisse una cum mulieribus ac pueris , exultantes gaudio , almosq; canentes. Imo,omnes ad unum

antecedentes saltare caepisse; & adfui si is quidem pompar, viros O mulieres, iuuenes O virgines ,senes O pueros. Scri- bit Euagrius, Lib.I. Cap.XVI. S. Ignatii ossa Theodosij Magni iussu, summo h nore Antiochiam esse transsata: qua de causa, inquit ,festum celebre, O iatilia

communis ad nostram urique aetatem pem agitur. Vide quam grandis veneratio, quamq; probata, cuius annuam mem

riam coli placuerit. Habes apud Hier nymum Aduers Vigilant.) suo aruo ossa Prophetae Samuelis e Palaestina Constantinopolim iussu Arcadij delata. Illas reliquivi, inquit, omnes Episcopi in ferico , O vase aureoportauerunt. Addit, Omnium Ecclesiarum populos occurri e sam

410쪽

PARAE N EsIs. LIB. II. 38 I

Reliquνj, O ianta utitia quasi pr

donem iungerentur populorum examina , ct in Chrisi laudem υna voce resonarent.

Sancti vero Chrysostomi ossa , tricesimo quinto postquam obierat anno,Consta tinopolim Theodosii iunioris iussu trans. lata , quo cultu excepta sint, habes apud illius seculi virum, Theodoretum, Eccles. Hist. Lib.V. Cap. XXXVI. Fidelis hominum coetus, inquit, pelagus nauigiorum multitudine velut continentem inciens,

Bulbori ostium ad Propontidem situm

luminaribus cooperuere.

Nec dixeris hunc suisse veluti sepult rae honorem, qui Sanctis eo modo habebatur ; neque delatas illo aruo Reliquias,nis1 si de uno monumento ad aliud. Imo, Sectarie, declinandis periculis, & inu cando solemnius Deo, sacra haec pignora de templis producebantur; etiam i terdum ad castra. Narrat Euagrius,Lib. Ι. Cap.XIII. vidisse se S.Symeonis Monachi caput, ad Philippicum Imperatoris generum missum, cum is eRagitaret, utio anctorum reliquia quo tutius in Orien

SEARCH

MENU NAVIGATION