Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

,3 DE VI TX PEIREs xi II6oo. generosum Sixti V. Pontificis institistum: sie &eo Iumnas; sed niaxime Traianam, atque Antonini nam. illam quidem, ut Pinello satisfaceret, cui fa-Ehim satis non fuerat volumine toto de ea iseu destoria utriusque belli Dacici, a Traiano gesti, prout Alphonsus Ciaconus illam ex columna eruerat in conscripto : unde de exoptauerat tum exemplum libri a Petreficio quis perfectissimum conquiri ; tum de etas in eo figuras Personarum, armorum, gestuum, cum insculptis, Gundum totam cochlidem , per ipsum conferri. Hanc vero, hoc est Antoninianam, ut perdiligenter exprimi curaret effusionem illam Iouis Pluuij Romanorum exercitum irrorantis, Mhostium copias fulmine ferientis. Eiusmodi certὸ Iconismum cum Scaligero postmodum offerret, ad illustrandum quod Eulebius de praelio commisso inter Antoninum, & Germanos, ac Sarmatas, contulit in annum Olympiadis C. XXX. VIII. primum, Haec, inquit, una est ex rebus maxime notatu,& spectatu dignis, quas mihi quidem inter omnia antiquitatis monumenta contigit Romae obseruare. Nec vero harum modo rerum delineationes habere voluit; sed rariorum etiam quaruniuis statuarum, quas dis quisiuit in Capitolio, in Vaticano, in Farnesianis, in Caesialiis, in caeteris aedibus; itemque in hortis, ac vineis, ut breue faciam, in qui sibet priuatis, publicisque locis; pictores deducens, qui non modo

statuas, intemerataque alia opera i sed truncos etiam,& ruinas aedificiorum Veterum, qua occurrerent,

adumbrarent. Deferre quoque solitus erat selecta

42쪽

LIBER PRIMvs. 39quaedam numiimata, quae conferret cum stamis, explorans cuiusque aetatem , & agnoscens plerumque manum: cum ea foret solertii, vi momento discerneret quid re vera, quidque ex sola imitatione foret antiquum. Sic inscriptionum etiam omnium, quae saperent antiquitatem , habere voluit apograpna. tentans pro sua sagacitate exesas supplere, ac pene desperatas restituere. Rursus Codices MSS. seu Vaticanos, seu Farnesianos, seu alios, non quantum quidem libuit, sed quantum tamen licuit, euoluit ὁ &,

quotquot inter caeteros maxime rari visi sunt, adnotauit in tabulis. Sic adnotauit etiam vasa, pondera, mensuras, caelaturas, numismata, simulacra, imagines, & quicquid demum notatu dignum occurrit in Metallothecis , icon othecis, in Promptuariis, Musaeis, Xystis, Pergulisque variis ;Vt praeteream innumera, quae vel pretio quaesiuit, vel commutauit, vel dono habuit, quorumque saltem ectypos, ecmagmata, aposphragismata , aut iconismos obtinuit. Unum doluit, se nec habere, nec videre Usquam potuisse memorata Golletio Tulli Hostilij, ac Servij Tullij numismata ; ut neque alia memorata cum hi ce inscriptionibus, Col. Aquae-Sextiae. Col. Arelate. Col. Auenio. Col. Arausio Secundanorum, &similia, quae amore patriae ardentissime, sed frustra tamen requisiuit. Ex hisce porro ingentem sui admirationem excitauit, non modo Romae, ubi illius amicitiam eruditi omnes ambierunt, sed in dissitis etiam locis , quocumque eius fama peruenit. Ex hoc nimi-riam tempore coepit, quae fuit illi necessitudo cum

43쪽

o DE UI A PEIREsKIII scin Natalitio Benedicto, rebus exquisit s instructissimo, ac Fullini j tum commorante ; quaeque cum Adolpho

Occone Augustano medico, tunc iterato edente VΟ- lumen de numismatis Imperatorum Romanorum :vt illos taceam, quos iam norat, Hieronymum Ru bcum Rauennae,Caesarem Nichemiam Veronae, Antonium Tolentinum Cremonae , Caesarem Campanum Vicentiet , aliisque locis non paucos. Mirum autem quantum Patauij prςsertim inclaruerit, adtestantibus literis ad ipsum per id tempus datis a Laurentio Pignorio ; qui ipse rerum priscarum adeo peritus , professus est tamen se amplius ex unis eius literis, quam ex decem Antiquariorum voluminibus erudiri : quique suspexit non modo copiam conquisiitarum ab ipsb rerum , sed delectum etiam insignem, cum ex missis duobus quibusdam Constantini numismatibus, agnoscere se, ut ex ungue leonem, dixit. Consimilia scripta ab Edmundo Brutio, Georgio Ragusaeo , Iacobo Papi fauto, Martino Sandello,&, quem nominare primum debui, Hieronymo Alcandro iuniore, vero Musarum delicio ; itecmque M. Cor naro optimo urbis Praesule , quicum detoceps per litteras , donec fuit in uiuis , amicitiam coluit. Sed qua tuum quidem fieret Patauij vel id indicat, quod immo Augusta Vindelicorum ectypo Sapphiri cuiuia dam , inscriptionem praeferentis, invii phiae vox Omnibus curiosis faciebat negotium; Pinellus ad cum scripserit, examenque, iudicium ea de re ipsi

detulerit. Praetermitto aus H, trecerit satis, vocique lucem attulerit ex S' . ite posissimum, cum

ex Diuitiam by GO Ie

44쪽

ex Polybio loquutus est de venatione A phiae, mon- 16oo stri videlicet marini. Quod ad statum Romae recentioris spectat, nullum fuit Templum, Sacellum, l-legium, Xenodochium, quod ingressus non fuerit: nullum Palatium magnificum, nullum celebre Pontificum opus, ad quod non diuerterit: nulla Raphaelis Vrbini, Michaelis Ataeli, Polydori Carauagh,Titiani, aut alterius artificis insignis pictura, quam non inspectarit. Sic caemiteria, cryptasque illas subterraneas, plena venerationis loca , & Christianae pietatis, constantiaeque monumenta. Sic Religiosis caeremoniis, quantum sine discrimine posse putauit, interfuit. Quippe quod complexione foret non robusta magnopere, coniicere sese in turbam tumultus plenam cietrcetabat. Heinc quod ad statas , solemnes ue Iobelaei attinuit, spectauit quidem, ob

seruauitque ex ipsis quantum potuit ; caeterum au . tem Ualauesio fratri, tanquam valentiori demanda. uit curam spectandi omnia cominus, & ad sese referendi. Idem praestitum circa caeremonias, quas vo- I6Ol. cant cornat Domini: quod circiter tempus tam ipse,

quam frater, ut Pontificem iis pauperibus, quos die-tim pascit, ministrantem , simulque in eadem aula

distum bentem contuerentur , Vices redemere duorum pauperum, vestibusque eorum assumptis, adfuere inter caeteros, & agniti licet a Pontifice, ipso tamen rem placide dissimulante , omnia spectarunt. Paschalibus Romae exactis , & postquam varia munera domo accepta distribuit, nonnullaque etiam ad

Pinellum misit, profectus est Neapolim. Superfluum F

45쪽

Da UITA Pgi REsFIII 6os. foret recensere quantum , quotiesque diuerterit, ut requireret varia , quae apud auctores celebrata sunt tam Latii, quam Campaniae loca. Affectum se vero praesertim dicebat, cum memorata Virgilio coram haberet, lustrare:tque , ut Caietam, Vt CumaS, earunaque reliquias: ut Misenum montem , dc Auer num Lacum, & similia. Cum item loca, in quibus exstitisse dicerentur villae Ciceronis, & Luculli; aut

sepulti fuisse Scipio Africanus, & V irgilius: atque id

genus caetera, ad magnos viros attinentia. Addebat Ie , cum crypten illam, seu, ut appellat Seneca, carcerem longum , & obscurum , Pausilippum scilicet montem per passus mille perforatum , eundo , redeundoque spectaret, doluisse , quod ignoraretur,

certusve non esset, qui tam praeclarum facinus, tanto Viatorum compendio, commodoque attentavisset. Digniorem enim commendatione arbitrabatur esse, quam Xerxen, cum Graeciae bellum inferens, Athon montem non a continente modo prςscidit, sed medium etiam perporauit. Neapolim quam-primum accessit, tenere se non potuit, quin Portaeos illos fi tres conueniret. Clim inductus autem fuisset ad natu maiorem, cui nomen Ioannes Vincentius, is breui colloquio sic affectus filii, ut ipsum exclamabundus ad Ioannem Baptistam natu minorem deduxerit, quo & ipse in similem admirationem raperetur. Enarrare antem solebat Petreskius, licet ipse quoque Ioannes Baptista foret iam grandaevus,' adspersisque canis venerabilis; ipsum nihilominus ea reuerentia obseruare so litum iussa, nutusque Ioannis Vincem

46쪽

LIBER P Mus. 4 iij, ut maiore non potuisset ora , atque imperium IcoI. patris. Caeterum , Ut cum ipsis vltro communicauit plurima, ita vicissim ab iis accepit; neque spectauit modo quaecunque asseruabant in Musaeis, pretiosisque armariis ; sed etiam omnigenis pene illorum experimentis, prout sibi in votis esse insinuauit, interfuit. Heinc nata ipsi cum utroque eximia familiaritas, &, quae est deinceps mutuis literis, oscissique variis culta amicitia. Inuisit praeteria Mustum Ferrantis Imperati, ipsum' quoque raris naturae operibus instructissimum ; ite mque Adriani Guillelmi, Martis Gurgustiolae, & Mattheti Cappuani Conchanorum Principis; tametsi ad hunc extra ciuitatem diuertendum ruit. Monumenta insuper omnia antiquitatis pervestigauit, ac prae cςteris delineatas voluit nescio quas columnas operis Corinthiaci, Apollinemque ad Tripodem,&similes quasdam figuras. Ad haec rogauit, didicitque quicquid licuit cognoscere de familiis Neapolitanis translatis in Prouinciam,& de Prouincialibus translatis in cam regionem. Cum vero nosset esse in templo Diuae Clarae nuncupato sepulcra complura Regum, Principumque ex Regia stirpe ad Carolum primum quem diximus fuisse S. Ludovici fiatrem in attinentium : idcirco ad illa maxime attendit, prςcipua adumbrauit, Epitaphia exscripsit. Quinetiam sollicitus filii in exquirendo sepulcro Simonis Portij Philosophi celebris, non ita pridem vita defuncti: scd cnim curam explorandi, si qua forte inuenire tur,& maxime quiridem cum Epigraphe , Pinellus ipsi commendarat.' Fij

47쪽

DE UIT; PErRIs KII16on Vivebat tinri Neapoli foemina quaeaam sanctitate, instimioque vitet illustris. Ea Romam acetia a tem pore usque Gregorii terti decimi, & ab optimo Bellarentano examinata, probataque, dicebadis rapi in eam exstasin , statim ab assiimpio Eucharistico

Sacramento, ut, quemadmodum genuflexo erat, ita

immota, rigitaque, stipuis instar, consist eret, oculis apertis nihil conspiceret, toto eo ore nihil planὶ sentiret. Itaque noluit Petreskius ex ea urbe a sce dere , quin rem fi tu mirabilem vidisset, atque explorasset. Ae obtinere illud quidem absque tontentione non potuit; sed , ut imperuium ipsi nihil erat, pervicit tandem, ac praeter fiatrem , deduxit quoque Ioannem Porcelletum Malisianeum , qui fuit deinceps Praesul Tullensis. Vi fit ergo, explorauitque,& commemorando mirari selebat, si pocset quidpiam simile humanitus contingere k neque facile credebat Cardano referenti sibi quid tale eu nire solitum, quotiesanimo collibuisset. Postquam urbem satis lustrauit, illisisque elegantiam , amoeni. talentque admiratus est , nihil habuit potius in votis, quam adire Vesuuium , contemPlarique locum,

in quo magnus Plinius diem obiisset. Q re per , insigni quodam flagrauit desiderio inuisendisiciliam , & pergendi Meliten usque. Tria autem

erant, prae cetteris, quae auebat coram spectare, Fr

tum Scyllaeum , AEthns incendium , Antiquitates syracusanae: rcstitis tamen Fonuiuius, neque ipse, illo inuito, progredi usquam voluit. re satis fuit totam eam regionem circum peragrare, de ad loca

48쪽

quo posset oculatius duo quaedam aedificia subter ranea mi ere , quae Piscim mirabilis, Labyrinthus appellauitur. An adiiciam Hro, cum littus prope Puteolevi consideraret , pulueremque requirereta Pa marina lapidescentem, detectum ipsit praeterea fuisse inter arenas quendam plumbeum, quo cς laturae , ac praesertim Onychinae conseruarentur. Quod autem in eo littore numismata fere exesa d prehenderentur , opinatus est caussam esse sulphur, quod truuetsi insensile , in iis tamen oris ubique interuenit , aecedente aliunde ex mari salsugineo halatu, cum arrodendi facultate. Altero μst mense repetiit Romam , idque ut amicis Vale diceret, collatis variis munusculis, ac aliquibus etiam alio missis. Constituerat nempe redire Patauium ante Solstitium , magnosque aestus ; unde & paucos i tra dies non sine relicto sui desiderio ex urbe disces.sit. In lituit autem iter Perusia , tum Academiae gratia, tum spectandi lacus Thrasumeni caussa. De- nexit inde Eugubium, occas1one inuentae illeic non ita pridem Talaulae aenes lingua veteri Hetrusca pers riptae. Salutato postea ad Assisium D. Francisci monumento , inuisit Fullinij Natalitium Benediactum, abs quo expectatus ardentissime fuerat. Spectauit exinde ad Montem Falconem, inter D. Clarae reliquias , treis insigneis globulos in cistula fellea inuentos, quorum duo, Vel tres, non amplius, quam unus, ponderosi deprehenduntur. Tum votis ad celebre Fanum D. Mariae Lauretanae rite per-

F iij

49쪽

c DE VITA PEIREsΚIII fior . solutis , adiit Anconam , indeque urbinum . ad obtinendum licentiam peruolutandi Bibliothecam

Ducis. Digressus Pisaurum , atque Ariminum, accessit Rauennam , ubi Hieronymus Rubeus clarus ille Medicus, patriaeque scrutator, complecti illum expetebat, demonstrare que in ipsa sede Exarchatus nescio quas reliquias Baroari et Gotthicae , & orna

menta Imperatorum , contemporaneorumque Regum , cum his nominibus , AT HALARI Cusi ix, ITIGEs RIX, T H EOD UISAT Us,& id genus alia ei simulque ostendere ornamenta

quaedam Gallae Placidiae , in nescio quo templo, quae Velius non esse antiqua censuerat: denique ipsi' sua manu exemplum Historiae Rauennatis dare. Peruenit exinde Venetias, ubi amicis, magna illorum cum voluptate salutatis , cognoscere non obiter voluit Antonium Posiauinum , ex Societate IESU, Virum optimum , ad quem cum expetiisset commendatitias literas , Ecquid quaeris proxem tam , r scripserat ad illum Sirmondus, ciam ai cluoscunque veneris , adeo ex teipso innotesicere , amata solue euadere

possis Postremὀ non multos post dies, hoc est,

medio circiter Iunio , accessit Patauium , ubi tanta est exceptus laetitia , ut videretur quasi quispiam Deus studiosorum eὀ aduentasse. MaxIme vero reditu suo recreauit optimum Finelium , qui diuturnis , sed lentis morbis iam ingrauescentibus , pro pendere se in mortem sentiebat. Dies non sinciebant audiendo , quq comp.rerat,nequc inspiciendo a qus attulera , neque cognoscendo , quae visa

50쪽

LIBER PRIMVs. 67 obscura interpretabatur. Dicam-ne cum inter I 6OI. eos viros , quos cognouerat , scelicitati verteret,

quod amicos sibi Baronium , ac Bellarminum parauisset, prouocatum fuisse optimum Pinellum, ut quidnam sibi circa illos contigisset , exponeret Cum , inquit, summus Pontifex ante annos treis venisset Ferrariam, dignati sunt illi me inuisere; sed tacitis nominibus, habituque dissimulato , adeo ut se Presbyteros simpliciter asseuerarent. Ipse ex eorum iconibus, qui viri essent, statim agnoui : sed fingens tamen me ignorare , in eam Musaei partem deduxi, in qua virorum illustrium, ac ipsorum specialiter, imagincs erant conspicuae. Ostensa autem Baronio Bellarmini essigie, Num haec imago, inquam , o bone , socium istum tuum' repraesentat eximie 3 & ostens a Bellarmino quae Baronsi aderat; Num haec quoque , inquam , socium istum tuum exquisite refert 3 Ac tum illi delusos se , cum dei derent, agnoscentes in amplexus prolapsi sunt. Porro quia Petres kius praesentiebat se post annum reuocatum iri in patriam ; idcirco se ad intermissa Iuris studia composuit: tempore sic dispensato, ut ad alia praeterea innumera sussiceret. Siquidem prςter

varia, de quibus paullo post dicetur, in literatos

ossicia, proficit continuo in notitia abstrusioris historiae, altiorisque antiquitatis. Specimen autem insigne dedit, cum suborta inter curiosos de monte Argaeo controuersita , edisseruit ex Iaspide , variis.

que numismatibus Caesareς, alibique cusis, originem , ritusque varios , quibus ille mons fuit olini.

SEARCH

MENU NAVIGATION