Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 DE UITA PEIREsRIII 8 o. la, cum deflexerit ipsa caput, ea neruorum contentione evibrare spiritus possit, vi distantis caput perinde deflectat, dc pari vehementia, qua suam, alterius linguam cohibeat; neque seu caput relaxetur, seu lingua soluatur, donec rigorem ipsa remittens, distentas, sed insensileis veluti chordulas laxarit. Et solent quidem similia multa ad Cacodaemonas referri: Verita, utcumque optimus Deus innocenteis infantulos illorum malitiae permittere possit; utcumque ipsi ad ea ossicia,& ad obsequendum misellis quibusdam aniculis se comparent: compertum est tamen magnam eorum partem , quae commemorantur, fabulosam esse, aut non alio certe niti fundamento,, quam miniis solitis quorundam morborum symptomatibus, quibus sunt infantes obnoxij;cem etiam constet ista praesertim in infima plebe, ac in ipsis agris esse familiaria , ubi minima quaeque ansa credulitatem parit, ac fouet. Sesqui-anno post, hoc eth mense Iunio anni I381. supra millelimum quingentesimi octogesimi secundi, Kalendarij reformatione memorabilis, natus est illi frater, cui nomen Palamedes. Is est, qui deinceps a clientelari s do dictus est: V alauesius, ex quo

tempore Nicolaus quoque coepit Petres us nominari. Scilicet ad exaistam usque adolescentiam nuncupati serit nunc Fabriciν, nunc Caviij, quae fuit etiam

patris, patruique vulgaris nuncupatio ex oppidi Cala 11 ditione. Natus Palamedes cum est , aberat pater

negotiorum caussa Gratianopoli: mater vero altero a partu mense interiit, annos nata viginti duos. Ac

superinduxit quidem Reginaldus pater aliam coniu-

22쪽

. LiBER ERIM v S. Is gem, sed quarto-decimo tandem anno. Ea fuit Ca- I382 tharina VassallaCaradetea, illustri utrimque progenie , Ut cuius maiores ex paterna stirpe inter Achaiae Principes fuissent, ex materna Vero attinuissent ad Fliscanos Genuenseis. Vidua tum erat nupta prius

Olivario de Thulia, ex senatorio ordine) cu superstite filia nomine Marchisa, quae Palamedi postmodiim nupsit. Ex altero autem illo matrimonio suscepit RGginaldus cum liberos alios, qui vel in pueritia, vel in

adolescentia obierunt; tum superstitem etianinum susannam , quam Henricus Seguiranus rationalium magistrorum , dc senatorum patrimonialium Praeses primus uxorem duxit. Ad Nicolaum ut redeam, is haud iniuria Patruum semper, tanquam ait rum parentem agnouit. Ille enim siue dignitatis succe rem eum destinans, speciale quoddam ingenua

educationis studium assumpsit, ratus scilicet trustra esse, si quis nascatur sceliciter, nec liberaliter instituatur.Tantὀ aute magis animarus fuit, Vt eius curam gereret, quanto ab ipsis cunabulis gratiorem in corpore pulchro venientem virtutem conspexit. Quippe ablactatus vix fuit,cum genium suum prodidit nimirum se ad omnia visa, auditaque attentum praebens, ac solitus semper oris gratia suauitateque vocis summa a nu- uice, a parente, a patruo, a magistro, a quibuscumque poterat inquirere quid, quomodo, 'uOrSum Vnaquaeque res foret. Sic cum litterae primum monstrarentur, & libros, chartasque prae manibus habere gestiret percontabatur frequenter ecquid argumenti

contineretur in iis, & quoniam indigne ferebat, si

23쪽

1o DE VITA PEIREs xii I, 8 r. aliquando responderetur, id superare Ipsius captum confingendum erat, Pod illi cum voluptate recrutaretur. Leuia haec profecto, si ipsa spectentur; at non

contemnenda tamen, si ad aetatem respexeris, & arbores etiam storenteis, gemmanteisque consideraris.

Admirationi certe fuit viris aetate maioribus, qui &mihi illa narrarunt,& asseruerat,ipssem nihil unquam, 7387. quod puerile foret, sapuisse. Septennis cum esset, &una cum fratre institueretur Brinoniae, ubi tum curia subsidiorum, rationumque, ob pestem Aquis-Sextiis perseuerantem commorabatur, erudiri expetiit in San-Maximitano collegio , quod litterarum studiis efflorescere fama erat. Non tacendum Vero quod patri persuasit, ut fratrem sibi permitteret, tanquam inferiorem aetatem, & iuniora eius studia curaturo. Neque praetereundum,fuisse illum fratri ex hoc te pore praeceptoris simul, & parentis loco ; fratre m-que illum tanquam parentem, atque praeceptorem I 88. reueritum fuisse. Anno elapso, ac iam pelle san- Maximini sub orta, euocati sunt Belgenserium,&mri 89. sus post annum Aqua Sextias, ubi patruus tum versabatur. Inardescentibus postea a morte Henrici III.

ciuilibus bellis, Auenionem missi sunt, ubi quinquennio integro in Collegio Patrum Societatis I E sustuduerunt. Memorare autem Petres hius solebat debere se multum Antonio Colom batio, & Andreae Vati derio, quos supremos habuerat literarum humaniorum professores. Dicebat enim eos facile solitos quidpiam ex aliis exercitationibus relaxare, ut dede

rei se maxime peruolutandis historicis, studio interea

24쪽

LIBER PRIMvs Gpoeseos & linguae Graecae non neglecto. h nempe Ivo. gaudebant non tam opus esse gressum illius regere, quam eminus viam . demonstrare ; laudandi, quod nobile pectus ea seruitute non opprimerent, qua plerique aut odium rerum bonarum contrahunt; auth

milibus nimis assuefiunt. Referebat etiam quam sublimes adderentur animi, cum illi praeterea palam commendarent, quod totam Iustini historiam, totamque Ovidii Metamorphosin teneret ad unguem Inec faceret finem consulendis libris, ex quibus innotescere singulares rerum circumstantiae possent. Eamobrem certe aversabatur & ludos, & spectacula , ut legendo, excerpendoque singularia quaeque incumberet totus. Immoderatius tamen, Vt puto; relaxandus enim animus per vices, nec statim a pastu contendenda mens ; quod cum studiorum ip1rus moderatores non satis cauerent, effectum est , ut stomacho, capite que doluerit non semel. Exegerat iam pene annum aetatis quintum-decimum, cum Aquas-

Sextias rediit, illeicque anno integro Philosephiae 119s

operam dedit. Voluit patruus, ut interea edoceretur arma tractare, equos regere, tripudiis membra exercere. Verum quia succidere gratiores quasdam horas oportuit; ideo obsequutus est quidem ; sed nisi praesentibus illis, a quibus erudiebatur, retra bire ni nil voluit; adeo quidpiam vel legere, vel scribere, vel audire satius ducebat. Per ea tempora oblatum

fuit patri numisma aureum Arcadij , quod Belgenseri j fuerat repertum. Id ipse illico poposcit, & cum circumscriptas literas legisset, Imperatorisque no-

25쪽

ih DE UITA PEiREs IIis J. men adhotasset, ad patruum statim retulit, qui illi gratificaturus, de duo alia numismata, & libros etiam, quibus uberius erudiri posset, concessit. Atque ex hoc quidem tempore exarsit, seu ignis in siluis, curiosimina eius mens; avide enim conquirere, atque congerere occoepit quotquot antiquos potuit nummos , singulis legenais, ac interpretandis acerrimo incumbens studio : qua occasione coepit etiam inscriptiones omneis Due sepulchraleis, siue alias perquirere, & studiose observitare. Destinatus est deinde xJ96. Cum fratre Turnonem , ut sub patribus Societatis I Esu Philosophi e curriculum, quod appellant, absolueret; fratre adhuc in studiis immanioribus consistente. Cum vero studio Matheseos praesertim inardesceret , ardenter arripuit quam illic docebant Cosmographiam , certus lictoriam sine illa, ac sine Chronologia penitus obscuram, imperuumque esse.

sic post usum Spherae, addidicit etiam usum Astrola-bh, literis repetitis scribens, & expostulans aduersus quendam artificem , qui in se pridem receperat Astrolabii fabricam, nec ipsi tamen operam satis diligentem nauarat. Nihil interea remittebat neque ex studio rei antiquariae, cuius caussa Petro Royero tro- fetarum uni ruit eximie carus ; nec e Vniuerse ex ipsis humanioribus studiis, quae, ut a fratre excolerentur, tanquam magister attendebat. Sed ad ista nepe ut susceret, studere solebat in plurimam noctem. Euenit proinde, ut partim ex natiua constitutione,

partim ex assiduo labore, prolixissique vigiliis debilit te stomachi ante Fntractam ase erit,pulueremque

26쪽

LIBER PLIMus asileo usurpauesti, quem literis ad patrem datis appelli- isytauit digestiuum. Quia literarum incidit mentio, idcirco acinotari potest illum ex eo iam tempore scripsisse omnia accurate, stylo videlicet tentato per repetitas schedulas, quae dc mihi incidere in manus, &hdem fecere non fuisse illi unquam phrasim luxuriantem, aut immaturam. Dixit nimirum semper quod voluit communibus verbis ; tametsi non une delectu, nec sine ea gratia, dc urbanitate, qua testando beneuolentiam , obseruantiam, gratitudinem ; qua excusando , commendando, gratulando, caeteraque huiusmodi praestando mirificus fuit. Nam ad nouercam, exempli gratia, ob quaedam donariola, Fcelices videmur, o mater, quod beneficiis tuis cumulamur : sed inscelices tamen, quando sic illis obruimur, ut agnoscendo impares simus. Talia porro dum scriberet, reponebat interea quae munuscula poterat; nempe ab ea usque laetate vinci benefaciendo nescius, nisi qua prorsus impotens erat. Ita ad amia cum eoaetaneum scribens, ingratitudinemque iam

tum detestatus, Mihi ipsi , inquit, intulero manus, si vel minimae in ossicio negligentiae coargui possim. Eodem spectat, quὀd praeceptorum sollicitudinem

Commendabat, ut a patro, ac patruo lio norayia promissis longe uberiora consequerentur. De studiis ut iterum dicam, non tulit patruus, ut triennium Philo'phiae impenderet: sed ., exachq JurnPns anno,

reuocatum voluit Aquas-Sexti , ut destinatus Sentui Iuris prudentiae initiaretur. Id Hi mi expetierat, cum ille adhuc Turnone foret scribens scilisex, ut

27쪽

a DE UIT, PEIREsΚrri397. mature Rubricarum Enchiridium haberet prae mitinibus: verum ipse, ut Iuris studium tantisper adhue chclinaret, hunc praetextum quaesierat, Volueras,

patrue, ut operam arti oratoriar sedulam' nauarem:

ii per te liceat igitur, faciam, quoniam hete possum percommode, ac initiabor prudentiae Iuris, cum ex nac urbe discessero : tu praescribe tamen quod facto sit opus; si perstes enim, nihil mihi fas, nisi ut iussa capessam tua. Itaque domum euocatus, lu-risprudentiae nomen dedit sub Francisco Fortio An dino , qui in Aquensi Curia aduocatus, & docendi iuris oppido peritus, callebat praeterea, siquis alius, elegantiores literas. Is Petreskij parentibus c rus coepit magna cura Institutiones praelegere; ille vero tam occasione huiusmodi studij, quam,

ne coeptam eruditionem Omnino intermitteret, texere suo Marte coepit Imperatorum seriem, a quibus leges fuerant latae. Texuit & seriem Consulum, magistratuumque caetero&m , conquisitis undique numismatibus , ut & facie , & rebus gestis Latores legum agnosceret. Sic habere etiam curauit icones celebriorum Iurisconsultorum , ut cum in illorum responsa, interpretationesque incideret, fieret memoria tenacior ex coneepto cujusque vultu. Erat tum porro Aquis-Sextus Petrus Antonius Rascasius Bagarrius rei antiquariae peritissimus: postea quippe Henrisus Magnus, propter famae celebritatem , ibium accersivit, & cimeliarchio suo praefecit. Ipsi igitur succisiuis horis Petrestius frequens aderat; ut sciscitaretur, edocereturque i ille vero sagacitatem,' erudia

28쪽

ditionemq; miratus,& coniunctam modesti; cum Iιρ .discedi ardore amice complexus, celare nihil poterat; actum varia cimelia diebus variis demonstrabat, tum prolatis libris coniecturas suas, explicationesque fulciebat, tum singulareis Petreskij interpretationes &admittere, & commendare non grauabatur. Anno 1198. superato, Auenionem rursus concessit, ubi priuatus illi doctor Petrus Dauid natione Burgundus, qui fuit deinceps Semurij capitalis Prosenescallus. Huic quoque praeter peritiam Iuris suaviores Musae propitiae erant; unde facile ferebat Petreskium interponere iuris studio rerum antiquarum pervestigationem. Ea de caussa non infrequenter cum Bagarrio de re nummaria , & de rebus aliis selectis per literas egit.

Perscripsit aliquando ad illum singularia quaeque in

Romei cuiusdam Arelatensis cimeliarchio obseruλ- ta, misitque inter caetera obtentum pro eo ectypumex eleganti iaspide Deianirae per Nessum raptae. Interdum etiam recuperata egregia Neronis, Vitelliique numismata misit ad patruum, exorausique, Ut ea exornari perinde curaret, ac exornatum Herculem , Agrippinamque iam habebat. Rogauit quoque, ut ad se annulum quemdam mitteret, commutandum, uti sperabat, cum Corneola, seu Onyche quadam, quae & praestantissimi, inquit, artificis est, & incomparabilis, sed apud possessorem incomperti pretij. Memoro ista ex pluribus, ut quis ex illo

iam tempore circa haec fuerit, melius noscatur. Caeterum qui curiosam eius indolem quammaxime fouit, Petrus Antonius Ghibertus Neapolit inus fuit,

29쪽

xc DE VITA' Pgi REsx Ii quo Auditore Cardinalis Aquauiua fiam utebatur. Is enim ipsi rara quaedam, ac non prius visa monstrauit ; & inter libros alios, etiam quosdam Huberti Goliaij, quos nondum habuerat, in plurimos dies

commodato dedit. Quin- etiam mentem vividam,

sagacemque perspiciens, hortatus est, ut in Italiam iter institueret, habiturus, Romae praesertim, Unde

explere animum posset. Agebat tum annum aetatis

decimum octauum; ctim ae proseistione in Italiam cogitans, natandi artem addidicit. Ante id tempus solitus erat se per aestatem abluere in minore Rhodani alueo, qui est Barthalassiae insulae ad ortum, do in quem se Sorga fluuiolus exonerat. Deprehendit autem aliquando fundum , quod alias aequabile, &molliusculum obseruarat, induruisse in globulos , molecuissue , qualia ova sunt, cortice detracto, ubi coctiora fuerint. Id demiratus & collegit,& detulit aliquot domum , ut praeceptori ostcnderet, de facti caussam sciscitaretur. Miraculum vero adauctum, ubi post dies non ita multos, cum redii bset ad fluuium , deprehendit moleculas induruisse - plane in flumatileis lapides, idecmque etiam obseruauit contigisse iis, quas asseruabat repositas domi. Atque exinde quidem coepit circa lapidum generationem philosophari ; sed res dicenda posterius est.

Tandem vero cum desiderio Inuiscndi Romam fla- raret, veritus tamen ne parentes id abnuerent, petiit untaxat Patauium mitti, ubi celeberrima iuris studia essent. Tacite autem cogitabat proxime esse annum secularem, veniarumve solemnium; ac se ipsius. Oc-

30쪽

LIBER PRIMvs

lasone posse Patauio Romam adire. Incipiebat tum uete annus superioris iaculi nonagesimus nonus, cum Cardinalis Ioyolaus discedens in Italiam, erat senariam concessurus. Videlicet Clemens octauus ditionem caducam ex morte Alphonsi secundi Attestini recepturus, eo discesserat; eaque de caussa Cardinalis non Romam, sed illuc tendebat. Itaque Pel-reshius valde exoptarat se in ipsius comitatum una cum fratre dedere; at parentibus sectis visum. Nam constituerunt quidem fauere laudato desiderio , sed

censuere tamen expectandum autumnum , tum ut tempestas foret moderatior, adolescentesque potius hieme, quam aestate succedente,alieno coelo assuescerent; tum ut commodius de necessario apparatu prouideretur. Q rendus porro primum fuit, qui studia& mores eorum regeret; tametsi ea erat utriusque,&ipsius Petreskij praesertim moderatio, atq; prudentia, ut videretur honori potius, quam necessitati ductor designandus.Itaque delectus est ipsis Paulus Gudanes

naeuius, nobilis e Bearnia vir, qui ex Italia, Polonia, Germania, aliisque regionibus redux, multorum iam hominum mores, ciuitatesque nouerat, quemque Belleuraeus Cancellarius in proximos annos filio destinarat. Discessere ergo cum illo sub Septembris initium,praetulitque Petreskius soluere ex Cannensi porru , tum ut antiquum Monasterium in Lerone insula proxime situm inuiseret; tum ut prius occurre tia ad forum Iulii monumenta antiquitatis coram lustraret. Cum appulissent Genuam, ac spectassent

abunde satis palatia illa magnifica, fuit quidem prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION