Decreta authentica congregationis Sacrorum Rituum ex actis ejusdem Sacr. Congr. collecta cura, et studio sacerdotis Aloysii Gardellini ... Tomus primus septimus Ad decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum appendix altera, continens instructi

발행: 1825년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

Pro expositione rami Sacramenti occasione Orationio quadraginta horarum adnotationibus illustrata .

OPERIS RATIO.

r. lurima sane occurrunt in hac nostra collectione Decreta , quae circa Venerabilis Sacramenti expositionem versantur . Haec

inter nonnulla sunt, quae ad solemnem illam fieri solitam pro Oratione perenni quadraginta horarum proprie pertinent , alia vero , quae ad caeteras magis, minusque solemnes , publicas , vel privatas extenduntur; omnia tamen in unum confluunt , eumdemque

finem , qui est , ut Sacri serventur Ritus , ex Ecclesiae Instituto augustissimae illi actioni convenientes ; & , si qui irrepsere alicubi abusus , Omnino tollantur. Quoniam vero quae sparsim in iisdem habentur , stricte simul collegit, & aliis adjectis , in quasdam veluti regulas distribuit distriactio , quam Clementinam dicimus , praecipue servandas in Urbe, occasione Orationis quadraginta horarum, cum qua solemnis Sanctissimi Sacramenti expositio conjungitur; eamdem , si appendicis loco collectioni adderemus, non ingratum re existimavimus . Hanc enim Sac. Rit. Congregationis responsa mirifice illustrant , veluti ex commentariolis , quae singulis ejusdem Instructionis partibus subi j cere operae pretium duximus , facile patebit . Plurimum certe proderunt cum Instructio , tum Decreta ad rite servandas caeremonias . quae vel ex lege scripta , vel ex constanti Ecclesiae disciplina ad cultum exhibendum Sacrae Eucharistiae , quacumque ex causa Fidelium adorationi expositae , sunt o

di natae .

a. Ne sit qui existimet, me velle in antecessum dissertationem conficere de primo Orationis quadraginta horarum Auctore ς de ratione , qua potissimum Is motus fuit; ac de aliis similibus quaestionibus , quae fieri possent, sed nos sorte nimis a nostro proposito,&fine abstraherent. Vel hu)us Instituti Auctor fuerit pius quidam vir nomine Bonus Cremonensis , cui se adjunxisse sertur Ven. S. D. Antonius Maria Zaccaria Fundator Congregationis Clericorum Regul rium S. Pauli , ut ex eius causae actis , dc ex inhellio Itiat. Sacr. t m. Pag. 27. Littera D. , Vel P. IosePh a Mediolano ex ordine

2쪽

Cam mortιm , ut tenet Thiersius Im. 4. caP. II. , quem Sequitur Benedictus XIV. Iustistit. Ecclesiastic. 3o. editionis latinae , id parum interest. Certum tamen est, pium hoc exercitium initia habuisse Mediolani circa Annum is 3 . sub Alphonso II. Duco , tu V ellitis refert loc. cil. , neque ita multo post ad aliquas Urbis Ecclesias fuisse propagatum. Nam Pius IV. in sua Constitutione , quae incipit Disina dimouento Clemontia ric. decimo quinto Calendias Do-cembris Is 6o. probavit , confirmavitque Sodalitatem orationis, scumortis , quae in singulis mensibus , statis diebus , per horas quadraginta Christum imitata , qui ad quadraginta dies jejunium in deserto protraxit id Mediolani fiebat ad recolendum tempus , quo Christi Corpus latuit in Sepulcro in orationi vacabat, Dominicum

Corpus decenti pompa circumserendo . Unde conjicere possumus , non tamen certo ad rmare , quod Sacra Eucharistia ab initio usque ad finem orationis exponi etiam consueverit, quemadmodum Medi

lani in more jam pridem fuerat . Quamquam multo ante pium hoc Institutum in Urbe obtinuisse dicendum est, opera S. Philipsti Vc ii, qui prima tandamenta jecit Confraternitatis S ac Trinitatis P regrinorum , quod accidit Anno is 8. Ita Baccitis in ejus vita lib. I. CV. 8. z ogni Prima Domonicia det mese , e di piu ogni anno per la Settimana Santa evinoano ii S o Sagramento Por i a-zseno dolis quαrant ore I ; hinc jure credimus a Sodalitate ramae Trinitatis , ad alteram postea , quae dicitur Mortis pium hunc morem , tam orationis, quam simultaneae SSihi Sacramenti expositionis , fuisse propagatum . 3. Sed id privatorum erat, qui simul statis temporibus in Sodalitii Ecclesiam conveniebant ad pia Religionis opera exercenda , et

quamdam veluti Communitatem efformabant, dum conventus fiebant; nulla tamen lege tenebantur , & poterant pro lubitu adesse, vel abe se , et etiam , deficientibus Sodalibus , Societatem dissolvere . Pe-Tennis praeterea non erat oratio, ut numquam per Anni circulum in una , alterave Ezclesia cessaret, quamvis per quadraginta illas h ras non intermissa , quibus decurrentibus utraque Sodalitas eidem coram Sacramento . ad in eicem succedentibus Fratribus , vacabat. Num ab initio Medioliani perpetua fuerit , certo adfirmare non possumus e talis procul dubio erat aevo S. Caroli Borroma i , quo Ecclesiam illam regente, scimus per turnum distributas fuisse Ecclesias, in quibus . solemniter exposito Sacro Vase cum Eucharistia super Altari , juxta illius temporis , & regionis morem, sine intermissione diu, noctuque oratio fieret, ut colligimus ex instructione , qua Sanctus Λntistes dc cohibuit abusus , qui sorte irrepserλnt, et certam Prλe

Diuitiaco by Cooste

3쪽

scripsit formam , & quasdam dedit regulas ea in Oratione omnino servandas. Hujusmodi fustructio legi potest in Actis Eoo siue Mediolari stra Sis tom. 2. Pug. 6 l l . , et soquesu. editionis Ptilat mae. Insuper et Hilia Ha utilis Ancina Sumtiti um L Pisco i, super S ana Eucharistiam in tali occaxione Ox ovi consuetum non aliud eruitur argumentiam , dum Dolinni uenae Lugienses Populos instituta ab eo asseritur Gratio qua ringinta horartim,sd quam PDores ova liter diu, nocitique accurris P muli multitudo P rima , o mum Sa

Prael inar . Nec tamen ex hoc consequitur , Doliani orationem fuisse perpetuam , scilicet ad integrum annum , distributis per turnum Ecclesiis , protractam , licet ubi erat in more, fieret cum Sacramento post solemnem supplicationem adorationi exposito , ad quod colendum frequens Populus confluebat. . Forte etiam Romae aliae erant Ecclesiae , quae exemplo excitatae Sodalitatum S: aes T initatis , est Mortis, pium hoc Institutum sequutae sunt. Verumtamen, etiamsi non in aliquibus tantum, sed in bene multis laudabile hoc , di maxime religiosum cultus , pietatisque exercitium obtinuisset , de quo tamen certa nobis non occurrunt documenta , nec tantum est otii , ut in iis quaeritandis , si quae sunt, immoremur ; deerant nihilominus ea, quae Institutum hoc

quoad Urbem in praecipue distinguunt , videlicet Perennitas Grati nis , quae in una incipit Ecclesia , prius quam in alia absolvatur; ita

ut per integrum anni circulum numquam deficiat; dc publica Auct ritus , quae nedum eamdem lege praecipiat, verum etiam Ordinem, ac methodum praescribat omnino servandam. s. Gemens I. ille fuit, qui sub finem Saeculi XVI. utrumque praestitit. Siquidem commotus calamitatibus, dc angustiis , quae Christianam Rempublicam undique praemebant; noscens Grationem honorum omnium es V concia atricem , qtiae ex coriis humili , et animo contrito Coelos Penetrat , iram Dei mitigui, Plagus, et flagella arseriit , et Dia inae Misericordiast iu striat ahundantiam .... et quidem tanto facilius . . quanto major si elium , et Plorum multitudo in uno Charilatis viritu cUtiliata continuatas a Miles

VCCG .... , statuit ad Placandum DEum Psγctuam sine intermissiones orationem PQhilare in hac auena Urbe sic instituere .... ut dis, 'Guyus , quraris hora , toto vortonte anno sine intremissione Gutionis incensum in convectu Domini dirigatur. Ita in ejus Constitui. Graiara , et diuturnast data et s. Noa embris Is 92. Certum est itaque

a Gemonio VIII. petenda esse initia orationis perpetuae in Urbe per singulas designatas Ecclesias , incipiendo a Palatii Apostolici Diqiligod by Corale

4쪽

Sacello , quodam servato ordine a Dominica prima Adventus , usque ad integram ultimam hebdomadam post Pentecosten distributas . Sed non aeque certum est perpetuae orationi, expositionem quoque bSini Sacramenti ex lege dicta a Pontifice ab initio conjungi coepisse . Constitutio de sola loquitur oratione , de Expositione non item : nisi quis subobscure eam indicatam velit postremis illis verbis a Grationis incensum in conspectu Domini dirigatur I : quae tamen verba non secus intelligenda sunt, quam de publicis precibus , quae semper , Vel e Osito , vel latente Sacramento , dum fiunt,coram Domino fiunt. Quamobrem ex Clementina Constitutione consequitur orationem perpetuam dumtaxat in praecepto fuisse,Expositionem vero Sacramenti in facultate,& arbitri .Fortasse tamen non ita multo post,si non fuit ab initio,Obtinuit consuetudo exponem

di Augustissimam Eucharistiam in singulis Ecclesiis per integras quadraginta horas praescriptae orationis , veluti sebat jampridem nedum Mediolani , verum etiam Romae in Ecclesiis Sodalitatum Po-regrinorum , et Mortis . Haec autem consuetudo universalis , diuturna . non intercepta eam habet Vim , quae scriptis legibus inest, neque ab ea recedere amplius licet . Id colligimus ex Clementinae Instructionis , de qua nos agimus , exordio , ubi designatur tempus non Institutionis, sed et doli' intro uetione doli'EsPostrione dei mo Sagramento Peri' orazione cnMtisua Eclle φιοι ant' ore I , quae sane verba ita intelligenda videntur , ut oratio perennis primum

fuerit indicta , postea vero sensim accesserit maxime commendabilis usus exponendi simul Sanctissimum Sacramentum ς quod sorte initio fiebat aperto tabernaculo cum Pyxide velata . 6. Verum non contemnenda argumenta occurrunt , quae plane

evincunt, Expositionem bSmi Sacramenti , etsi non praescriptam aciem te VIII. , ejus tamen aetati , ac proinde institutioni orationis perpetuae esse coeuam . Si eidem normam praebuit cum Mediolanensis Ecclesiae , tum Sodalitatum n rae TDιnitatis , et Mortismos jamdiu invectus , plane consequitur, solemnem Sacrae Eucharistiae expositionem ab exordio conjungi coepisse Orationi perenni

quadraginta horarum . Praeterea nedum conjecturae , & praesum-stiones, sed documenta prostant, quae rem conficiunt. Ger moniae L Pisco orum appello , quod publici juris factum est sub eodem

Clemente VIII. Anno I 6oo. oc tennio post antedictam constitutionem

aves, et diuturnao . Nam pari. I. CGP. I a. num. 8. regula servanda traditur et Si aliquando contingeret coram 'iscy', et ci Aeripsum 'iscopum Celebrari, xistente SMBO Sacramento si Per Altari vel cum exPonitur oratio quadraginta horarum . Anno Diuili eo by Cooste

5쪽

igitur 16oo. orationi conjungebatur Sacramenti expositio . Neque existimes ex Cιe emonialis Riabrica haud probari Romanum morem, eo quia idem Liber cum sit Ordinatus pro Ecclesiis universi orbis, hac ii. parte non jubet, quid faciendum sit , sed praescribit modum

tenendum si alicubi fiat. Etenim cum necessarium visum sit eam Regulam Caeremora tali inserere,eamque extendere ad Orationem quadraginta horarum , non immerito arguimus , expositionem hujusmodi sere ubique jam fieri coepisse . Adstipulatur Decretum Sac. Rit. Congregationis in Eor en 23. Auritis I 6or, quod jubet I ne Conciο-

natores c ut tegant ante Sacramentum ex ositum infra OctaNam

Corporis Christi ; et quando Per annum oratio continua quadraginta horarum indicitur I) . Neque censendum in Ecclesiis Urbis non id fieri coeptum , quoὸ per plures Dioeceses jam fuerat propagatum et imo potius putandum est Romanum morem illis exemplo fuisse . Benedict. XIV. in laudat Iustistit. Ecclesiastic. 3O., quam is vis fateatur a Clemente VIII. expositionem SSmi Sacramenti non fuisse lege praeceptam , ejus tamen Constitutioni coeuam merito existimat et licet de exi onenda puhsice Eucharistia nulliam Pont ex verbum faciat , conjci tamen facile Potest, tunc Primum morem

inductum fuisse, υsti paulo ante non dicit Patito Post , sed Puulo

ante ) ut Sacra Eucharistia ea ovo etur , ctim quadraginta hὐνα-rtim oratio indicelatur . 7. Praeterire modo juvat alia Sac. Rit. Congregationis Decreta suis apte locis infra reserenda , quae licet posteriora sint , morem tamen hunc longe ante inductum fuisse supponunt . At nequeo I raeterire Bartholomaeum Gaυ-lum , qui suas ad Rubricas Missa is Romani lucubrationes, primum praelo datas Mediolani Anno I 627.

Natit. I Part. a. de hoc more loquitur tamquam universaliter recepto , inquiens si In primis igitur illud est notandum , quod Pro e Onendo SSAo Sacramento in Altari pro initio quadragin to horarum , vel viritualium exercitationum , cantari debet Missa Votisa δε Mao Sacramento es . - Nemini dubium , quod cl. Auctor agat non do usu Ecclesiae Mediolanensis, sed de Romano;quippe Μediolani expositio , & repositio Sacramenti fiebat sine Missa . Porro Goantus ab eod. Gomento VIII. Sac. Rit. Congregationi, ut alter e Consultoribus adscriptus , postea ab Urbano VIII. in Romani Breviarii correctione fuit laudabiliter adhibitus , nomen idcir-Co sibi auctoritatem conciliat . Si meum , qualiscumque sit , sensum promere licet , puto Orationi coeuam fuisse expositionem i) Vide in hae collectione num. 297. Diuiligod by Gooste

6쪽

Sacramenti , hanc vero a Clemente I III. non praeceptam , sorte quia praecepiendum non id necessarium duxit, quod jam erat in more positum apud illas Ecclesias , in quibus vel ex Instituto , vel

cx devotione , perennis quadraginta horai Lm Oratio statis tranporibus peragebatur . Atque ita existimasse doctissimum Pontificem Lonon ictum XI 2 supra relata verba plane Suadent. 8. Quamquam vel ipsi institutioni coeva sit, veι etiam ante, aut non ita multo post inducta fuerit simultanca SSmi Sacramenti

cxpositio ; certum est tamen , eumdem morem antiquissimum esse,

qui, etsi ab initio in arbitrio fuerit,vim postea legis cbtinuit,nec amplius licet orationem quadraginta horarum indicere , sine simultanea

SSihi Sacramenti cxpositione . Quoniam vero, ut Saepe numero a

cidit , etiam in religiosis, ic ad Divinum Cultum pertinentibus institutis nonnulli abusus intromitti in aliquibus Ecclesiis coeperant ἔad hos penitus eliminandos , non defuit Praesidum vigilantia , qua simul privatorum licentia cohibita , dc sacrae actionis decori fuit

consultum , quemadmodum constat ex edictis diversis temporibus, prout circumstantiae exigebant, editis a Cardinalibus Urbis Vicariis , quae in Tabulario Secretariae Vicariatus asservantur . Verum Clemens M. quae sparsim statuta fuerant simul colligi jussit, certasque regulas omnino servandas praescripsit, ut Omnes scirent, quid in Oratione , Processione , Expositione , Repositione cum ab Ecclesiasticis , tum a Laicis agendum esset , quid vitandum , adjecta comminatione poenarum adversus illos , qui secus facerent . Hinc

prodiit , publicique juris facta suit Instructio illa , de qua nos

agere proposuimus .

9. Itaque a Clemente XL primo ejus Auctore hujusmodi Instructio Clementina dicitur , & in vulgum prodiit die ai. Ianuarii 37ος. , dein vero ab ejusdem Successoribus innocentis XIII. Benedicto XIII., et Clemente XII. fuit confirmata , ac post integri saeculi fugam in viridi est observantia. Eadem certam quamdam praescribit methodum dilucidis regulis dispartitam , ad quam tuendam, servamdamque omnes indistinctim tenentur Urbis Ecclesiae , quin liceat ab ea declinare , nisi tales concurrant circumstantiae , propter quas,qui praesunt , legem aliqua in parte emoliri opportunum existiment . Quaedam ea continet , quae cum sint generalia , & adessentiam pertineant Cultus Sacrae Eucharistiae debiti,nedum Romae in sola oratione quadraginta horarum , sed etiam alibi , & in aliis omnibus Expositionibus , quae per annum fiunt , servanda Omnino sunt. Quod quidem procedit non ex praescripto Instructionis , quae

unam respicit orationem quadraginta horarum pro Ecclesiis Ur-

7쪽

bis : verum ex Ecclesiae instituto ac disciplina , 8c ex Sacrar. Congregationum decisionibus . Caetera vim legis habent quoad Urbem , sed ad alias Ecclesias non extenduntur , licet laudabile multum sit ,

ut ubique serventur , quemadmodum respondit Sac. Rit. Congregatio in Pataet ina dis Ia. Iunii i7 9 habetur hac in nostra Collectione niam. Os . Et revera cum instructio data sit peculiariter pro Ecclesiis Urbis , hoc satis est , ne quoad alias obligationem inducat . Verbo dicam ,eamdem quoad Urbem vim praeceptivam ha bere , quoad alias Ecclesias dumtaxat directivam . Quae sane distinctio obtinet etiam in Urbis Ecclesiis relate ad Expositiones alias , quae per annum frequenter fieri solent, nisi tamen aliqua ex Instructionis Regulis etiam ad has oxpresse extendatur .io. Volunt nihilominus Cavulorius O r. t . Cv. 8. ad 24. Instructionis , et Telamus in A mendis. ad s. Utiadem ; volunt , inquam , Instructionem vim legis ubique habere . Cum enim ambo notassent aliqua in eadem contineri , quae a Caeremoniale Episcoporum , & Rituali Romano discordare ipsis visa sunt ' haec Gratem , ajunt, noνissime Aonities Petita sunt declarari I ; & responsum prodiisse assirmant dis 26. Martii I7 6. hisce concoeptum verbis et M andam esse Instructionem , quia Consonat Praxi GP- Pollae Pontificiae , et Urflis Romae , φιtio totius o his Magistra est . Prosequitur Cavalerius loc. est. et Politio autem Processit dese ositione qualibet etiam extra Romum . Gudo quae methodus ab ea scilicet Instructione ) Praescribιtur , ubique gentium Palet e35σscretinandam , etsi contraritim ha/sat Caeremoniale iscoporum , et et Ritualo Romantina et Non quaeram modo, num revera aliquod intercedat discrimen Instructionem inter , dc Caeremoniale , ac Rituale ; alibi opportunior erit de hoc disserendi locus . Id , quod

nunc interest , ad ipsum , quod laudatur Decretum refertur . Meredarguat nemo si de eiusdem authenticitate dubitavero . Scito enim illud in Sac. Rit. Congregationis Regestis minime reperiri , et penitus ignoramus, num revera , a qua Congregatione , & cujus auctoritate datum sit . Uterque Auctor silet , & nimis generica utitur expressione et Nor issime Romae petita sunt . clarari a Declaratum

his Romus I . Quamobrem jure existimo non aliud illud esse , nisi privatum responsum alicujus rerum liturgi carum Periti rogati , ut suo judicio enodaret quaesitum sibi ad decidendum traditum . II. Dato autem , quod non privati hominis judicium , sed Sac. Rit. Congregationis declarationem praebeat laudatum responsum equid tamen inde Habebit solummodo vim directivam , non praeceptivam : si quidem posterius Sac. Congregationis Decretum quae- TOm. o. P. a. bDiuitigod by Cooste

8쪽

stionem solvit . Interrogata n An Instructio Pro Oratione qtiadraginta horarum Romiae jussu Clementis XI. edita , etiam extra Vr-lem seroari Possit , ac debeat stih die I 2. Iulii i7 9. Respondit: Praedictam Instructionem extra Urbem non obligare , laudandos tamen, qtii se illi conformare student, nisi aliud ab Ordinariis Dacorum statuatur x Igitur juxta novissimum hoc Decretum , fas erit

servare tam modum ab Instructione traditum , quam alterum a Caeremoniali praescriptum , licet primus ad sensum ejusdem Decreti

magis congruere videatur; praesertim quia, siqua est apparens repugnantia inter Instructionem , et Caeremoniale , ac Rituale , essentialia ne minimum quidem laedit, sed circa modum solummodo versatur , ut infra loco magis Opportuno videbimus .ia. Laudabile igitur , si Instructioni omnes se conforment Ecclesiae, licet coactive non teneantur . Idcirco sapienter subdit Decretum , ac limitationem ponit z Nisi aliud ab ordinariis Io -rtim statuatuin I . Hinc si Episcopi quoad aliquam ex praescriptis Regulis ab Instructione recedere satius ducant , vel aliquid moderandum censeant , ut locorum, & Ecclesiarum qualitati provideant, laudabilibus , & rationabilibus consuetudinibus , quae nec per Caeremoniale Episcoporum abrogantur, se consorinent, variisque consulant circumstantiis , quae non ubique eaedem sunt , hoc erit servandum . Id tamen dumtaxat intelligendum de iis , quae , salva ritus substantia , Vel circa modum Versantur , vel quamdam con- gruentiam important , nullamque praeserunt difformitatem , si diversimode fiant, aut etiam omittantur . Secus vero de iis est, quae cultus substantiam spectant , & Sacrae Actioni sunt essentialia , quae propterea ubique locorum servanda sunt , non in vim Instructionis , quae ad universum Orbem non extenditur , sed ex Ecclesiae praescripto , Rubricis , ac Sacrarum Congregationum generalibus Decretis , quae tibique vim legis habent . I 3. Quoniam Vero , ut patet ex huc usque dictis , Clementina Instructis , vim praescriptivam habet in Urbe , directivam dumtaxat quoad alias Ecclesias per universum Catholicum orbem,& , ut ubique servetur , multum laudabile est e operae pretium ducimus exemplum sequi GNalerii , di Telami , qui eamdem doctis quibusdam adnotationibus illustrarunt . Opportune distinguenda erunt, quae ubique servanda sunt, ea secernendo ab aliis, quae pro locorum , temporum , ac peculiarium circumstantiarum ratione possunt vel praeteriri omnino , vel saltem moderari. Varii etiam pro regularum applicatione distinguendi sunt casus , etsi de

Ecclesiis Urbis agatur . Publicae namque expositiones , praeter illas Diuitiaco by Cooste

9쪽

Orationis quadraginta horarum , solemnes pariter sunt, Vel quia ob gravem causam , publicumque Ecclesiae bonum fiunt , vel quia ex Instituto , vel alia urgenti ratione ,'aliqua cum celebritate , populique frequentia peraguntur , Vel quia, licet non sint praeceptae pro

Oratione quadraginta horarum , sormam tamen pro eadem praescriptam tenent . Sunt etiam & aliae vel longe minus solemnes , Vel privatae , quemadmodum suis apte locis videbimus . Hinc modi, regularumque diversitas . Nam quae publicam expositionem respi- Ciunt, nequeunt in omnibus aeque aptari privatis z rursus , quae

in solemnissimis tenendae sunt , non item necesse est , ut obtineant in minus solemnibus , quae ad breve tempus ex Venia, non CX Praecepto fiunt, vel statis diebus , vel occasione novemdialium , quae praemitti solent Festivitatibus B. M. V. , & Sanctorum , vel aliis de

causis. Ut autem opus hoc nostrum utile sit, non sistam dumtaxat

in iis , quae ad Orationem quadraginta horarum propriae pertinent, sed & alia insuper persequar , quae diversimode obligant in aliis quibuslibet expositionibus vel publicis , vel privatis , Vel magis ,

minusque solemnibus .

I . Mirabitur sorte quis, quod in me hoc negotium susceterim, postquam spartam hanc morieritis , atqtie Triamtis ita illustrarunt doctis adnotationibus, ut nihil iisdem addi posse videatur . Curnam id secerim Z percontabitur . Verum percontandi locum is non esse fatebitur, desinetque admirari , si rationes, quibus motus sui,

ut eorum opus recuderem , attente consideret . Cum enim Decretorum Sac. Rit. Congregat. collectioni Instructionem Clementinam adij cere Appendicis loco statuissem , Opportunum visum est mihi sub qualibet sanctione notare Decreta , si quae sunt,relativa ad eamdem . Mens praeterea erat , ut quilibet uno veluti obtutu singula agnosceret, quae ad unam , alteramve regulam pertinent ; quod fecisse praefatos Auctores non diffiteor , sed accidit saepenumero , ut ad alia eorumdem operum loca Lectorem amandent, quod perii commodum multum est . Forte etiam aliquam praetereunt quaestionem , vel saltem vix attingunt ; sed non satis illustrant : quamObrem supplendus erat defectus . His accedit , quod non in omnibus ego eorum sententiis assentior, sed quandoque , ut ab iis dis-

Sentirem , non omnino contemnendae rationes me impulerunt.

Utrum bene, aliorum erit judicium . Ac tandem recentiora addenda erant Decreta, quae nonisum prodierant , dum Caet alerius suum Opus absolvit, a quo Totamus , quidquid in hanc rem scripsit, est mutuatus. Hoc fuit Instituti mei consilium , haec ratio . Utile opus, pergratumque futurum arbitror , saltem quia in unum collecta sunt

10쪽

omnia . quae circa Sacrae Eucharistiae expositionem , quocumque modo ea fiat , versantur . Aliqua etiam incidenter habentur , quae inservire poterunt pro norma Processionum , in quibus SSinum Sacramentum , vel pro Oratione quadraginta horarum, vel in solemniutate , et Octava SSmi Corporis Christi, vel alia quacumque ex causa, magna cum pompa circumfertur . Ne censeas me cuncta persequi velle, quae ad hasce Processiones pertinent ; nimis ab instituto diverterem , si id vellem . De iis tantummodo ero solicitus, cum se obtulerit occasio , quae Ecclesiasticae leges , ut earumdem decori consulant, vel facienda, vel vitanda esse jubent. Diuili od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION