Phil. Reinh. Vitriarii ... Institutiones juris naturæ et gentium in usum serenissimi principis Christiani Ludovici ... ad methodum Hugonis Grotii conscriptæ & auctæ à Johanne Jacobo Vitriario. Accedit Johannis Francisci Buddei Historia juris naturali

발행: 1719년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류:

751쪽

NATURALIS. ς

nec cuivis quid pulchrum honestumque sit, quid turpe icedumve, semper perspici. Quae

ergo,praeeunte ac praelucente ratione, quilibet facere debebat, ad ea civilibus sanctionibus adigi coepere. Cum primis quae ut homo homini exhiberet, fas erat, sedulo erant inculcanda, cum & proclives Valde pronique sint mortales, ad se invicem laedendos, unde lites, Contentionesque, di infinita, quibus cum civitatibus conflictandum est, mala enascuntur. Sic itaque arbitror,quod gentium aut omnium aut plerarumque leges, quae civiles vocantur, praestantiora simul Iuris Naturalis capita, complectantur, id non aliunde

magis esse arcessendum. Faciet pretium operae, qui gentium tum Veterum,tum recenti rum, di inter illas earum quam maXime, qua nostram incoluere Germaniam, leges, quae ceu servatae ex naufragio tabulae, magnorum Virorum ope ad nos pervenere, excusserit,& hujus, quod ratio omnes docet, juris, vestigia luculentissima, subinde deprehendet. Romanas enim leges lubens praetereo, quippe in quibus naturales illae, tanto manifestius quandoque se conspiciendas praebent, quanto ceterarum gentium institutis& sanctionibus, eruditissimorum Uirorum consessione atque judicio, praeitant. Attici quoque juris, quod secundum a Roma.no, suo merito occupat locum, non minor est ,

752쪽

6 HISTORIA IURIS

est praestantia, nec obscuriora hujus sententiae nostrie suppeclitat documenta, id quod ne quenquam iugeret, Iohannis Meursii, atque Samuelis Petiti, e tenebris illud strenue eruentium, opera, aeternis laudibus digna, effecit. Hunc proinde in modum naturae leges, positivarum, ut vocari solent, involucris vestitae& Circumseptae, quandoque & per Legumlatorum inficientiam obia Curatae aut eversis, longe quidem lateque, per civitatum omni uim jura dispersae sunt atque diffusae , simul tamen civiles & naturales inter se confusae ita atque commiXtae, ut has ab illis secernere, res summi & desperati sere laboris, doctissimis quoque Uiris visi, g. se fuerit. θ) Intellexit hoc probe , si quis

Samuel alius, Johannes Seldenus, Britanniae illud Racheli- i mmortale decus. Namque perplexa rite eX- tricare, confusa invicem distinguere, vesivi cta ac falsi confinia horumque sinuosos ansea-τer. 3. ctus, satis habere exploratos 3 8c demum ex X V eis, quae superstruuntur, de fundamentis seu principiis recte conjicere , qui illis utique1ubeundus eii labor, qui naturales civilesque leges inter se permixtas secernere rite ac se jungere 'olunt, rem perquam arduam, paene h)d. L N. inaccessam, & mortalium paucissimorum es-G. se- se, diserte profitetur. H Jam ergo mirari

Ἀ-j;ἡ dς sino, tot secula, feracia quidem μι ιι. doctissimorum Virorum , legumque civili-

753쪽

NATURALIS. 7

um, Interpretum sapientissimorum, quibus ingenium aeque ac industria adeo non desuit , ut Commentationum , quas seduli assiduique homines in lucem protulere, mole, jam pridem orbis eruditus laboret; sed recentiori demum aetate extitisse, qui pra clarum illud pulcherrimumque opus, ex involucris suis tegumentisque evolvendi naturae effata, ingenti animo, labore incredibili, sed successu felicissimo , aggrederentur. Ceterum ut civilibus legibus, id, quod commonstratum hactenus, comprobatumque eit, ita &sanctiori isti reconditaeque disciplinae, quam Theologiam nuncupant, non minus interspersa fuerunt Zc intermixta rationis dictata, tanto majori inde industria eruenda & colligenda , quanto acrius sacri Antistites, in Campo, in quo illis nec meti nec seri videbatur, ingenii exercuerunt vires. Utique ita est, ut non ultimam in hac arte sedem occupant, ossicia, quibus sanctissimum &immortale Numen,ex luminis naturalis praescripto colunt mortales. Dum igitur nondum in civitates coaluiment homines, unumquemque patrem- familias sacra rite faciendo,

dc exemplum praeivisse suis,& quid de Numine sentire, quo pacto istud venerari, fasent, eos edocuisse arbitror. Conditis autem rebvspublicis, ut Viris morum integritate , dc puritate, & sanctitate praeditis, il-Zet lud

754쪽

8 HISTORIA IURIS

Iud munus demandaretur publica auctoritate,bonorum omnium,Principum maxime,&ipsarum civitatum intererat. Si enim forte, quosdam parentes negligentius suo munere fungi contingeret, contingere autem facile poterat, seroces homines , legumque Contemptores, inde prodire necesse erat, qui exemplo alios,utad quaevis scelera, ita ad impietatem invitant,civitatesque non raro in maxima salutis discrimina adducunt. Venenum istuc,si semel quorundam mentes amavit, longe lateque serpit,viresque eundo sumit,& in- Crementa inopinata. Sanctioris itaque disciplinae Antistites, praeter ea, quae de ratione Deum sacrificiis placandi, aut Crimina eXpiandi , & quae de Numine quemque sentire

oporteret, exponebant solerter, & cum probe scirent, mente pura scelerumque eXperti,

Deum coli quam rectissime, subinde & de

morum sanctitate pariter ac justitia, multa Praecepere. Laudo hoc proboque, idque eo magis, quod juris naturalis scientiam, quam ita sibi vendicaverunt sacrorum Ρi ae fecti, istorum cura & vigilantia immunis ab omni labe ac errore, ad posteros & ultima secula transferri & propagari .potuisset, nisi infernalis genii fraude abrepti , non tam rationis rectae dictamina , aut doctrinam a Majoribus acceptam,quam inepta ingenii dui commenta,hominibus propinare maluisieat.

755쪽

NATURALIS. 9

Ex quo enim coelestem divinamque veritatem erroribus polluere dc commaculare coeperunt Gentiles, in ipso quoque Naturae Jure nihil sanum, nihil integrum fuat, cuncta Corrupta, depravata, tenebrisque plus quam

Cimmeriis involuta. Hoc nomine Vcro doctas istas eruditasque vererum Theologorum ac Poetarum fabulas, non redarguo. Fuerunt quippe & tum , qui rectius saperent, d)DUο- quibus, ne non deli pere fraudi esset, aut volueris quibusdam imaginibusque occulta- ἡ runt veritatem, aut certe in ipsis figmentis b is III. vestigia ejus quaesiverunt. Nec vero naturalis saltem scientiae mysteria; sed moralis civilisque Philosophiae cumprimis, Jurisque a' Gisia deo Naturalis capita longe praestantissima , lom. Deo- hisce sub tegumentis latitabant, quod cum rvm

ab aliis doctissimis in hoc litcrarum genere Viris, Gerhardo Johann. Vostio, d) Fa- , iis Ibio Planciade Fulgentio, se) Johanne Bo- M ib. catio , f) Natali Comite, fg Pictorio in ' Vill, sh tum maxime a Francisco Bacone de Verulamio, si) quam luculentissime evictum , .

est & commonstratum. Dispulsa autem, H d quae orbi universo incumbebat, caligine, Ortaque denuo post natum Christum Servatorem coelesti veritate, redditus est & naturalistra Dis juri pristinus splendor, restituta puritas, su-fert. de Perstitio denique, seque ac impietas, subin- Db'

do proscripta di profligata. Sublimiora, fa- , ' ' '

756쪽

io HISTORIA IURIS

teor, longeque sanctiora sunt, quae a Virs divino amatu perculsis proficiscebantur, quaeramen ic recta quoque ratio honesta esse dictitabat, tanturn abest ut, ab illis rejecta sint, ut potius egregie stabilita Sc confirmata, Servatore ipso subinde ad rationis dictamen provocante. Ea utique Christianae doctrinae est indoles, ut praeter fidem, vitam quoque ad omnem honestatem compositam ab hominibus exigat, modo quidem & ratione longe excellentiori, quam ut ad mores Chr i stianos formandas sola sussiciat ratio, interim tali profecto,ut quae ex rationis praescripto honesta sunt, neutiquam habeat pro turpibus,quin ut ceteras virtutes proprias Christianis, ita &illas, quae omnibus Communes sunt, commendet. Saepius igitur antiquissimis etiam Ecclesiae Doctoribus, de Iuris Naturalis capitibus, haud perfunctorie sermo instituitur. Basilium Magnum , Gregorium Nazianzenum, ipsumque Chry sostomum, non

tantum Graecae, sed universae, quacunquo patet , Ecclesiae summum decus evolvat, legat, scrutetur , Cui dubium forte ambiguumque id, quod a me asseritur, videtur. Hos, ingenio acri, judicio singulari juris hujus quaestiones, quoties eas attingerent,attigerunt autem saepius,expedivisse, constat, ut ipse Hugo Grotius, Restaurator

philosophiae hujus felicissimus, tum demum

757쪽

dc pondus, dc robur, dc lucem insignem, se assertis suis conciliare posse, si Praesulum

horum auctoritate, sententiam suam muniret , fuerit opinatus. Ambrosius , qui plane ad Tullii exemplum, tres de officiis libros Composuit, quanta solertia, in hac doctrinae parte fuerit versatus, nemo , puto, igno- rat, aut, si quis ignorat, Iohannem Henricum Boecierum adeat velim , qui in Praefatione ad hosce Ambrosii libros, quanti Sanctissimi Viri labor sit faciendus, omnes edocuit. Hi ipsi autem Ecclesiae Doctores, officia hominis de Christiani, id quod non est dissimulandum , multo minus principia diversia utique & admodum inter se disserentia , non ita ut par est , secernendo, quae tamen secernenda esse, ipsi sine dubio quidem perspectum habuere dc exploratum, aliis ut in eundem errorem inciderent, &, quod Zc hodie non adeo infrequens est, OH GTheologiam Moralem cum Jure Naturae,

confunderent, suppeditavere occasionem. naus, Quod ut excusemus quam lubentissime, ad- Gellius, miremur autem, si imitari non licet, quae re- - qης-cte sapienterque ab optimis Viris dicta factaque sunt, nostrarum quidem erit partium. Et utinam non duriora lata, dc Theologiam dc Ius insimul Naturae, excepissent. Ecquis ignorat, fuisse tempus, cum foeda dc tristis ignorantia orbi universo incumberet, fuisse Zet 3 tempuS,

758쪽

11 HISTORIA IURIS

tempus, cum superstitionis regnum magnis Undique viribus stabiliretur. Deplorent alii cladem puriori doctrinae coelesti illatam. Id ego nunc non ago. Philosophiam moralem quoque, Cum ceteris artibus incultam, squalor e & rubigine obsitam jacuisse , ut proici iptam velut profugamque avolas e,d inortalium descruisse sedes, censere ejus aetatis homines potuissent, neminem fugit, Non quidem defuerunt, cum Scholasticorum , ut Vocant, barbaris vocibus literarum sedes &sapientiae sacraria personarent, ex ipsis etiam Theologis,qui hanc doctrinae partem sub in-Cudem revocarent, ait adeo infeliciter, ut nullus dubitem, multos in eam ituros sententiam , satius holce homines & sibi, &optimae arti consulturos fuisse, si haec sacra non contrectassent. Qui vero in horum succcsscrunt locum, ejusdem disciplinae alum mi aliquanto recentiores, industriam profectota ingenium, ad scientiam hanc excolendam,

quod non dissiteor, attulere, de subtili ac spinoso dicendi genere, quae fere propria illorum hominum laus est, multa juris naturalis excusserunt capita , sine ordine tamen cuncta tradunt, infirmo aut lubrico fundamento , quae docent superstruunt, divina humanaque jura miscent, rationum momenta aut plane non , aut jejuna,qnandoque dc ridicula afferunt ,saepissime contra ad Patrum auctori

759쪽

NATURALIS 13

auctoritatem, ad Conciliorum canones, ad Romanorum Praesulum decreta, intempestive provocant. Sunt tamen, quae indesesio horum hominum studio, id, quod aequus rerum existimator non abnuet,atque labori incredibili debentur. Nec tamen ab erroribus varitis iisque gravissimis, fuerunt immunes, quos Ecclesiae Theologi, qui horum, ceu Majorum suorum se premere vestigia, gloriantur, emendaverint correXerintque, ut auXerint etiam, haereditatem novis commentis locupletatam, ad posteros transmisiuri. Certe veteres illos minus desipuisse, contenderCausim, adeo aut ignorantia, aut quod credere malim, malitia eos in transvorsum agit. Fidem faciunt illepida ista de probabilis opinionis usu ; unde judice Ludovico Montallio, vel potius Blasio Paschali, hunc enim Montali ii nomine tegi accepimus, ceu ex vitiato fonte, cetera doctrinae flagitia fluxerunt, ut& de peccato, ut vocant, philosophico, Commenta. Hujusmodi figmentorum , ut jam in antiquioribus illis, Thoma, Bonaventura, VasqueZio, Sanchezio, Carena, NaVarro, Corduba, Azorio, Ramiregio, Bastanne-gio, Escobaria, Ledesina, Valentio, Castro Palao , Medina Sanctio , Arragonio, Lo-pezio, Martinezio, Larando, Villa lobosio, aliisque, cumprimis vero Diana , vestigia quaedam deprehendantur: recςntiores tamen

760쪽

oin M. 14 HISTORIA JURIS

plures , audacia & impudentia eo usquem provexit, ut non tantum assererent , sed Levium. & scriptis publicis contenderent , fas es-

TZ F ctrina inclyti, auctoritate munitam, ut ut Ceteroquin legi plane repugnantem. CulquI-

lo . Mor. menter dubito: idque intellexerunt corda-ι ' tiores sanioresque ex ipsis Ecclesiae Roma-

de Proba- nius, so) Gonetus sp) Esclapezius, q)Hlismq. Antonius Merenda, sν Stephanus Gra- , p . diu S , sin) Johannes Sinnichius, t) An-babit. tonius Calladeus , aliique. Quin Jesu itici r iii Disp. Ordinis Viri tegerrime jam ferre incipiunt,

it z. tan sectus parentes inter suos quaeri.s zT Certe Thyrsus Gongaleg in Salmanticensi illi, quondam Academia Theologiae Prosessor, Tract. de deinde Prie positus Generalis Societatis Jesu, commenti hujus primum excogitati gloriam Phobabit. adeo non suo ordini vendicat , ut Ceu cri-Iosuit. men ab illo amoliri, quin hanc ipsam senten-x μ ν tiam a Soci8tati huic addictis, Ferdinando Rebello videlicet & Paulo Comi toto, pri- Moral.b. mum impugnatam fuisse , Contendere non c. tracl. ita pridcm ausus fuerit. sa:) Ipse vero et si . q. prQb-bilium opinionum non plane rejiciat cusum, ita tamen eundem temperat, us lon-babii. gQ

SEARCH

MENU NAVIGATION