Decreta authentica congregationis Sacrorum Rituum ex actis ejusdem Sacr. Congr. collecta cura, et studio sacerdotis Aloysii Gardellini ... Tomus primus septimus Ad decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum appendix altera, continens instructi

발행: 1825년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

Postquam Ministrorum Ecclesiae utilitati apprime consuluit 'praes tantissimus Sub-Promotor Fidei , Sacrorum Rituum Assessor Aloysius Gardellini elaborato sane opere publici I uris facto. in quo ex Actorum Codicibus fideliter , diligenterque deprompta,& in unum collecta singula ejusdem Congregationis Decreta ex Ordine recensentur, jam nulla aptior , excellentior nulla servanda rutionis , ferendique judicii norma, ad rectam comparandam Ecclesiasticorum rituum disciplinam potest desiderari. In promptu enim sunt regulae , et decisiones, de quorum veritate, auinenticitate , ac auctoritate nefas est dubitare . Verum, ne quid desit, & ut Sacrae Liturgiae Cultores quasi foecundissima ubertate satientur , nova suis humeris paria meditatur, aggreditur, adjungit doctissimus Auctor , alteram nempe amendicem , quae continet Instructionem Clementis XI. jussu editam , de iis, quae servanda sunt pro expositione SSmi Sacramenti in Oratione quadraginta horarum commentariis illustratam . Cum hanc mandatis obtemperans Patris Anfossi Sacri Palatii Mostolici Magistri accurate perlegerim , nihil prorsus reperi Catholicae Fidei, aut bonis moribus dissonum ς sea miratus plane sum quam cumulate , quam solide, quam persicue omnia, quae circa vel solemnem , vel privatam Sacramenti Expositionem Versantur , examini subjiciuntur , eruditissimis adnotationibus illustrantur , ac certis regulis , vel ex lege scripta, vel ex constanti Ecclesiae disciplina ordinatis ad cultum exhibendum Sacrae Eucharistiae Fidelium adorationi, quacumque ex causa expositae, praefiniuntur. Cum ergo Cavalerio, 'c Telamo , qui eamdem operam Consecerant, Clarissimus Auctor palmam omnino eripuerit, amplioremque sui nominis celebritatem vindicaverit, optandum est, ut, Commentario ipso Typis quamprimum excuso , novum Liturgicae scientiae ornamentum accedat. Pridie Idus Octobris I 8 I9. Ioannes Canonicus Fornici S. Sedis Apostolicae Magister Cadiremoniarum , dc Sacrae Congregationis Caeremonialis a Secretis.

Fr. Thomas Dominicus Piraeta ordinis Praedicatorum Sacr. Pal. Apost. Pro-Μagisti

RE IMPRIMATUR

SEARCH

MENU NAVIGATION