Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

I199. terea superandus mari Veneris, ac Ericis portus; sed voluit tamen Petreskius terra deinceps contendere, tum quod ex mari male haberet, tum quod lustrare curiose vellet, quae animo conceperat. Videlicet itinera rium suo sibi marte appararat, statueratque non sic ex urbe in urbem recta pergere, quin , ii heinc inde aliqua notatu digna memorarentur, diuertere il- luc pro libitu posset.. Heinc sese nunquam in extraneorum comitatum sponte adhibuit, & ubi se alij ipsi adiunxerunt, urbana quadam excusatione seiunctionem breui faciendam praeuenit. Parum porro

abfuit, quin eae digressiones , ipso statim initio, illi

pessime cesserint. Cum enim ad fodinas Massae inspiciundas deflecteret, ductorem se unus extorrium, quos Banditos vocant, sic praebuit, ut nisi mature ruisset agnitus , deduxisset plane in carnificinani. Commoratus nonnihil Lucae, spectare Pisis voluit insigne cimeliarchium: non potuit tamen, nisi post quam Liburnum inuisit, ac in eam urbem rediit. Memini vero, inter caetera, quae ibi visa commemorabat, admiratum illuni Corallij plantam, quae humano cranio supercreuerat: quod adnoto, quia haec deinceps fuit illi non postrema caussa, ut adesset coram in expiscatione Corallii , de qua suo postea loco dicendum. Vt paucis loca alia perstringam , iter exinde fecit Florentia, Bononia, Ferraria, ac ubi fuit paucis diebus immoratus Venetiis , sedem Patavij denique fixit. Illeic paucos menseis vix fuit, cum ipsius virtus apud uniuersam Academiam inclaruit..ippe tametsi una cum fratre professores iuris cir-

32쪽

LIBER PRIMvs. 29cumstaret frequens , ac nominatim Iacobum Gal- r19 p. lum, Bartholomaeum Siluaticum, Ioachimum Scainum , Ottonellum Discalcium : nihilominus alios etiam, quotquot aderant, eruditos viros &conuenit,& facile in admirationem traxit. Caeteros inter,Thomas Segetus, ille nempe, quem Lipsitus centuria te tia Epistolarum commendatum iam fecerat, sic suam

ipsi beneuolentiam , obseruantiamque significauit, ut inscriptum prius hoc voluerit, GENIO GALLIAE

NARBONENSIs, INGENIO, ET MATURAE, lin MATURO AEvo, NICO LAI FABRICII VIRTVTI fACRv M. PATAVII PRID. NATAL. CHRISTI, C ID. I D. I C. Vir autem eximius Erycius Putea.

nus, non Lipsio modo collaudatus, ac postmodum datus successer ; sed iam tum etiam destinatus, qui Mediolani ageret & Chronographum regium , de artis Oratoriae interpretem primum, inscriptione ista

C. ID C. KAL. FEBR. Atque hosce quidem rc- λε oo fero e multis. Cum vero in se omnium ora, ocul6Dque conuerteret; notissimus sane, & carissimus po

tissimum fuit laudatissimo illi Ioanni Vincentio P

33쪽

nus, eam ciuitatem delegerat , in qua tranquille aeuum degens, totum se bonis artibus, literisque ingenuis promouendis consecraret. Is videlicet Biabliothecam instructissimam appararat , rerumque omnium exquisitarum promptuarium instruxerat; ac aeui illius literatos omneis, qua prope ν procul , si quid libris, aliisve rebus opus haberent, adiutabat. Callentissimus ipse rerum, & excitabat om-rium studia, dc fores suas colloquiis, consuetudinique eruditorum virorum tam aduenarum, quam in

digenarum Vertas habebat. Testimonium illi dixerunt & Liplius, & Scaliger, &Thumus, & Casau- bonus, & Pithoeus, & quis non ex laudatis viris 3Itaque, talis vir cem esset, deperiit stato Petreskij genium, tanquam sui simillimum , admiratusque,& reueritus in adolescente est adultam iam ac pene maturam virtutem, & eruditionem. Supersunt certe schedulae variae , quibus ad illum missitatis, testatus est summam familiaritatem ; nunc varie consultans circa numismata , circa rerum gestarum loca, circa responsa danda Vrsino, Velsero,& aliis: nunc gratias agens ob varias interpretationes rerum, locorumQuc apud auctores dissicilium , ob communica tos libros, ectypos, apographa , alia : nunc Vicissim mittens, Ii quando aut Roma, aut aliunde accepisset libros, cimelia, inscriptiones, literas; nunc inuitans ad cognoscendum , colloquendum , spectandum , ferendum iudicium , &id genus caetera, quae recensere molestum foret; ne quidpiam dicam

34쪽

LIBER PRIMvs ideliteris, quas ad quadraginta usque, dum ille Ve- I6oo

netiis, Florentiae, aut Romae abesset, perscripsit, omneis familiarissimas, & singularis beneuolentiae testificatione plenas. Commeabat autem Petres hius

tertio quoque mense Venetias: tum ut necessariam pecuniam , iuxta nummarias tesseras, a nummula

riis exigeret; tum ut viros doctos, litterarum que amanteis, veluti Paulum Sarpium, Dominicum Molinum, S: complureis alios conueniret; tum ut nihil, quod foret pretio, raritates cin ea ciuitate commendabile, sineret inuisum. Quam quidem ad rem eximie fauebat egregius Christianissimi Regis nomine

Orator Philippus Canaius Fraxineus; cum ipse quoque sibi interea pararet amicos, quorum auctoritate nihil fieret impervium. Praecipuus in illis fuit Frid ricus Contarenus Diui Marci procurator, qui, cum Musaeum haberet instructissimum , illius tamen pre lium non nouit , donec Petreskius demonstrauit quidnam , & quanti aestimandum unumquodque cimeliorum foret , quid inscriptiones Graecae tam numismatum, quam marmorum significarent, & id genus similia, ex quibus singularem viri beneuolentiam est consequutus. Neque vero ipsius modo, sed & totius etiam familiae : ex quo intercessit illa cum Angelo Contareno viginti post: annis agentein, Gallia Reipublicae Oratorem necessitudo ; & cum . Vincentio Contareno, qui sex annis mst librum variarum lectionum edens, E Gallia usique , inquit,

nobilissimus, ira is, tum antiquitatis totius egregι epema. Nicotiva Fabinius me sibi peramice monendum

35쪽

3L DE UITA' PEIR EsnIII6o O. putauis. Praetereo Ioannem Mocentrum, cui λεre oppido quam- rara; praetereo Benabum Equitem, cuius uniuersam pene renam antiquarum supellectilem a Cardinali usque Bembo deductam coemit: praetereo Patriarcham Aquileiensem , in cuius cimeliarchio memorabat se obseruasse ad trecentos usque Cain eos perraros : praetereo & alios complureis. Refero solum quod Pulcanus, cum Venetiis foret, ad

Pinellum scripsit x i. Kal. Iuliij ea Epistola, quae

edita est in Promulside octogesima secunda. In , inquit, Scammelli fui: Septumiae monumentummidi, ei si pene frustra : ita similiter omnia expressa ,

ut nesciam, me hercules, indu 'iam, an memoriam Fabriciν nostri, an Ttramque debeam admirari, qui tam

faeliciter in summa festinatione ipse pinxit, aut faeliciter

pingeniis postea, ac reformantis manum direxit. Exinde nempe colligitur, quam solers foret, ac diligens in singulis obstruitandis. Caeterum Venetias profectus sub finem Augusti, ardorem tandem explicuit, consiliumque cepit concedendi exinde Romam, quod tametu Porta-Sancta aperienda,& Iobelari celebritas inchoanda non esset, nisi saeculi , atque adeo anni sequentis initio: existimaret tamen, si quos illeic menseis praeoccupando transigeret , haud male collocatum iri. Norat aliunde fore , ut breui celebrarentur Florentiae memoranda sponsalia inter Henricum Regem Christianissimum , & Mariam

Mediceain nunc Reginam matrem: neque volebat committere , ut a se coram non spectarentur. Ita.

que postquam Patauium scripsit, ac specialiter ad Pinet in

36쪽

LIηER PRIMvs I 33 Pinellum, inscriptiones, alisque mittens, & simul ro- I6oo. gans, ut literas ad familiareis Romam daret; discessit

initio Septembris, lembo conducto Ferrariam, aut .certe Francolinum usque. Non peruenit autem Fl rentiam ante diem mensis vigesimum,quὀd ubicumque aliquid spectatu dignum occurreret, quantum ad illud pervidendum opus foret, commoraretur. Constitit vero, retardatusque Bononiae potissimum

est,quὀd Iulius Caesar Uelius, qui credebatur hausisse totam antiquitatis notitiam, suaui illius congressu captus , detinere ipsum plusculum voluerit. Neque vero se continere optimus senex potuit, quin de sua seelicitate in cognoscendo Fabricio, literas calidissimas, mirisque elogiis plenissimas daret. Calidissimas certe eas dixit Pinestus, commendans aliunde, quod Fabricius ex iis non esset, qui peregrinando nihil aliud. quam cursitant, quibusque, iuxta Senecam, illud eu nit,ut multa hospitia habeant,nullas amicitias. Acce dens Florcntiam, habuit aliquas a parentibus literas, ac, inter quasdam commendatitias, reperit specialeis Caroli Lotharingij Ducis Guisij, & in Galloprouincia Proregis, ad Nicolaum Brularium Sillerium, qui fuit deinceps Regni Cancellarius, quique tum Rosius Romae Orator, ed venerat, ad sponsalium celerationem: Quamobrem ille Petreshium, fratremquc accitos in familiam voluit, ut suis sub auspiciis

omnia liberius contuerentur. . lyraetcr vero celebritatem , avide imprimis spectauit Bibliothecas illas insiugneis,in quibus agnouit,&,pene dicam adorauit tum

magnorum Principum, tum virorum eruditorum, a

37쪽

Icoo. Mibus bonae literae restitui coepεre, vestigia. Nihil speciatim dico de Pandectis, quos, in Palatio magni

Ducis religiosissime licet asseruatos, curauit tamen inqueere , securus nullum antiquitatis monumentum

illustrius in litterario orbe exstare. Amicos quoque illeic parauit; sed, quantum recordor, nullum constantiorem, quam Richardum Richardi, studiosum plantarum, atque marmorum; qui ipsum quoquoversum ad opera publica, hortosque deduxit. Mense transacto, Senas petiit, ubi salutare potissimum voluit Celsum Cittadinum, qui tunc habebat prie manibus tractatum de Origine, progressuque Latinae,&Italicae, seu vulgaris Linguae. Inde discedens,Romam tandem sub finem Octobris peruenit. Romae porro dici non potest quam cito fuerit notissimus; non modo, quia iam Pinelli, aliorumque literae celebre notamen fecerant sed maxime etiam, quia cum primum viris in ea urbe eruditis coepit congredi, ingentem sui

admirationem, atque amorem conciliauit. Prolixum foret recensere quos eximios viros coluerit, a quibus , ob lumen ingenij, & temperatissimos mores, magni habitus fuerit: sed, cum sileti nes non ponsint, commemorandi imprimis lanianagni illi duo Cardinales, Baronius,atque Bella inus. Ille nempe obstupescebat, cum de insertis in Annaleis inscriptio nibus, aliisque rebus ad historiam abstrusiorem spe istantibus, edisserentem coram audiret. Ecquid putas

vero, clim ostendit gemmas , numismataque varia,

quibus Basilidiani, Valentiniani, aliique haeretici i sciibere soliti erant vocabula barbara opinionibus

38쪽

Lia ER PLIMVs 33 suis obtegendis Z Collegerat nempe complum,ad illu--o. strandum, quod ille in secundum tomum coniecisset ει Amethysto Fulvij Vrsint,circa vocem ABPAEAC, qua Basilidiani intellextae summum Dcum, conti nentem Angelos septem, coelorum septem praesides ;ac praeterea eorum trecentas sexaginta quinque virtutes, iuxta anni dies , idquς ob septem literas, numeralemque earum valorem iunistis scilicet numeris, pro

ordine unuscuiusque in alphabeto literae & id genus similia, quae deinceps quoque ad Natalitium Benedi.

stum literis exposuit. Bellarminus vero tum eadem, tum alia accipiens circa haereses, veteremquc historiam totam, naerebat quid magis probaret, an sagacitatem in pervestigando, an solertiam in coniiciendo, an iudicium in eligendo, an memox ivn in referendo, an leporem in explicando. Merito autem lenissimis

eius moribus capiebatur: nam , Ut omittam caetera,

considentem in media plebe auditorem sere habebat, quoties suos parcecos proco inie crudiret, famili riterque institueret. Dicendus deinde Iacobus Sir-mondus, inter homines Societatis I Esu iam tum etiam clarissimus : aretissimam enim cui illo amicitiam iniit,nihilque studiorum non eommune habuit. Dicendus Laelius Paschalinus, cuius cimeliarchio spectabilius quicquam non fuit, quiquc illius eruditionem ita suspexit,ita amauit indolem,ut aliquando cogitarie, ac voluerit pretiosa quaeque tradere , quae ipsc secum insportaret. Dicendus Fulvius ille Vrsiousi cuius: nomine 'inter viros antiquariae rei studiosos maius, celetallisquς nullum est, quique ex perspxiptia

39쪽

DE Viri PE IREsΚria Pinello interpretationibus, expetieat illum nosse pei ardenter. Dicendus Philippus Pigasetta, ad quem cum Pinellus initio non dedi et litteras,mirum quanta commendatione obliuionem compensarit. Dicendus ille ipse Ghibernas, quem Auenione iam nouerat, quique ad spectandum res varias ipsi deducen do se comitem praebuit. Dicendus, qui etiam eum varie deduxit, Paulus Gualdus, eruditus Vicetinus, qui in Pinelli contubernio ipsum miratus Patauij, Romae etiam obstupescebat. Dicendi Petrus Stephanonus, Dionysius Octauius Sada,&uniuerse quotquot fuere in urbe eruditi viri, & bonarum artium, literarum-Jue amantes. Sed & reticendus non est Arnaldus Caninalis Ossatus, Regia negotiatum Romae curans, vir eruditione, prudentia, integritate, suauitate morum eximie conspicuus: qui consuetudine Petreskij exsatiari vix unquam potuit, neque illum unquam abs se, dum inuiseretur, non aegre dimisit. Non reticendus

Abbas Montanus , Archiepiscopi Arelatensis patruus, qui virtutis illius potius, quam Nepotis commendatione, in perpetuum propemodum contubernium adscitum voluit. Iam neque dici facile potest, quam vehementi studio uniuersa antiquitatis monumenta pervestigarit. Imprimis enim desiderauit si tum Urbis cognoscere, & regiones,quas fuit complexa. Visis montium vestigiis, adeo depretas miratus est, quos putarat adeo sublimeis. Obstupuit inter cae teros Palatinum summe desertum, quo nulliis olim

frequentior. Disquisiuit, si forte posset intelligere,aut sit dorari, qua luissent Pomersi fines tam a Regiu

40쪽

LIBER PR Mus. 37bus, quam ab Imperatoribus prolati; & cum ad portas , viasque omneis diligenter attenderet, explorauit tamen praesertim Aureliam, propter eius viae reliquias, quae in Prouincia adhuc supersunt. Deinde regiones, Vicosque percurrens, agnoscere voluit, quantum licuit, qua extitissent Prilcorum templa,aedes, arae, luci, sepulcra, asyla, scholae, bibliothecae, amphitheatra, theatra, circi, hippodromi, naumachiae, campi,odara,

fora, emporia, norrea, armamentaria, balnea, thermae, aquae, pontes, colossi, obelisci, columnae, statuae,& innumera alia, quae inter legendum auctores adnotauerat, & in commentarios resata circumgesta. bat. Vtic autem unquam exsatiari contemplando poterat,cum obseruaret quidpiam adhuc siue integrum, siue mutilatum superstes. Sic dies bene multos posuit circa Pantheon, rarum architecturae exemplar, conmsiderando, conferendoque quicquid Ludovicus De- montiosius fuerat de illo ratiocinatus. Sic, quia norat asseruari in Vaticano Palatio tum Herculem truncum, tum Laocoontem cum duobus filiis, opera exquisitissima, & Michaeli Angelo miracula habita artis; idcirco illis inspiciundis non una vice adstitit, ut nec semel etiam inuisit geminas illas Alexandri, &Bucephali statuas, quae exstant adhuc Phidiae, & Pr xitelis monimenta. Sic aliquoties ad inuisendum C. Sesth Epulonis in via Ostiensi sepulcrum itauit,ob vetustissimas illius, nobilissimasque reliquias. Sic varie spectauit obeliscos varios, scd nullum frequentius,

quam Constantinianum, ob cuius effossioncm,translationem, erectionemque laudare satis non poterat

SEARCH

MENU NAVIGATION