Alexandri Piccolominei In mechanicas quaestiones Aristotelis, paraphrasis paulo quidem plenior. Eiusdem Commentarium de certitudine mathematicarum disciplinarum in quo, de resolutione, diffinitione, & demonstratione necnon de materia, et in fine logi

발행: 1565년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 수학

11쪽

motu disserit ad apropter scientiae etiam ab iis,

quae media sunt in demonRrationibus, nuncupari deabent. Cum igitur e pectiva Astronomia, Musica, C huius odi facultates, inRrumento, ac it ita diatam) medio mathematico pertractentur, nil miru est, si recte matbematicae appellantur ad od quidem instrumentum, eam Iimul ostendat, re quod res sit, is resiit, ob id certistimum exictimatur. Verumenim vero, nos alias d putantes se tentavimus, nunc constater asserimus,demonstrationes, quibus utuntur Mathematici non esse potis imas illas, ac praecipuas. quas Aristoteles in libris de Demonstratione omni diligentia inquirit qu fit ut alia sit causa, qua in primσcaertitudinis gradu matbematica Scienti e reponatur. sicut nos abunde in Libello, quemfecimus de Certitudine matbematicarum scientiarum , opinionem hane nostia, manifestissimis rationibus declarauimus cuius quid opinionis ansam praebuit Proclus in primo Eleis mentorum . Mechanica igitur Scientia, cum matbe malico instrumento, ac medio pertractetur,ne=nini dubium es debet,qui sub Geometria commodisime collocetur Mechanica1n istem Scientiam uoco,ex qua causa, ct principia, ad quamplurimas artes sellula rias, exhauriri possunt quae quidem artes uulgo no recte mechanicae nuncupantur nam potius sellularia, seu Ban i kὰ, ac humiles dici deberent: Eae itaque artes maximu ex mechanicis iuvamqntu eapiunt, cum earum auxilio complures machina , complura lactrumeta domi militiaeqpex cogiteistisnex qua quidem excogitatione huiusmodi nomensortitefunt

12쪽

Q oniam autem mechanicae facultates, quavis materiam ac motum, ueluti res graues releues, celerita-t tarditatem tangentes, modo tamen ac uia mathematica pertractenturiiccirco illas inter mathematicas connumerandas esse, existimandu est. Iicet enim mechanica innrumeta,ac machinationes ipsa,ad opus aliquod excogitentur, Mechanicus tamen artifex es ratione qua mecbanicus est,solummodo causas et principia earum considerans, in contemplatione ipsa quiescit insistit. Ex quibus omnibus qua iam diximus,caliquidopatere positi,sub qua nam Philosophia,mechanica scientia collocentur, quod nom earum propositu,

quae utilitas, quis nam doctrina modus, restat soli modo, opusculum hoc, quod nunc in manibus en diuidere, eiusq; inscriptionem explanare, ac cui adem authori, ascribendum sit, palam facere Liber hic tu

duas partiturpartes . in quarum altera, uera causae,

certaq; principia, excogitationum fere omnium mechanicarum, inuestigantur: in altera uero unde Liberi=scribitur, quaestiones quadam . proponuntur dissoluuntur, ad eaq; principia, quae iam prius inueta sunt,commode rediguntur . od autem ad inscriptionem attinet, quaslii propositio hoc tantum disje-rvntiquodpropositio quali asseverans,enuciat id quod ponit, quasilo uero illud idem dubitationis modo, inuestigandis proponit.exempli gratia, si hoc modo proposuero Longiusseruntur miselliafunda, quam ma-nu,propositio erit si uero, Cur longius feruntur misi-tia suηda,quam manu, quastio euaserit. queadmodum etiam apud Euclidem: super recta, triangulum aqui'

laterum

13쪽

titerum rostituere, quaestio en,quasi hoc proponat in quirendum illud alitem, maiori angulo maius subtenditur latus, propositio erit cu quasi asseverans id pro posuerit. Quaestiones itaq; Mechaiticae liber hic instribitur qui an sit Aristotelis ne in causa tam manife fla, praeiudicium Ut fiat, non disipiitauetro praeserti, quia, si nos phrasim atq; elocutionem huius libelli, eraliorum Arinotelis locorum , iis quibiis nathemati. cis utitur demonstrationibus, simul inuicem contuleriiuus , sicut in disputatioἡ de Iride Mali scin locis, hanc esse Aristotelis peculiarephrasim, manifestum erit. Illud tamen solum addo , opusculura boe, quavis breue sit magni tamen faciundum esse in quo mira Aristotelis uis ingeni , atq; incredibilis doctrina, perstici potest cum tam acute ac breuisermone omnium fere machinarum mirandarum , qua tum excogitatae fuerint, tum etiam in posterum excogitandae sint, ueras causas inuestigauerit. Jem quidem libellum,propter eius ut dicunt jucuritatem iusiusfuit, quem ego uiderim,qm ad hunc usq; diem exposuerit praeter

unum Leonicum, cuius quaedam extant breuissimis annotationes. Atqui obsicivitas illa, quam dicunt,tum ex magna libri huius in eo quod ad verba attinet, depravatione oritur, tum etiam maxime ex inlicitia ma

thematicarum literarum qua, citrematorem immo

dum, rinotelis tempestate colerentur, hodie autem fertnegligantur, mirari utiq; non debemus si cum hac tempestate collatis eorum temporibus, Philosio phia ipsa nunc iaceat,ac languescat. Sed quia hic locus deplorationem mathematicarum disicipsinam non

14쪽

postulat, de his basienus dictum sit praesertim cum

de utilitate,ac dignitate earum,ab dantyr disseruerimus in quodam opusculo: ubi Pto meum defensa uimus contra Gebrum. qui ei pluribus in locis Magnae constructionis, quam Almagestum uocant , obi ciens aduersatur . Ego tamen obscuritati, quam dixi, Libelli huius occurrens, omni Rudio, cura , ac diligeti qua potui, collatis inter se, quampluribus exemplaribus qua Veneths, Patauij, Bononia, ac Florentia,in Bibliothecis magni nominis, adire potui, Libellum hune san aureu, maiori ex parte emendaui ac Paraphrasi quidam ualde plena seu potius Commentatione, dilucidaui ex qua ni fallor, clarissima Aristotelis sententia haberi poterit sed nimium forte prae

fati, ad ipsam nunc Pa

ue Commentationem accedamus.

15쪽

ALEXANDRI ICCOLOMINEI

COMMENTATIO, Seu potius plena quaedam Paraphrasis, in Mechanicas quaestiones Aristotelis. De Trincipiorum Mechanicorumpotentia. Caput LAM VI s uulgo ea potissimuadmirationem praebeant, quae raro contingunt fieri, sapientestame,sciendi cupiditate flagran

tes, earum rerum admiratione

assciuntur quarum,uel crebro uel raro accidant, ignorant causas, quas omni conatu inquirentes philosophantur. Ter motus, defectus Solisis Luna, diluuia, criniatas Resias , alia id genus, quae uulgus borret, non admirantur quippe qui borum causas recte nθ-scunt . multa uero quaesingulis horis fiunt , quo-γ- hos latet causa, considerant admirantes . Harum tame rerum mirandarum, duosunt genera.alterum en illarum, qua fecundum naturam uidentur fieri, quarum, ut diximus, nescitur causa salterum usro, earum qua contra naturam accidunt,uelutisigravia ascendant,leuia non supervolent, multabuisse

modi, quae ars ipse conficit, naturam quandoq; superans. Hac itaq; cum ui quadam contingant Παπν

16쪽

naturam dicuntur eri, atque horum causam, hoe est ipsam uiolentiam, cum uel ignoramus, uel minorem arbitramur quam esectus appareant miramur ocs. Ars enim quamuis naturam imitetur,ac illam adiu-uet,multa tamen ut ustui nobis se postint,aliter operatur ac illa facit neq; minus ob id natura imita-

tria existimari debet,quippe quae eo modo scit quicquidfacit,quo ista me esceret, si illudfaceret Nam,

tametsi natura eundem semper in quo uis opere suo, se non impeditur Jerue nodum ars uero, propterea quod nostra utilitas, ustus,atq; commoditas multiplex est , multiplici etiam ct illa itinere progrediatur: in quo uis tamen itinere,naturam et ipsa equitur. Natura igitur, exsua simplicitate nequaqκam multiformis, si quando, uenit, ut eius simplicitate, nos propter multiplices nonros usius non contenti, aduersius ipsam quippiam moliamur, tunc illa contra nitens et conteni dens,nostris conatibus discultatem imponit qua di ficultatem stupotius haesitationem quadam ut superemus, arte quadam indigemus, qua tandem natura conatus,vel penitus constingentes, uel aliqua saltem ex parte, demolientes nostrum opus perficiamus Iu lud itaq; artis genus,quo huic digcultat,mederi pos--.μmus,mechanicum appellamus propterea quod machinantes, hoc est omni ui mentis excogitantes, machinationes quasdam atq; instramenta, quibus quam plures artes exerceatur,reperim ms quis factu est, ut omnes artes, qisae humiles, sordidae,atq; ideo illiberales sunt, abusione quadam , mechanicas uocaueri

musa cum potius sellulariae seu banausica dici debeat. Mechanica

17쪽

Mechanica enim ars ista tantum ex mada eri, quὰ exιogitantes, quamplures machinas,constructionesq; cateris artιbus sellulartu inuenimus quam, philosophiae contemplatricis partibus anni erandam esse,

nemini dubium esse debet,quippe qua Geometriasbbiecta, multarum artium principia, excogitat acipe-culatur. qua quid e principia, s dirigantur ad opus, non ob id tamen, horum principiorumfacultas, cotemplatrix non ex Τιmabitur ueluti Geometria r Peripectiva, licet principia tradant Pictori, qui opus

respicit, coni latrices tamen habenturis sunt. Scientia igitur magis quam ars acultas haec mechanica merito nuncupabitur, praesertim cum AriRoteles ipse non solum a metio mechanicarum usionum detiam in generatione animalium, in Metapbsicis, O quam pluribus alis in locis, de Scientiu loquens, nomine artis abutatur. Haec itaq; vel Scientia uel arte,quam mechanicam dicimus, his excellimus,in qu bus a natura uinceremur ea autem sunt, tum quibus maiora a minoribus iuperantur, tum etiam quae smodicae uirtutis snt, grauiora tamen comouent, tum

demum ea omula ferὸ qua mechanicis quaestionibus inquiruntur quae quidem, quavis non penitus naturales, nec omnino mathematicae dici poseint sed utrorumq; naturam bapiant, magis tamen matbematicis quanionibus propinquae sunt. Cum enim in naturali materia, sentur hac u uti circa mobilia inponderosa, ea ratione qua huiusmodi sunt circa enim lapides igna, ct alia id genus, si biecta mechanico uersantur arteo modo autem mathematico per designatis

18쪽

ηes, proportiones, dc monstrentur: acquisbet facultas, magis a modo oklivd ndi, quam a subiecta teria nuncupari debeat fiscirco hac facultas, potius mathematicis contemplationibus, quam natoralibui numerabitur a Iemadmodum enim de Teri edit. O. Musca asserunt omnes, quae si res naturales. intueantur,visunt usus linea, 'ectra sonora, similia: quia tamen uia mathematica ostenduntur, inter mathematicas sicientias collocantur, ita etiam mechanicas quaniones, si non ad subiectas artessellularias applicentur, quamuis sinaturalium, ct mathemati carum s eculationum communes sint, magis tam adimathematicasfacultates accedere fitendum est.

De Dignitate figurae circularis Cap. II.

V. mirandarum rerum, quarum inscitur causa, duo esse genera ostenderimus,alterum earum, quae natu ra fiunt, ait rum uero, quibus natura ipsa aduersatur: in hoc quid genere omnes esse ius ex tui mechania.

ca contingentes continentur: quibus cuinaturam φ-

sam superari uideamus, miramur omnes a is enima mirabilitate non scietur, cum quam magnu sapepondus,ab exigua ut moueatur,ac simul cli alio, prae I sertim ponderes sicut in vecte uidere possumus quod enim sine uicte quis iam isouere nequit, Ddmetfacile mouet, u 'ciis ad illud pondus adiuncto pondere. Haec est multa alia id genus, cui non mira uidebsitur, donec causia ipsa maxis miranda,ex qua haec omnia or itum habent, ignorabimrt Hai itaq; quatiliones,qitas

19쪽

iam mechanicas nuncupauimus , cum ex admirabili contingam natura, mirandas esse etiam ct ipsas non est ab iurdum. Causa autem est circulus ipse quassu μdem figura, quid mirabilius inueniri potes c circuli enim natura ex simul contrari s constituitur contrariasiimia retinet imul cotrarhs motionibus mouetur. ac unica existente linea quae a centro es non qua uelocitate movetur tota sed eo punctus aliquis in ipsa, velocius mutatursemper , quo magis a centro distat. atq; ob id pleraq; miranda accidunt, qua ex his qua adducentur quaestionibus palam erunt. et primo qui dem,quod circuli natura,e simul contrariis constituatur, ex eo manifenum est, quod ex manent, moto sit non quod,ue x centro, ambitu,uel ex uno pede manente circini, altero circumlato, costituatur: cum centrum nulla seorsum sit pars, cforinsecus cim culi natura accidat, quod a circino producatur:uerum ilia eius existimanda est constitutio, quae haberi potes ex Euclide cum scilicet linea recta altero eius termino nante,circumagatur: queadmodum etiam globus ipse tunc producitur, cum semicirculi planum, diu metiente non moto,circunferatur Ex manenti ergo et noto natura circuli constituitur, quia ex eo fit,quod altero lineae rectae manente termino, linea ipsa, donec ad locum primum redeat, circumvehitur. Contraria etiam circulus simul retinet,quoniam linea illa orbiculata,qua ipsum claudit,cum per latitudinem diuidi nequeat duo quodammodo, si ut contrariasecum habet,concauitatem sicilicet: cumitatem,qua quidem

20쪽

I V A E S. paruum,quorum sicut medium en aequale, sic concaui et conuexi media est rectitudo. Q ιemadmodum enim quamlibet magnitudinem , si altera quapiam maior sit, ut illa minor sciatur, ei aequalem prius oportet feri ita etiam quod concauum est, si in gibbum deformandum sit, prius in rectum protendi necesse est. Contrari s dehinc etiam, siue aduersis motiovibus, mouetur circulus.nam simul surseum,car deosum , dextror

sum, ac sinistrosum, mutationem usicipit non quod in sui natura, aliquod uere dextrum , aut miserum, aut superius,aut inferius, iηueniri possiit nulla enim talis diuersiitas inest circulo,ea ratione,qua circulus est,praeter interius, extorius sed ita locutussim et loquar inferius non naturam respiciens circuli, sed situm legentis,aclicribentis considerans, ut qua dicuntur ape tius peristiciantur. Susum ergo simul, et deorsum mo- .uetur circs s. quod linea fla, quae circulum desicribit

clare ostendit, si enimfusum moueri incipiat, quam vis nunqua' trorsum regrediatur, uno tamen semper motu continetιo, tandem ex aduersa parte ad locum re dit,unde proi essum inceperat,ac ibi motionis terminum facit:undem incipium factum erat.quod quidem facere non potuiset, nisi etiam ut ita dicam Iesicen

di Iet quare cum unus eius motus numero tantusue

rit, ulsu um, deorsum eam lineam motamfateri necesse est.quod etiam in extre itatibus dimetientis uideri potest esi primum enim alter terminus deorsum tendet, alterum ascendere necesse fuerit. Atqui hoc nonnullis aisam praebuit ad multa conficienda, quae nos admirationes rasos detinent cum enim

SEARCH

MENU NAVIGATION