Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

398 DE VITA PEIREsx Hr637. inum, a Grotio, Rigallio, Dumayo, Gothofredo, Gatarello, Billono, & aliis ; ex quibus nemo succenseat, si honoris caussa Viassium seponam, qui vi Pei-reskium si imme coluit, ac summo illi in pretio fuit; ita se impigrum exhibuit in condendo poemate,quo laudes viri egregias prosequutus est decentissime, copiosissimeque. nquam operaepretium erit, si praeterea selegero, attexueroque Epitaphium, quod a Rigallio contextum est , quodque Valauessius delegit , ut monumento incidatur. Id igitur ita se

Enimuero praeterire non decet f inebreis honores

402쪽

LIBER SEX Tvs. 39 Romae habitos; cum vel reticeri non debeat callida I 6s7. virtutis aestimatio , qua viri sapientissimi etiam hominem Transalpinum condecorandum esse censuerunt. Clim enim & Pontifex Summus, & Cardinalis Barberinus, & caeteri magni, ac eruditi homines non sine ingenti dolore lugubrem casum accepissent; placuit honores decernere, quibus Virum de nomine,

orbeque Romano , atque literario bene meritum, exornarent. Cooptatus fuerat, dum in vivis esset, ac tametsi absens, in eam, quam vocant Humoristarum Academiam: cclebrem nempe societate eruditiorum

hominum, quorum concio bis quoque mense ita cogitur, ut, magna aliunde frequentia, Academicorum Vnus orationem pro suggestu habeat, recitent alii poemata , elucubrationesque alias eruditis auribus dignas. Itaque visum in eo conuentu publicos honores Petres hio deferre , institutis licet reclamantibus, quibus id honoris conceditur solum Academiae Principibus; adeo ut totis quadraginta annis, consequuti ipsum non plures, quam sex, iisque Principes memorentur. Sed cuicit nimirum fama splendor que eximiae virtutis ;cuicit summi Cardinalis singularis propensio: cuicit Camilli Columnae Academiae Principis generosa humanitas; evicit Acadcmicorum , quorum suffragia inita lunt, admiratio, & obseruantia. Indi stus proinde est dies ad x D. Kal. Ianuarias, quo parata subsellia, tapetibusque pullis instrata, una cum. suggestu, & imagine Nconspicuo loco.. Conuenere autem praeter Barberinum fratremque Anipium , Cardinales Bentivo-

403쪽

oo DE VITA PE in EsΚIIi 637. lus, Cueva, Biscia, Pamphilius, Pallotta, Brancatius, Aldobrandinus, Burghesius: ac caeterorum per- illustrium, do storumque hominum multitudo tanta , ut illi capiendae aula non suffecerit. Et carmina quidem in defuncti laudem Italice, Latinὸ , Graecὸ recitarunt lectissima totius urbis ingenia: funebrem vero orationem copiosam sene , & elegantem pro nunclauit Ioannes Iacobus Buccardus delectus ad id muneris, tum ob raras ingenij doleis, tum ob amorem patrium , specialemque erga Maneis dilectissumos assectum. Praecipua eius orationis commemo

rarem capita ; sed ea aliquoties edita iam est , una cum nuncupatione Cardinali maximo facta , cumque siubiuncta Epist ola ad Luillerium iam memoratum. Accessere vero editioni Romanae non recitata modo illa ab Academicis carmina ; sed literae etiam Naudaei, quarum mentio facta iam est ε; εc fasciculus praeterea insignis Elogiorum funebrium , quae, quod totius prope orbis idiomatibus sint expressa quadraginta enim, proximeve sunt) ideo titulus ipsis ΠΑΓΓΛΩΣΣ - , siue generis humani LE s s v s in funere delici, sivi. Cumque ea editio probari deberet Magistro facti Palatii, praeivit ecce, deesarauitque cenuita sua Lucas Holstentus , illam Buccandi laudationem diserte. ω' eleganter, atque ea prorsus puritate, ac candore scriptam, quo summus ille,inincomparabilis virpmper mixerat, Epicedia a clarissimis, ae praestantii Lmis miris constripta, hoc est ipsas Musiaram lacrymas tim-pido , cy' erudito Romana Academia humore is PersejΡnere mananteis ad tanti viri memoriam posteritati consecrandam

404쪽

LI HER S EX T vs. 4ot secrandam typis excudenda ; ei m hominis ad bonas literas, arteisque iuuandas nati exemplum sane illustre ob ioculos ponant. Atque haec quidem Romae peracta paullo fusius commemoro : quoniam ea fuit quasi Apotheosis, quam totius Orbis applausus excepit. Nam

licet nemo eruditorum non totis votis optauerit, Vt Petreskius fuisset diuturnior recreator hominum

quod olim dictum de Principe quam maturior

Diuorum comes: attamen placuit omnibus exhibitos illi post mortem honores in eo theatro , cuius fuerat dignissimus creditus, dum esset in vivis. Ac fortassis quidem, si esse contigisset superstiti, fuisscnt tandem amplissimi, non expetenti licet, delati; verum ij nihil poterant gloriar illius addere , qui suffragiis communibus fuit semper quam- maximis dignus. Quin etiam , ut fuit semper ditior iis, quas contempsit opibus: ita gloriosior honoribus, quos ambire est dedignatus. are & licet medio in spatio integrae aetatis creptus, quantum tamen ad gloriam speetat, aruum peregit longissimum qui virtute sua obtinuit famam nominis sempiternam. Quippe donec supererunt, qui bonas literas amabunt, memoriam illius carissimam ducent, cuius amorem in literas, & munificentiam erga literatos, per Omneis respersam libros contuebuntur. Multorum pansim meminimus ; sed reticuimus longe plureis, etiam ex inscriptis eius nomini; quoniam obrutis rerum copia, vitum satis est ea seligere, ex quibus, quae essent in oculis omnium, monstrata intelligerentur. Vnum

reticere non licet, quod huius loci est proprium ;

405쪽

oh DE VITA PEIREs xii nempe Auctores plurimos consecranda illi destitiasse sua opera, quo tempore est fatis functus. Fuere in ter illos Campanella, Licctus, Hortensiius, Buccardus, Arcosius,& quis tandem non Z Quid putas vero praestitum fuisset, sit contigisset illi aetatem matu

riorem attingere λ Plurima sane, & maxima censeri possunt ea, quae peregit : at sublatus tamen tunc cst,

cum inciperet iam seipsum praeclarissimis facinoribus superare. Iam enim plureis sibi vias aperuerat in omne is Europae Prouincias: in Asitam, ac totum Orientem ; in univcrsiam Africam, & ad exircinam usque AEthiopiam; in utramque Americam , & incognitum ctiam Orbem; adeo ut iam posset uberius quacumque patet genus humanum , commiscere mortaleis omneis literarum commercio ; & literatis omnibus expetita omnia librorum, aliariamque quarumvis rerum subsidia facere in promptu. Sed de iis quidem, quae fuerant illo superstite futura, D Eus

optimus viderit. Lucium ccrte maximum fecit; cum

Gubernatorem eripuit, qui tcnebat clauum Nauis literariae, vel potius ipsam Cynosuram, in quam eruditi omnes rei pectabant; non substituta interim alia, ad quam ora obvertant sua. Nam sunt quidem, qui

opibus, auctoritate, gratia, certum genus eruditionis, eruditorumque adiuuent, ac foueant: verum nemo est, qui, illius instar, quoslibet, ubiuis sint gentium , studio prosequatur ardentissimo ; curas in id omneis conuertat , nihilque non posthabeat; peculium in eam rem exhauriat, liberalissimeque profundat ; fide sit apud omneis magna, & occasione2

406쪽

L 1 3 Ε R S E X T v s. go benefaciendi voluntate , industria, scelicitate maxima captet. Vix certe credibile est exoriturum vnquam virum , perinde natum , comparatumque. Nam&quamuis superior aetas, foelicitate saeculi oppido perrara, produxerit triumuiros illos, Pinellum, Veliarum, Molinum, singulari studio in omne lite. ratorum nomen propen los: Petreskius tamen superuenit, qui singulorum virtutes ita est complexus, ut omnium laudes, quasi infra se positas, praegra uasse videatur. Quin-ctiam , cum ante claros illos Viros, vix pauci memorentur Reges, imperatore Cque , qui pari affectu ducti fuerint ; videtur Petres-kius alia nulla re , quam opum amplitudine , ostentationeque inserior. Censuere id certe viri eruditi,

Cum vere regium , magnificumque eius animum commendantes, dc exemplar beneficcntiae nunquam intermoriturum agnoscentes, praedicauere cum occupasse destinatam Regibus gloriam ; ac ipso quoque Meccenaic tanto fuisse laudabiliorem , quanto Augustum non habuit, cuius fauore , largitioneque benefaciendo uteretur. Atque is demum verus est fructus , quem ille consequutus cst , ut gratam sui recordationem in illorum pectoribus consecratam reliquerit, qui ipsum coelo exaequantes, in omnem trans dent postcritatem. Splendorem quaerunt ali jamplificandis Imperiis , duccndis exercitibus, cxlaibendis spectaculis, Mausolaeis, Pyramidibus, aliisque id σenus exstruendis ; sed illos tamen velut in glo-

rios, & ignobileis obliuio randem obruit ; aut , ii quae memoria eorum superest, vel despcctui est, vel Lee ij

407쪽

DE UITA PEI RES RII assectu caret. Ii soli, qui benefaciendo nomen, decusque comparant, immortalitatem sic adipiscuntur, Vt nemo Vnquam sine ardore, tacitoque sensu gratitudinis meminisse illorum possit. HAC iere via omnes Troceres, ad quorum

amorem post tot secula nos historia lecta pelliciunt , hac tu vadis coelesti passu , Ludovice V lesi , Principum optime ; cuius immensa bonitassentiri a nobis, non exprimipotest. Haud abs re

sane sum ominatus, tam caram tui memoriam, quam Timoleontis perennaturam et tulisti meemm , satu memini, de exacta illius vita apud Syracusios, quibus praeerat, in serentem. uuippe,

neglectis rebus tuis, in eam curam totus incumbis, it laborantem Prouincia ustentes ,fouea ,

subleues , oe si liceat per tempora P in pristinum

etiam stlendorem restituas. Perge mol tam tui amanteis, tam in te propensos demereri populos iij nempe sunt, qui etiam-num Renati istius, ex tua prosapia, Regis optimi, ac beneficentissimi, renascentem gloriam propagant, oe colunt. Sed ut concludam, HAEC tandem sunt,qua te iubente, ac aliis varie esagitantibus, de Petres io dicenda habui. Non deprecor eteniam, quod extremam manum serius , quam optaris, imponam: nosti enim diuturnum morbum, duuurnioresque

reliquias, quibuscum est anni dimidium exisum.

408쪽

Vix iam certe sum ab iis liber, Qt credere possis opusculum hoc valetudine dubia lucubratum fuisse, atque idcirco nihil esse mirum,s animi cum corpore languentis prae se ferat notas. 2 lecumque id fuerit, animi saltem erga te obsequentissimi testimonium feret. Ipse interea me comparo, ut ad te quando pro tua illa rarissima humanitate ita videtur quam-primum redeam. bene vale, Trincipum deci . Absoluebam Di-- , XII. Mai. Mart. anno salutiferi partus CIP. DIC. XXXIX. Eee iij

409쪽

Errata quaedam Typographica.

Tendae

quousque

seque

410쪽

RERVM ALIQUOT PRAECIPVARUM

INDEX.

QUAE AD SERIEM

A i o R E S , pag. II.& sequentibus. De Patre, M. & alibi.

Moritur, Ios. De Matre, Moritur, 18. De Patruo, rq .&alibi. Moritur,m8.

De Fratre, i8. & alibi passim. Superest, 39s

Natales , locus, tempus, initiario, nomina, i . & sequentibu S. . Indoles, ac Mores, I9. &passim toto opere . Ex professo autem, copioleque a pagina 33 Ingenium, ac Stuga, 2 o. & sequentibus,ac passim toto opere. Specialiter vero, ac fuse a pagina TGubernaculum literarum ame-ptum, so. & sequetri ib. Doctoratus adeptio, 69Senatoria digrisas, i. Ioo. Vide etiam de ea, I96. 2 8- 61. 29 Abbatia, i68. y -39 Profectio in Italiam , 2 . de s quentibus . Commoratio Pata-ui1, 28. & sequentib. Excusitis

Venerias, II. Romam, 3. Ne polim, i. Rediim Patauium, s. & M. Reditus ex Italia, 39. Commoratio Mon meli3, 63.& seq. Reditus . 69 Profectio I. Parisios, 82. Excum seu in Angliam, 88. In Hostandiam , 9 i. Reditus per Handriam , 9s. Reditus in Prouinciam, 98

Profectio II. Parisios, i 38. Reditus 3 343 Profectio III. Parisios, tues. Reditus post septennium, 93

Secessus Belgenserium, 13 I. Reditus in urbem, 26 IAmici, quorum foret nimis operosa enumeratio, passim ubique, Elogia a claris visu, toto passim opere. Morbi. ar. & passim . Grauiores, 77.ls . 2 8. 148. 2S . Ea tre-

SEARCH

MENU NAVIGATION