Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sapienter institutam magnificentius extollere consueverunt, & alienam arrogantius despicari i sed suuna conantur judicium iu deligendis olim e doctrinarum numero, quibus operam suam, di indust jam coasecryrent, reliquorum nominum judiciis anteferre. Ita minio,ac pqne cτεο suimes amore flagrantes,nedica in errorem abducti,sibi omnem adimunt auctoritatem,& dictis abrogant fidem,quippe qui parum recte atque sincerE de politioris humanitatis artibus judicare existimentur. Neque enim universis summa laus illa,& sine ullius comparatione congruere posse videtur. Quamobrem illud immodicis ejusmodi laudatoribus , nec immerito evenire solet, ut jam parum aequis animis excipiantur, & fati gatae audientium aures aliud prorsus exposi

cant.

E as ob caussas vehementius Vereor, A. o. de Oratoriae facultatis usu, ac dignitate apud vos sermonem habiturus, ne susceptae orationis similitudine eandem sciens prudensque ostensionem subeam, quum quod antecain tam jamdudum mentibus opinionem, ne dicenti ossiciat, reformidem, tum quod coram sapientissimis viris ab ingenio , & doctrina paratissimis orandum sit, quorum auribus, nihil nisi noue, sollerter, & acute excogitatum,numerisque eXPletum Omnibus asserenis. dum est. . . a s

Verum quum cius artis exPlanandae m

42쪽

nus impositum mihi fuerit, quod superioris anni curriculo pro virili parte executus sum, & florentissimae hujus Academiae instituto ejusdem disciplinae ratio explicanda sit, nihil erat caussae cur hujuscemodi laudationis ossicium defugerem, quo Clarissimi collegae

mei suae quisque institutionis commendandae gratia , summa cum prudentiae , ac d ctrinae laude perfuncti sunt. Dabo igitur ope. ram , atque enitar, ut eorum moderationis exemplo f ingenium enim assequi nunquam potero J communis ostentationis reprehensionem fugiam, & orationis perspicua , ac simplici veritate , si non lepore, ac elegantia , auditorum expectationi , ae benignitati respondeam : praesertim quum dicendi professio non certis adeo circumscripta finibus sit, neque a caetera liberali eruditione sejuncta , sed omnes propemodum illius partes latissime pervagetur, in omnium veluti post sessiones irrumpat , omnesque suo unuquam arctissime complectatur 3 ita ut nus ruam illa sine ipsarum colligatione consi ere, nedum excellere , atque enitere pOG sit splendore suo sine conjunctissima sociarum artium praedicatione. Enimvero si universam ipsius vim, atque naturam comprehendamus, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, id Omqne interminato quodam ambitu videbitur.

amplecti, & suo sibi jure vindicare, hac sci-ὲ licet

43쪽

licet lege , eoque consilio , ut graviter, ad

Composite , & ornate in coetibus hominum differendo eorum voluntates in suam sententiam pertrahat; unde non vulgaris ipsius commendatio , nobilitasque ducitur . Nam nihil praestantius hominum generi divinitus attributum videtur ratione , & intelligentia, qua una propius ad immortalis , & infinitae naturae similitudinem accedimus, incredibili cum dignitate, praestantiaque cunctarum animan tium , quum istae nobis interea longe, ac multum valetudine, velocitate , & corporis viribus antecellant. At quorsum perspicax illa mentis cogitatio , quae ad virtutes Ua. let , ac vitia internoscenda , utiliaque a noxiis secernenda , sine mutui sermo. nis consuetudine quo recte , utiliterque provisa , ut ad communem redundend semctum, luculenter aliis exponamus, cujusque

adjumento nobis peculiari, longiisimo quo

que intervallo a mutis animantibus separa, mur. Neque haec tamen auxilia , ratio nimirum sermonisque communio, quae nobis natura largita est, quamvis per se magna , atque Praeclara , adhuc satis esse possent ad bene feliciterque vivendum . Quid

enim si nacti alios perniciosis, & pestiferis addictos cupiditatibus, & honestis suasionibus pertinaciter repugnantes nullam prorsus

inire possemus viam, qua illos in eam Opinionem adduceremus, ut majorem ossicij. ac

44쪽

ac honestatis quam sui commodi, & voluptatis rationem ducere Vellent; Ecquisnam sapientissimae allocutionis constaret fructus. si neutiquam ipsos de illa pravitate animi deduceremus p Id vero una demum conseis qui potest persuadendi vis , essicax admodum hujusce utilitatis administra 3 quocirca licet in homine intelligentia maximarum rerum inventrix sit, earum tamen effectricem , ac moderatricem esse eloquentiam fateamur oportet , vine qua ne ulla quidem sinet vitae ratio , consuetudoque communis. Hisce etenim quasi gradibus numani generis consociatio in eum est adducta locum, quem nunc tenet, quasi firmisisimam tranquillitatis arcem, cujus sane nulla vis alia , quam eloquentiae induxit exoris dium Et quidem,ut rem propius intueamur, nouhercle inficias iverim , inter homines adhuc rudes, neque, dum ex agresti vita ad humanitatem civili conjunctione mitigatos, jam inde ab initio non paucos fuisse acri xibus ingenijs, & mira cogitandi celeritate . qui pulcherrimam mortalium rerum constitutionem , Coeli, astrorumque cursu S, temporum vicissitudines, gignendi maturitates , totiusque naturae ordinem conspicati, divino haec omnia consilio administrari viderent; ac deinde paullatim a corporis contagione

animum sevocantes in virtutis, & pietatis C spe-

45쪽

speciem oculos intenderent; dum reliqua multitudo mortali concretione funditus ob ruta , atque demersa , belluarum potius more aetatem ageret, nullis certis sedibus, connubijs, legibus, institutis; unde quot mala, quamque acerbae calamitates in hominum vitam invaderent, quivis poterit cogitatione complecti. Ponite enim vobis ob oculos liberam gentem, nullis legum veluti calcinis alligatam, nullo religionis, nullo suppli. ciorum terrore coercitam , quemadmodum

1 recenti Mundi ortu, vitiata nostri generis stirpe, populos pene cunctos egisse s quum scilicet antiquam libertatem, aut potius immoderatam obtinerent licentiam J e priscae annalium vetustate gravissimi Scriptores me moriae prodiderunt. Iam in eo rerum stat quidquid vehemens, & furiosa dominatri' animi cupiditas suaserit, quidquid audacia, quidquid potentia moliri poterunt , licercperspicietis: ibi omnia caeco , & temerario violentiae impetu geri, infirmiores a Valentioribus opprimi, eorum bona diripi, agros invadi, uxores ad aliena connubia, liberos , aut in servitutem trahi, aut crudeliter interfici, & mutuam interim cladem, atque perniciem omnibus imminere: jam nulla ibi' quies,nulla animi securitas,assiduus malorum omnium, aut exiti j metus insidebit mentibus ita ut miseri non vitam, sed animam agere

videantur. At quo pacto unquam homines

46쪽

ε turbida illa tempestate in portum aliquem tranquillitatis perfugere potuissent sine Eloequenties ministerio 8 Nam quis in animum inducere potest efferos hominum mores emolliri , atque animos consociari potuita sine mutua consensionei' At quid eam efficere potuisset praeter congressus, & colloqui opportunitatem ρ Quid autem ista ad rei summam prosuisset , nisi eam persuasio protinus esset consecuta nisi nempe' sapiens quispiam, dc disertus vir ardentim-mas dicendi faces omnium animis admovendo ad meliora vitae instituta revocassiet, ita ut paullatim orationis illecebris delinitos,& mutui commodi, incolumitatis, auxili . ratione permotos agrestes illos a feritate ad humanitatem , a coedibus ad lenitudinem , a rapinis ad abstinentiam, a turpi,ac effr nata

licentia ad sanctissimam legum disciplinam,

a belluino cultu , atque victu ad civilem conciliationem, societatemque traduceretrQuamvis enim ea, quae humano generi saluberrima forent, multorum incorrupta ratio, & consilium providisset, ut haec tamen multitudinis consensione fierent, non nisi persuadendo , deflectendoque mentes 1 priori consuetudine eloquentiae emcacitas obtinere potuit quod enim subsidium muta prorsus, & elinguis, & inops dicendi sapientia asserre valuisset Immo vero quan

ta fuit eloquendi vis , quod verborum flin si a men

47쪽

36 ORATI O

men , quae Orationis incitatio adhibenda, ut viribus praevalentes sua voluntate profaturam sibi audaciam , immanitatemque dediscerent quique alios antea ad injusta imperia cogebant, quibus omne vitae praesidium in facienda injuria collocatum erat 3 unde. Prout vellent, divitijs , voluptatibus , c ij cque omnibus circumfluebant; ij postmodum unius, aut paucorum Imperio regi, aequo cum imbecillioribus jure agere , Legum Vim culis constringi , supplicia perhorrescere , suas utilitates aspernari, pro alijs pericula subire , mortem denique oppetere vellent Haec porro fidem omnem luperare videΠ-tur , & incredibilem quandam eloquentiae virtutem , potentiamque declarant; quippetqua tam inopinata , ac mirabilis i Ila voIun. 'tatum commutatio facta sit. Ο jucundissimam tanti beneficii recordationem , quo nos a longinquis erroribus in viam , & ad

pulcherrimam nostri ortus conditionem t

ducti sumus i NulIis prosecto laudibus satis commendari poterit effectrix tanti operis, α muneris, quo nihil ad speciem augustius , nihiI ad usum praestantius, nihil ad fructum uberius; quippe quod prima sociabilem illam consortionem inter homines conciliavit insequentibus seculorum aetatibus suturam humano generi saIutarem.

Quot enim , & quam praeclara emorimenta ex illo sonte manarint, vix est ut cogitar

48쪽

sECUNDA. 37

gitatione comprehendere, nedum verbis exequi pollim Hinc videlicet exuta feritate senum homines ad pietatem , & communem sacrorum usum adacti sunt, qui etiam mirum in modum emollivit animos, & ad vidi tutis studium excitavit. Hinc certa coniugii vincula, constituta domicilia, conditae civitates , urbes extruetie, leges & publica iura descripta, definitae agrorum regiones, quo- Ium nullus antea modus fuerat praestitutus, atque ita deinceps e confluentibus in unum Populis nationes ac gentes coaluerunt, &circumscriptis regnorum finibus terrarum orbis est distributus. Hinc denique parta domi quiete, Optimarum rerum cognoscendarum desiderio exarserunt , quarum scientia partim ad vitae cultum utilis & fructuosa, partim mirifica voluptate afficeret animum investigatione veritatis. Quod enim spatium esse potuit excolendarum artium inter mutua illa dissidia & internecina certamina, quarum studia non nisi per otium concelebrata enitescere potuerunt Quapropter apud priscos mortales, adhuc superstitionis erroribus imbutos, quum ea

consuetudo invaluisset, ut ij qui praeclare de rebus humanis meriti fuissent, immortalitate

donarentur; recte quidem ac merito eloquentes Viros, qui humanitatem ipsam aberrantem , ac Prope perditam revocassent quod divinitatis prope cujusdam videbatur ad C 3 eter.

49쪽

aeternitatem, & religionem, & memoriam conse averunt. Ita divinos honores assecuti

sunt Mercurius ille, Notb apud AEgyptios ,

Cecrops, & Theseus apud Athenienses, Amphion apudThebanos,orpheus apudΤhraces, Saturnus apud Italos. Hercules ille Gallicus apud suos; cujus quidem Herculis emgies sim

gularem vim Eloquentiae demonstrabat, ut ingeniosissimus suae aetatis orator Lucianus ille Samosatenus assirmat. Fingebatur enim viri loquentis instar, e cuius ore innumerabiles aureae catenulae scindebantur, ad circumfusam auditorum multitudinem pertinentes, quae vinculorum illorum nexibus ad orantem Deum pertrahi videbatur ; eaque re jam non barbari homines orationis suavitatem simul& robur significare voluerunt, citium elinquentem Deum,suaeque gentis auctorem hac imagine venerarentur; & quidem multo s0viores , justioresque caussae suberant, cui beneficos potius & salutares homines in Co lum tollerent, quam promptissimos, & serocissimos bellatores, veluti Martem illum Gradivum, Thebanum Herculem, Liberum Patrem, qui nempe caedium, dc vastationum magnitudine, excisarum numero gentium, &eversorum regnorum amplitudine sibi nomen , & famam quaererent divinitatis. Quid enim tam insolens fieri poterat, tam ab omni ratione alienum . quam ut ij qui populos internecione delessent, non qui 1 fati fauci-

50쪽

hus servassent, qui urbes funditus diruissent.

non qui primum a fundamentis excitassent, alienorum bonorum direptores, non qui e dem aequo iure tribuissent, violatores san- ctissimarum legum, non conditores, huma' ni generis exitiosissimae pestes,non liberatores servatoresque, immortalitatis gloriam adipiscerentur ' Nimirum munificentiae, ac benignitati, scelerum omnium importunitas, impunitatque praestabit ' quanto igitur am-τlior , ac verior est illa laus beneiactis quaesita, & pietatis officiis, tanto illustrior eloquentiae splendor, qui singularium ipsius in

omne hominum genus meritorum magnitudine eluxit: quorum etiam vestigia, elu tot celeberrimis consiFnata monumentis, ac iam altius impresta quam ut vetustate unquam,

aut oblivione aboleri possent , fabularum

Praeterea involuta documentis posterorum memoriae commendare voluerunt, quum

scilicet orpheum, & Amphionem dictitarunt helluas, & saxa allicere, & trahere quo

vellent carminum dulcedine consuevisse , ut Iyrici carminis apud Latinos auctor ad hunc modum testatus est: Divestres homines facer , interpresque Deorum Cadibus, ct tactu θdo deterruit Orpheus 'Dictus obboe lenire tigres, rabidosque hones. Dictus oe Amphion Thebana conditor arcis Saxa movere sono tenudinis, O prece blanda Ducere quo vellet: fuit hac sapientia quondam

SEARCH

MENU NAVIGATION