Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

oratio I. TN sol lemni Taurinensis Academiae in- A stauratione. , pag. Iorat. II. De Oratoria factillatis praestantia, ac . utilitate. Pag. asorat. III. Habita die natali Victorii Amecti II. Sardinia Regis. pag. 9orat. IV. In nuptiis Carali Emmanuelis Suba in rum Principis eum Ludovica christina ἡ Ibacenpiunt Comitum Palatinorum familia . pag. orat. V. De Scientia jucunditate. ' pag. 86orat. VI. De Humaniorum Litterarum necessitate. Pag. Io 3. Orat. VII. De Hura torum Litterarum utilitate.

Ο rat. VIII. Se progressu Taurinensis Academial. Pag. I 36. Orat. IX. Pe recto Budiorum ordine. pag. I T

Pag. a. ιλ. 6. a fine minimh corrige neutiquam lin,ia o debeant corr. deherentu g. IO. an. a. militatem corr. militarem Par. Ioldixi . Physiologiatore. Physiologicae ιix. io. ansim corr. auum

12쪽

IN SOLLEMNI

TAURINENSIS Λ CADEMIAE

mbita in Aula Taurinenses Lycei.

I quid unquamvobis,Α.Ο.sapienter optandum ab immortali Numine, ac summopere expetendum fuit, quod parta jampridem tot belli pacisque decora impensius augere atque ornare posset, id vobis hodierna dies cumulatissimo praestat eximia quadam Clementissimi Regis munificentia; cujus consilia cogitationesque omnes non sine instinctu , amatuque divino ad servandam juvandamque Rempublicam semper intentae, felices tandem exitus habu runt. Hac enim sollemni,dc celeberrima Taurinensis Λcademiae instauratione, quae tantam olim nominis claritatem apud exteras natio nes obtinuit, & diuturni vestri desiderij expectationem prorsus explevit, & florentissimae huius Civitatis,universaeque gentis gloriam .

INSTAURATIONE.

13쪽

ae fortunas amplificavit. Quum autem id pie

eisque omnibus perspectum, planeque cogni tum videatur, haudquaquam longiorem ea res orationem desideraverit 3 nec sane multum vereor ne quis vestrum in eam fuerit sententiam abreptus, ut tam praeclarum fucinus , tam regium, tam liberale, aut infructuosum, vel lupervacaneum esse credat, aut minus hominum opinioni pro tam operosigmolitionis magnitudine responsurum. verumtamen non abs re me facturum censui,

si vel tenuem ejusmodi suspicionem fortasse latenter disseminatam, & in imprudentium animos illapsam, quanta maxima possem dis

endi contentione diluerem, atque infirma' rem ; ne tam perniciosus error incautis obj ctiis adolescentibus incitatos satis ipsorum animos ad capessenda ardentius litterarum stindia remoretur, neve effusam omnium Orci. Num laetitiam, ac bonorum gaudium inte pellet. Per enim magni interesse arbitratus sum, quam quisque alacritatem, quam dilis gentiam , quam voluntatis propensionem aseserat ad haec initia disciplinarum, ut ampliosimum laboris sui fructum adipiscatur: tum

. vero minime patiendum videbatur ulla ex parte communem sensum iucunditatis imminui, quum maximam omnes capere debeant ob liberales artes atque doctrinas in hoe

splendidissimum Athenaeum quasi postlimis nio revocatas; Quippe quod quum Tauri uena

14쪽

PRIMA. 3

sis nunc Academia pristinam dignitatem, a

que amplitudinem recuperarit, longe uberior optimis civibus gaudii seges videtur oborta, quam quum primum faustis ominibusPrinciapum nostrorum consilio, & liberalitate est Constituta. Quemadmodum enim ut fieri assolet, tum demum quibus bonis frueremur. aperte intelligimus, quum eadem vel penitus amissa , vel propemodum e manibus elapsa sunt 33 it1 receptis iis, quorum amissio intol rabilem nobis dolorem ac sui desiderium im tere solet, incredibilem prorsus voIuptatem nova quadam, & mir1 oblectatione percipbmus e nimirum quod antea assiduitate quot, diana, & perpetua consuetudine admodum vilia, & pervagata videbantur, nec vehemen tem ullum suavitatis suae, ac dulcedinis semium commovebant. Verum enim vero prΟ- fugata morbis valetudine, aut in vitae discriμmen adducti, si quando easus aliquis nos re crearit, & perditas vires confirmarit, majori rem in modum laetitia esserimur, & gaudio triumphamus, quam quum primum hanc

lucis usuram nos accepisse cognovimus: non aliter ac Νautis nunquam optaritior terra Uidetur, quam quum 'dissimis in alto tempestatibus jactati de salute penitus desperarint.

Quamobrem maximopere vobis omnibus, Auditores, merito ac jure hiandum est in hac praestantioris renovatione doctrinae; undet quamplurimae vobis, ac poenet mirabiles, ue

15쪽

antea, utilitates redundabunt, si re quidem vera singulari hoc munificentissimi R egis beneficio uti volueritis; quo uno Sedius fidius mihi videtur ille Omnia a se ante hanc diem duobus gravissimis bellis sapietissime proVisa.& administrata, ac fortissime gesta,la ude -- ni cumulasse. De huius enim beneficis prata stantia quam brevissime potero dicturus sum; neque vos quae vestra est humanitas, atque sapientia ) aliam in partem,aliove animo quae dicenda sunt accepturos confido, quam quis haec a me perorabuntur, qui vestri studio ac benevoIentia inductus, non modo haud gra, vate, Verum etiam perlibenter in hoc stadium ingressus sum, ut si minus possem, qua par is

rei copia, atque ornatu dicendi partes implere , animo certE erga vos meo facerem fatis. Sic enim existimetis velim , Auditores, me

postquam in amplissimum istud tot doctissi morum hominum Collegium nullo quidem

meo merito sum cooptatus, ut impositum mihi docendi munus sustinerem, ita mea comsilia, meaeque vitae rationes instituisse, ut huic novae patriae me totum dedere oportere, in hac χrtunas omnes meas, meaque studia, ad

que Operam ponendam, & quasi consecra dam judicarim; quippe quam non casu, Non

temere, non naturali necessitate, sed volu tario delectu editatoque consilio comparatam ardentissimo amore complecterer; quum

Sc hujus Soli caritas crebrestente in dies cO

16쪽

2etudine. & incolarum facilitas, atque honestas jucundissimi quadam morum comitate sibi me arctissime devinxissent. Neque haec mea solum;sed caeterorum quoque sententia .est,qui ad tradendas bonarum artium distipib nas in hanc Uinem evocati ad ea, quae vobis

decori atque emolumento sutura sunt, omni.hus viribus opibusque contendent. Enim vero; ut jam aggrediar ad dicendum, quanta fuerit hujusmodi instaurationis necessitas, quantaque inde utilitas, & gloria obventura sit, quod iam superius commemoravi, diligenter exponam I modo Vos orationem meam attentis animis,&qua par est benignita. te excipiatis. i ', .Et sane. quae primum caussa Regis nostri

Majores impulit, ut in hae urbe Academiam

a. sundamentis excitarem, optimarum artium

Doctoribus instruerent, annuo censu locu . Platarent, omni ope ac studio foverent vel inter armat, & bellicos tumultus, quibus haec regio saepe quassata est,eadem hercle quae nisi. maxima, & justissima esse non potest o Ui actorium Amedeum, cujus nomini pro dignitate satis honos haberi nequiis eadem . inquam, causa sapientissimum Regem adduxit, ut vereris instituti consuetudinem per turbulentissimos bellorum fluctus tempestatesque sublatam, parta jam pace rebusque compositis revocaret, & in pristinum splendorem restitueret. Perspiciebat enim Rex prudentissi

17쪽

mus sine politioris humanitatis luee mancam fore atque impersectam populorum suorum felicitatem, quorum caeterum commodis Vigilantissimh prospexisset quapropter hqc quoque illis adjungenda duxit rubsidia doctrina. Tum,quae a c*eris gentibus ad eundem finem, magnoquecum fiuctu arcessita videret.Quandoquidem e praeclara singulorum civium institutione communis utilitas efflorescit, omniumque animi, xvirtutis, & scientiae cupiditate inflammantur. Quamvis itaque plurimis Regni negotiis occupationibusque distem tus, abiecta omni cunctatione istius quoque muneris suscipienda sibi curationem putavit, ut novas,atque elegantissimas aedes,disciplina. rum omnium domicilium extrueret; undique Viros omni doctrina, dc virtute ornatissimos assidua conquisitione colligeret ; sumptus in eam rem large liberaliterque suppeditaret ioptimas leges, dc statuta condi curaret, quuhus haec Academia in posterum regeretur. Ac tandem aliquando bene juvantibus sum. ris tantam rem, tamque diu votis omnibus concupitam ad optatos exitus perduxit. At hercle suspicandi nullus est locus,id eum fuisse unquam tam constanter, tantoque studi & conatu aggressurum, nisi magna quaepiam, & necessaria,&vehemens caussa illius animum

permovisset. Qui enim fieri potest, si nempe ex ante iactis, & eaetera ipsius perspicacia rem iudicemus, tu Princeps tam consideratus, α

18쪽

PRIMA. '

providus, qui nihil nisi consultb eo latEque

si scipiat, frustra ae temere haec omnia provi derit, maturarit, effecerit Incassumne tot labores, tot sollicitudines, tot impensas prolixo Iibentique animo subierit, exhauserit,tolera rit' At quis demum, Auditores ρ Rex videtucet cujus ingenii magnitudinem . cujus prudentiam pene divinam,cujus mirabilem agem

di cogitandique sollertiam nemo est qui nesciat, nemo est qui non sentiat, nemo est qui non admiretur Qui se incredibili cum selicutate quamquam impar foret copiarum nu. mero, dc magnis exercitibus undique circumsessus,duobus periculosissimis bellis explicarit. quod singulari providentia, & consilis celeri

tate ita cuncta prospexit,ac moderatus est, ut hostium impetus frangeret , audaciam cohuberet , imminentemque patriae calamitatem in eos ipsos averteret: in hoc uno si Diis placet tam praeter morem suum, tam praeter imsenium aberrarit 3 Qui res maximas, & dissicillimas propter obscuritatem eventuu, ignorationemque caussarum, in quibus easus, re temeritas plurimum valent, acerrima cogit tione, ε mentis acie perspexerit, exquisit que judicio rexerit, & gubernarit; in re tam aperta di perspicua, Omniumque oculis Pr posita in errorem adductus merit,&ad irritum prorsus tantum pecuniae, operae, laboris estu.

derit ρ At quisnam hoc sibi unquam persu dere possit, aut civium iut exterorum Nam

19쪽

Ie Vos. o Cives omestici testes estis, & spe.

latores eximiae illius in rebus pervidendis gerendisque sagacitatis. Exteri vero hanc ipsam vel armis Iacessiti saepius experti sunt , Vel colebratam communi omnium fama. quae ad remotissimas regiones permanaVit, cognove. runt, & verbis nonorincentissimis evilaud runt. Verum quod humanitus evenire soles si quis error in celerem fortuitam,& unius hominis deliberationem eadere possit, qui tamen in diuturnam, re aequabilem, & const3 rem non modo plurium annorum usu &e Perientia, sed multorum etiam, & sollertissu

Orum virorum consiliis ac testimoniis confirmatami Num quid igitur musiae est, Audbtines,quin iudicemus eos,si qui fortasse repebriantur, qui rem tam inaudit m, tam ab Om ni ratione alienam affirmare animum indu cfrint, in turpissima rerum omnium ignoratim ne versari At quid porro, inquies tanta molitione, to sumptibus opus erat p. quum ingenuae disciplinae haud unquam fuerint intermortuae, ela rique homines in hae urbe florerent in studiae artium liberalium apprime versati, quorum luminibus, atque ornamentis collucet adhuc,& splendet haec Civitas 3 Sed tamen difficilibin ante hanc diem omnium magnarum rem rum scientiam consequi poterant adolestem res. Ubi enim Graecae litterae tradebantur .ad humaniora studia, ubi Hebraicae ad sacrorum libro

20쪽

Libroru interpretationem, ubi Matheseos e planatio ad Physiologiam, ubi Christianae an liquitatis historia ad Ius Pontificium, &Theologiam accuratius pertractandam necessaria ρ Acilicet nunquam defuerint scientissi. optimarum artium magistri, tamen aut nimia ipsorum paucitas ob atrocissimorum bellorum calamitates, aut privata doctrinae prosessio prorsus effecerat . ut nequaquam omnibus pariter operam navare possent, nωque adeo pervulgatu& foret politiorum discuplinarum cultus, ut ad communem fructum, re utilitatem. redundaret. Quid autem finit. rum erat clarissimis Viris,aut fato absumptis, aut casti aliquo dissipatis, qui secum omnem humanitatis ornatum, atque elegantiam abstulissent An non paranda erant juventuti publica industriae subsidia, atque adjumenta doctrinae ρ ut pulcherrimarum rerum cognitio manaret in vulgus, ut quaedam veluti docti tum hominum sobolespropagaretur,ut nequa communium temporum inclinatio tantam Reipublicae lucem posset extinguere. id rquod excitanda erat novis praeceptionibus adolescentum segnities, acuendaque praemiis ipsoru ingenia, ne luxu otioque torpescerent.

Haec quippe exitiabilis est litterarum pestis, quae facillime irrepit in mentes hominum, aegerrimeque depellitur; adeo diligenter huic malo, studioseque repugnandum est. Quan tus enim antehac Italici nomini, splendoi

SEARCH

MENU NAVIGATION