Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

posteros, iniuriiusim prorsus, si opus detrectem. Et patria quidem ; nam θecies quadam impi tatis videretur,s obduci laterer lumen, quo, ut hactenus coruseauit, lamerito in posterum glori ri mirifice potest ; sin sigi id ornamentum, quo pronuntiare pene licet nullum unquam aut exstiatio .aute iturum magnificentius. Quippe non tota modo Suropa d quoque, re Africa,

ac ipse etiam nouus orbis conuerss eius occasione in hanc prouinciam oculos habuit; nemque inquam fuit eruditus, bonarumve appetens rerum, qui non aut illum conuenire, aut cum eo certe agere

per litervi non assectarit. Tum prUnti quoque atati ; si uidem eius interest, ut qui μμ tur, intelligant non fuisse emtam in ipsa naturam; potuisseque eam virum magnum, insignemqueproducere, qui futuris pὸct seculis proponi in exemplum possit. Magna certe eius laus en, quod via deatur in illo Uno siegisse omneis omnium seculorum virtutes; possisque adissese merre, quod in ipse expresserit quicquid praciarum de Pandora fabuloP atas confinxit. Denique ipsis posteris ;quoniam iucundissimum ducent virum illum e gnoscere, cuiuή singulari a fectui sese ρlurimi debere agnoscent xcuius fortassis imitatione sc tenebuntur aliqui, ut quasi Phaenices enasii Mi scineribus non sine fructu aliquo generis humani

12쪽

9eontendent. Puod superest, vitam describam, eme reationissi licitate , non color m quastis L ctetur. Alij,sividebitur, comptiore crimmo expolient, ac historia forma donabunt quoi ipse commentarios, ceu rudera quadam, digessero δε- iam , veluti annaleis, in temporum seriem. Siquidem mihi animus agere Damidem duntaxat, o siquisorte caustabuntur delectum mihinon habitum inima quaque obseruitanti,dicam quod i

le, etiam micaου, qua ex mensis Deorum sunt, dia gn- videri , qua colligantur. Forte neque res iis eritingrata, qui miles milemosse magnos viros

student, non ob aisione lum istu eis, publiceque exhibita indob obseurin etiam, oe quas euulgarii mei noluissent. Gippe qua in oculis omnium, oe cum claritate geruntur, nesso quidpers tum habent ; unde quidnam intus, oesub cute lateat , internosse perarduum sit ; qua vero procul ab arbitris, resinefama captatione, atque idcirco Fne fuco, ereptaque perfna sunt, ea demum hominem ostendunt; quod discernere est ope pretium. umbere animos addit ad imitandum raciarege- , cum etiam in heroibus nonnulia deprehendimus infirmitatis nfra indicia ; neque peri de deseramus eorum virtutes assequi, ac dum grandia quaque duntaxat narrantur. Sin vero nonnulli requirent istunti lora quadam, oe am-

13쪽

pliora facta, quam commemoraturi simus ; normi oportet non omneis posse Scipiones esse, aut

2 aximos, Ῥt belga, triumphosque recordari valeant. Abunde illi merentur laudem, quos cum fortuna adsummaae opes, atque dignitates non eue' xerit; maiores tamen animos gerunt, generosiore virtutesunt, ac moliuntur grandiora longe, quam

pro conditione 'erare quis posiit. Talis porro Pe res iusserit, quem exhibituri nonsumus, nisivi etiarum, qui fuerit gradus, censusque Senatori j ; σqui e tamen itagesserit, vise fecerit quolibet en- mio, a paneg risuperiorem. Videlicet sumus duo quadam toto decursu prosequuturi, ob qua commendatussummopere est, altem eruditio magna, ac omnigena, cum ardore mendi inexplebili . alterum cura indefessa promouendi aruis ingenuas, cum regia plane erga omneis literatos munificentia. Ex hisse vero capitibus periculum sine non subest, ne essestequi iam hyperbolice videar kquar enim in ipse ore eruditorum virorum, apud quos iste inclaruit, 3uique tantum abi, ut me caussentvrfuisse nimium,quin vereor potiMGnepam cum nimis exstitissesnt conquesturi. Sed ne harere

helcetidear atere,per optime Princeps,ut quae nosse desideras, deinceps enarraturus, exordiar a maioribus em mel ex eo capite constet, cur illum au*orti conniantissime Nobilissimum vocitarint.

14쪽

DE VITA

R INCIPIO genus Petreshio fuit ex perantia uo illo Fabriorum, seu Fabriciorum stemmate, quod Pisis in Italia oriundum, transsatum est in hanc Pro uinciam, a tempore usque Diui Ludo-- uici, ac partus salutiferi anno supra millesimum ducentesimo quinquagesimo quarto. Memorant enim Hugonem Fabrium inter Pisanos nobiles militiae illi sacrae adscriptos, fuisse a Sancto Principe in Proui cis oras deductum, cum ex Oriente rediens appulit, Areas, seu Hieras, Olbiam scilicet antiquorum. Illelcctim morbo detentus nisset,&a discedente Rege commendatus, ea fuit apud viros primores auctoritate, & gratia, ut contendentium de arcis, & ciuia talis dominio dissidia composuerit, ductaque dein ceps ex stirpe sollertensi coniuge, fixam Areis statuerit sedeo Loco deinde cooptato inpatrimonium Prin,

cipis, praefectus ipsi legitur anno iaculi illius septii

15쪽

ὶta DE VITA PEIREs KNgesimo a Carolo primo Comite Prouinciae, ac Rege Siciliae, cui non miniis fuit, quam Ludovico germano carus. Coepit subinde ciuitatem, castiumque varie communire; sed absoluit opus Αycartas ehis Q lius, relicta ex nomine suo uni portarum nuncupatione, quae etiam-num Vocabulo corrupto dicitur Cafabria. Natus Hugoni praeter Aycardum filius alius nomine Paulus, qui fuit a Carolo secundo maior Massiliae Iudex creatus: itemque lius nomine Guillelmus, qui ex variis peregrinationibus redux, auctor fuit X nodochij, in quo peregrini euntes, redeuntesque ex Palaestina curarentur. Sed, ut compendium faciam,

successit deinceps nobilis progenies , armis, literis, pietate conspicua; cum subiecto ipsi per propagines, aetatesque varias dominio Regij, Spinose, Gramus

lasi, Petrisci, Valauesii, Rianth. Enimuerd taceri non debet abnepos Aycardi Antonius, ad quem , dc ad Raymondum filium exstant, legunturque apud Nostradamum humanissimae Renati Regis literae , cum

sese ante ducentos annos ad Neapolitanam expediationem compararet. Fuerat Raymondus a puero Vna cum Renato in Ludovici secundi aula educatus; natusque est illi, praeter Antonium, A medeus, qui, quod esset natu posterior, ideo familiae insignibus, seu Leo

ni furvo in scuto aureo lemniscum coccineum adiecit. Legitur is quoque Arearum praefectus, & Carolo tertio, cui Rex Franciae breui successit, intime notus. Ab hocce autem familia rursus in duos ramos diuisa est: siquidem ipsi fuere a Iiiij, alter Fulco, alter

16쪽

. LIBER PRIMvs.' II Guillelmus; ambo di petitia armorum, prudentia iuris instructi. Quippe , cum primum in expeditione Pedemontana militassent, sese ab ipso reditu excolendo iuri totos addixerunt. Nam Guillelmus quidemnatu minor, a magno auunculo Elziario Porta-nerio Brinoniensi, viro lucrato adoptatus, concessit iuris discendi caussa Aureliam, & Avaricum , ductaque Uxore Aruernate, in ea regione pedem fixit, &gratitudinis ergo insignia Portaneriae domus assum psit ; in scuto nempe caeruleo fasciamque, & rosas argenteas. Reliquit porro praeter Hugonem iuriscon. 1ultum celebrem, filium alium nomine Ioannem, patrem Ioannis alterius, a quo procreatus Ioannes alius parens fuit Ioannis illius, qui iam Libellorum suppliacum Magister, heroinas habet germanas, tum Magdalenam Petro Segulerio , pem illustri Franciae Cancellario ; tum Mariam, viro generoso Philiberto Pompadorio Lemovicum Proregi nuptam. At Fulco, quo supremus Senatus una cum nascente superiores culo Aquis-Sextiis creatus fuit, maxima cum laude caussas perorauit, factusque saepius Prouinciae procuratoribus Assessor, destinatus non semel fuit ad Ludovicum duodecimum , itemque ad Franciscum primum. Is, Fulconis eruditione, & probitate perspecta, Senatorem esse mero nutu iussit, anno eiusdem saeculi sipra trigesimum secundo; & cita Carolus Imperatqr immineret Prouinciae, An eo Mon-morantio Regiatmilitiae Praesecto consiliarium dedit. Memoratae porro est, Misse eum auctorem salutaris consilii, quo Mou- morantius regium Archivum in

17쪽

Baulciensem transtulit arcem : sic enim pretiosa illa tabularia evasere id , quod fuit a Sabaudo deinceps Aquensi Palatio illatum incendium. Quin-etiam cum non posset urbs Imperatoris copiis obstare, secessus auctor ciuibus fuit, &, ne quid ex ea subsidij residuum fieret hostibus, ita ad pessundandum cibaria, caeteraque hortari coepit, ut primus & horrea in puteum, &Vasa vinaria, ac olearia in angiportum effuderit. Fui

cone defuncto, admissus est Nicolaus filius in dignitatem Senatoriam anno saeculi quadragesimo quinto. Innotuit huius quoque virtus non modo Proregi

Claudio Sabaudo Tendae Comiti; sed ipsi etia Carolo IX. qui Senatu interdicto, missaque in locum illius

summorum Iudicum decuria, conscriptum decuriae Nicolaum voluit, & Carolo ipsius fratri, postquam per expeditionem Corsicana copias deduxit, sesequestrenuissime gessit, concessit ultro dominium, & proprietatem Briganiij. Iam, ut accedamus ad PetresLij patrem, reliquit Nicolaus duos filios, Claudium nem pe , & Reginaldum. Fuit autem Claudius corpore pusillo, ac infirmo quidem ; sed animo tamen plane

generoso, atque vegeto ; adeo ut ab anno usque eius iaculi septuagesimo secundo , quo paterna , atque auita dignitate donatus est, magni in Senatu & tota Prouincia fuerit nominis , ac Henrico Engolismensi magno Melitensium Francorum Priori, Proregiquo eximie carus. Reginaldus vero innutritus a puero apud Ducissam Ferrariae Renatam Ludovici duode-icimi filiam , cum illa exigeret senium Montargiri, dedit se deinceps iuri excolando, allectusque est

18쪽

sidiorum, sacrique patriinonij comitibus, & ratio natibus Magistris. Cum incidissent autem illa heno-ticae factionis difficillima tempora, perstitit constans una cum fratre, in fide Regi debita, & quod Boen a

dus Nogaretius Valleianus tum Prorex magni aestimauit J Arearum arcem , atque adeo totam illam oram a Sabaudo desciscere , auctoritate sua curauit. Porro cum frater viveret coelebs, duxit ipse in coniugem Margaretam Bompariam, quae ex paterna stirpe equites, & praesides habuit; ex materna vero ad familias Valleuoriam , Forbinamque attinuit. Fando vero accepimus fuisse illam forma adeo eleganti, &composita, ut Catharina Medicea Regum mater, cum Aquis-Sextiis inuiseretur a nobilibus neminis, ipsam unam delegerit, quam suo osculo dignaretur. Is itaque fuit Reginaldus Fabrius, haec Margareta Bomparia, quos Petreskius noster parentes agnouit. Quoniam vero editus est in lucem Belgenseri j; ideo sciendum hoc oppidum situm esse inperangusta, sed peramoena tamen valle, quam Gapellus quuiolus interfluens etiam diuitem facit. Distat heinc Tolone, heinc Areis eodem,quo illae quoque urbes inter se distant interuallo; milliarium ut puta prouincialium

trium:& cum utrique ad Boream sit, utrique etiam aeris bonitate longe praecellit. Fecerat vicinia, ut maiores illi Areis commorantes, tum aliquot praedia in eo oppido quaererent, tum eo secedentes exciperω- tur vetere caltro, quod nunc temporis iacet dirutum:

scilicet nondum extructa domo praeclaris hortis cohaerente, in quam, ut canalis ex fluuio derivari tutius,

19쪽

Da VITA PEIREsΚIIoc uberius posset, Claudius pontem, seu aquae d Etiam satis insignem interexstruxit. Natus est ergo in memorato Belgenserij castro Petres hius, cum parentes eὰ diuertissent ob pestem memorabilem, quae 138 o. anno salutis millesimo quingentesimo octogesimo grassari tota quidem Prouincia , sed A quis. Sextiis praesertim coepit. Incidit autem natiuitas in diem Decembris anni eius primum , ac horam a meridie propemodum septimam. Quod attingo solum , ne videar circa temporis circunstantiam non fuisse satis diligens; non vero ut faciam hariolandi antim coniectoribus, quo iam post viri obitum, certius quam ante, fata retexant. Etenim mirum dictu est, quam multa mentiti Astrologi fuerint, seu annos spectes, quibus non vixit; seu uxorem, & liberos, aliaque, quibus caruit; seu caetera multa, quae est consequutus. Cum parentes porro aliquot iam annos abique liberis exegissent, eam ob caussam quamprimum mater, grauidam se esse persensit, diuinauit proli lustralem sponsorem, non magnatem aliquem ; sed, quae fuit eius pietas, pauperem obuium primo futurum. Heinc qui pauper primus Occurrit, accersiitus est, fidemque, dum initiaretur, abluereturque pro eo si ondens a nomine patrui Claudium appellauit. Uertim cum patrum superuenisset, etiam aut nomen gerere illum voluit; unde, quasi praenomine Nicolai imposito, diebis est Nicolaus Claudius. Quanquam non modo, cum puer esset,Nicolaus fere audiuit sine adiumsto Claudij : sed etiam deinceps aetate prouectus, ut clim est ab auctoribus Nicolaus Faber, seu Fabrius,

20쪽

Fabrius, seu Fabricius appellitatus. Quo loco adno- I 8 o. tari potest insignis eruditi viri Ioannis Seldeni aequi- uocatio, dum citatum a Baronio Nicolaum Fabrum, qui Praeceptor fuit Ludovici XIII. Regis Christianissimi, pro nostro accepit. Praefatus enim in Ead- meri Cantuariensis historiam, & quas Lanta Franci Epistolas Baronius tomo undecimo Annalium habet, memorans, Earum, ni fastor, inquit, se agnoscit ipse exemplar acce isse a clarissimo, m docti fimo miro N colao Fabro Petri scio Curia Aquensis Asessore dignis iamo, atque amico mihi plurimum obstruando. Et citat quidem Baronius Nicolaum Fabrum ; sed Pallensim addit, non quod epitheton noster tulit ex

montano oppigo maternae ditionis, latine Petrisco,& vul- Petrest, unde celebre ipsi nomen ; quod Videbite pronuncietur,nos Petres um infle stimus: non, ut multi, Perescium, , aut simili alia ratione. Caeteriim vix erat bimestris,cum ferunt anum maleficam ingressam in cubiculum, proiecisse coram matre securim, quam manu tenebat, aiebάtque se reddere;

atque ex eo tempore tum ademptam matri vocem,&ploratum infantulo; tum depressum utrique caput in alterum humerum, ea rigiditate, ut flecti non posset. Addunt patruum, re cognita, vapulare anum iussisse, quae&ipsa detorto collo sub camino inuenta est; ac illam, cum primum caput extulit, ut satis plagarum esse diceret, renunciasse id, quod filii, matrem, infantemque valere. I d factum non modo ex aliis, sed ab ipso etiam Petreskio accepi, memorante vi pa truus enarrare solitus sitisset. Res plane mira, si veru

SEARCH

MENU NAVIGATION