Ioh. Angelij Werdenhagen, i.c. De rebuspublicis Hanseaticis tractatus generalis Ioh. Angelii Werdenhagen i.c.c. De rebus publicis Hanseaticis et earum nob. confoederatione tractatus specialis

발행: 1631년

분량: 825페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

Ioo RERvM'. HAN Llata: Fri distat, cuius me nere annales Francisci ad Onnum chr. 774. Castra Pacis. Gostar, castra sive habitationem ad Gosam fluvium. Locus enim ille eius urbis in radice montis Rahinni positus, ex omni parte prope ab incursione tutus est, ut adversus hostes quos vis, iuxta illorum temporum mores & modos bella gerendi, castra posset satis firma praestare. Quod mons autem ille prope Gossa riam metallifer esset, id tempore Ottonis I, inventum est, ceu Bunt. d. l. Ochran. x pag. I 2 s. nec non N.Re-nera' traE1. de urb. Imper. id recte adseverant: Et quum tantae in Ottonem confluerent di vitiae, inde X I X. tonnas

auri in Cathedralem Ecclesiam Ma-deburg. contuli ste dicitur, praeter alia dona : ceu quoque Liriter eius Mech-tildaidem praestiterat, in diversis Monasteriis erigendis praesertim N Ort

c. I 2. Reusneri verba haec sunt: Gota Iaria Imperii urbs in Saxonia antiqua & celebris , ad Gosam fluvium lita in Hercynia : fructibus dc frugibus varia, Venis item scatens argentariis atque plumbariis : quas Ramellicuiusdam equi ungula olim erupi stefectini; eQuo monti Ramello nO-

162쪽

PARs T Tr A. Iormen inditum est.Sed & auri sedinas heic fuisse quondam constat , quas Otto Magnus Imperator aperuisse, iisque tantopere ditatus fuisse scribitur, ut in eius rei memoriam tria sacerdotum collegia , & palatium Regium magnifico opere extruxerit et quum paulo ante Henricus Auceps, Pater Otthonis , ex minutis quibusdam gurgustiis urbem fecisset : defossa muroque septam, ac delubriss pactisque communibus distin ham, communivisset iure civitatis & legibus: in quam & postero seculo ambo Caesares Henrici II & l II studia &beneficia contulerunt quam plurima. Haec vero quum infringere nonnihil Otto IV. Imp. illi cuperet, adversarios sensit fortes, uti Meib.in Pag. G- nov. de Pago Harlingouloquens, id innuit : Meminit enim butus spati diploma Ludovici Pii, inquit,ac Hal-ber stadensi Ecclesiae assignatum a firmat. Fuere in eo Halbei stadium &Dernburgum. Crediderim pagum hunc nomen dedisse arci Herlingsburg , quam Otro I V. Imp. contra hostes suos Goliarienses construxit: Principes Saxoniae Gnuo ch. 129t

funditus demoliti sunt , quod ex ea Henricui Mirabilis Dux Brunsvic. G a vicino -

163쪽

G. cap. S. Mari unges berg nominat.

Conservavit se Gossalia in libertatis suae si v v adeo, ut hodie quoque libera sit Imperii civitas. Quinq; milliaribus altera Hanseatica urbs distat a Gollaria versus Visurgim dc Sylvam sollingam Eimbecca , ab pliquot alveis , qui ibi in unum aliquem coeunt fluvium, sic di ista, velut cetaneri in c hron. Past. 9 Simbec. 28 fonter,& rivulos nominat, qui in Ilmada illum fluvium , priusquam Eimbeccam perluat , sese exonerent. 8c ex amplissima Sylva sollinga exoriantur. lib. 8 , c. Io. Postea hoc nomine Ilini aut Ilmade se in Leinam praecipitat limpidissimis undis . unde haec

civitas Eimbecca maxime claret nomine optimet cerevisiae: & est coaetanea Gossariae. Olim autem Comitum a Dasset, ad Sol lingam saltum ditioni adiuncta fuit : at quum ferocitatem eorum saepius experiretur, & potentiori patrocinio se indigere putaret, Alberti Magni Ducis Brunsvicensis tutelae primum certis cum pactorum conditionibus circa Mnu. chr. in o se addixit. ch tr. lib. II. chrou. Sax. pag. 28 I. crante in Sax.hb 8. c. Let ner. tib. .c. q. chron. Dase

liens

164쪽

ius civitatis titulo semper postea usus est Heinricus MirabilisDux Brunn 'vic. quem secuti in eo sunt ei Is posteri. Confoederatae quidem semper inter se fuerunt civitates eae Saxonim sed tamen ius tutelare in frequenti fuit usu, quod etiam innuit Crantet.. in Sax.ub . I 2,cap. r. ubi de variis succursibus civitatum agit': Inter alia dicit: Contenderat eo tempore Lant- gravius Hassiae occupare Embicam, quod nonnihil in eam haberet quaestionis. Sed principes eorum Domini Albertus & Henricus Duces Brunsvic. de Grudent, agen, quantum poterant armis , & Vicinae urbes Gottingen, Northem, Gossaria, Brunsvicum tulere suppetias. Hoc quum Hassus compertum haberet , retro tulit pedem. 8co Circa Mn. Ch. I 8o . Vias B ting. pari. 4. chron Truus pag. 9 s. Lmbeccenses autem promptos occx peditae homines fuisse resolutionis,

Craia letius eciam alio loco innui p. m. i 2.c 23. Sax. ubi ait: Quo Lempo-

Γb. 3 79. in Embichcenses cimves, ad arma semper pi cipites, strata' grinate circumventi temeritatis suae poenas luunt. solent enim in se quentibus .axoniae urbibus cives, et

165쪽

. iam atti sani, arma sua in prompto ser vare ; ut quum signum propia -

quantium hostium e specula dederit, effusi sine ordine, sine ductore ruant. Id sciens Vilhelmus Iunior Dux BrunsNici , cum Henrico filio , qui hodie rotum potitur, adsumpto in societatem expeditionis Hassiae Land gravio, ac Comite de Stalberge, videndum se cum aliquot praebuit, maiorici agmine ad insidias delites Eente. Ad primum hostium conspectum sonuit de turri signum. Cives mussantes arma corripiunt , portis proruunt, dc hostes insequuntur. Illi pectora diu praebuere venientibus , . missilibus certantas, donec ci Ves ma-: nno numero conglobati audaciores incumberent. Tum cedunt retro militantes simulatione timoris, ut sequentes & urgentes cives protrahant ad insidias collocatas. Tum Vero hostes consurgunt e tergo, & intercluso ad urbem itinere cives intercipiunt; capiunt, caedunt, pertinaciter resistentes. Non genti tum cives sunt periclitati, caesi , captique magno ci Vitatis detrimento,quae temeritatis suae . damna tam luit insigniter, dunting. pari. 4 chran. BruUpag. 93.f. 2. Quarta linea Ducum Brunsvicensium ex

166쪽

PARs TERTIA. los Henrico Mirabili Alberti Magni filio, postquam 1 Mirabilis illius nepos Otto ins totam ditionem Elchsset densem Archiepiscopo Mo-guntino vendiderat levi summa pocuniae semper usa est titulo Dominatus E imbeccensis, ne quid dignitati nominis decederet ; unde saepius gravissimae lites ortae sunt, & infestatio belli superius posita, quum nollenta pactis recedere, & suam semper defenderent libertatem. Tandem Anno i s 38. 6 Iunii lis haec diuturna per mediatores Principem Wolla angum Αnhaltinum & Albertum Comitem Mansfeldensem, ira composita est, ut illis libertas religionis relinque retur. Ideoque ad partes Prot itantium solemniter in conventu publico Brunsvicensi concesserunt. Vltimus Ducum illorum fuit Wol gangus , in quo ea expiravit linea. Non procul ab ea civitate sita est Northeimia, ad Rhumam fluvium, quae olim quoque praesidem agnovit Comitem , & ex connubiali foedere transiit ad Ducatum Brunsvicensem. Huius civitatis origo adsignatur quoque Gothis . ut aequaeva Gottingae putetur, velut supra indicatum est; unde etiam nomen accepit , quod

167쪽

Gothi ex regione septentrionali, quod Germani North dicunt, illuc venientes una prope Gintingam sedem sibi fixerint, ut ita ibi domi, id est, iuxta Germanicum morem loquendi , da home essent & mansione subsisterenti8.irte aptentrionali Gottingensibus vicinis suis. solent enim ait Bunting. inpari. 2. Chr. ByuU. pag. 47-ὰ plerumque civitates a fundatoribus suis nomina accipere , vela situ loci: .& interdum utrumque coincidit, in-- de eo acceptabilius habetur. Civitates

illae circa eum districtum ad Hercyniam sylvam , ut sunt Bruns iga, Gonaria, Hildesia, Eimbecca, Nam lia, Ostero da Duder stadium, Helliga stadium, Ge vel delausium, Hanno vera, Northeymium, Aula Regia, quae

hodie Aelfium dicitur, fideli semperint et sese foedere, ex antiqui sitim de

tot iam seculis maiorum comprobata consuetudine , coiverunt , ut reciproce quasi caussam inter se communem foverent,& sempet mutuo succursu , si quis hostis esset profligendus , aut quaedam inter illas iniquius

promeretur, auxilia praut arent. Maxime inter Saxones antiquos prae cun

ctis aliis populis iste praevaluerat uasus, ut indς ratio foederis Hanseatici

168쪽

PΑns TERTIA. In rhoi profluxerit: tamen, sin nOpus, ut in. Omnes coirent, vicinior ad expedi-

ίου tionem prompta fuit . sic v. I 8 s. iii Eimbeccenses cum Northeymensibus is & DuceGrubenti agens Henrico. Hil- desiensibus, quum a Bartoldo Epi

hui copo suo nimium coangustarentur, egregiam praestiterunt Opem , ut in i libertate sua conservarentur.isunt.

t:. origo certior, quam superiorum ali', quot urbi qm longe vetustiorum con' stat, quum historici etiam eius occasionem recenseant. Carolus Magnus enim, quum primum Saxoniam in-

'gressus fuimet, ic aulae, in commodissimo illo oppido, quod in angulo' situm est, ubi Sala amnis in Leinam se effundit, sedem consti tuisset,aedificavit ibidem templum in honorem D. Petti, quod Ecclesia Auli censis, ic Palatium eius Aula Regia dicebatur. Vulgus autem & plebe inusitato modo illo loquendi non adsueta, quum

nequirent ta multas facile observare .phrases, velut etiam saxones in primis verborum sunt abbreviatores, ex

Aulieensi ea locutione confingebant g sibi Queabulum Aultete, ec tandem ad' i subtiliorem pronunciationis formamici idem

169쪽

idem redigendo, inde conficiebant Aelete, quod nomen oppidi usque i nhunc mansit diem. Etiamsi aut e Car. M g. in rei huius memoriam constituerat Collegium ibidem erigere δε- crum; tamen quum nimio semper distrahetetu labore, perficere intentionem requievit; sed onus hoc Filio Ludovico rei iquit. Ludovicus igitur, qui quasi natura sacris deditus erat, unde etiam Pius salutabatur, quum defuncto Parente ann. Christ. 8 ιε, ai n. in vicinia ea Corbeiam primitur

fundasset; & in venatione simul locum illum ad Inneram flu. a manu, non procul a saltu Hilles distantem invenisset, recordatus simul est Matris nomen Hildegardis, quod bene inter se convenirent: inde cogitationes suscepit de urbe condenda , dceollegio Canonicorum instituendo, quod pater Aulsensibus destinarat. Accidit quoq; ut singulari casu propter scandalum commune praecavendum illuc ex veteri in Cisveseranani Saxoniam Irmensula Eresburgensis transferretur. Historiam ex Lelmero Meib. de Irm. Sax. cap. 8. refert, quae . huc non pertinet. In actu vero translationis quum ita alacri ter Caesariant

ad Inaeram percerem, vigebat ibi, ait

170쪽

Let Enetus, Ludovicus Caesar, quasi domi suae;&'novae inde urbi, cui a vicino saltu , der mitia appellato, nomen Hildishaemiae indidit, condendae, simulque novae & ampliori basilicae sive templo Dominico, in usum Episcopi di Canonicorum, quos Aulicam ad Salae & Le nae confluentem, ubi Carolus M. sedem

cathedratu erexerat, relinquere, dc ad Inneram fluvium migrare iubebat, erigendo, largiterque dotando , totus incumbens. In novum istud templum Arimensula,prius tamen solem nibus ceremoniis lustrata, di a n xii, quibus in templo Ethnico inquinata credebatur, interventu piarum precum rite expiata, cum tripudio introducta, atque ad presbyterium , sive chorum, ut vulgo vocant, ubi

templi medium , collocata est. Ibi etiam hodie conspicitur, sustinendis luminaribus, quae feriis solemnibus

accenduntur, deserviens. dcc. Ad nominis autem Hildesiae notationem quod attinet, quum ambiguam aliqui sine causa facere velint, non incommoda sunt, quae ibi ciueibon. innotu sivis addit a pag. 29 in. r. Non

ignoro, ait vetu/ Chronicon Saxmuis,

o si ruschium rema i. de Episcopalibu/

SEARCH

MENU NAVIGATION