장음표시 사용
31쪽
commodatae sunt,tantummodo illae retineantur, quae ad exacuendam valent ingeniorum aciem, & ad veritatem subtilius investigandam: ita ut nullae perspicuis rebus offundantur tenebrae, sed ad obscuras potius, & involutas e suis latebris eruendas artis Praecepta
At vera illa, & solida Physiologiae ratio quam frugifera & fructuosa, quam jucunda est futura discentibus 3 ubi jam non infinita
de voculis atque nugis, quibus nulla Vis, nubta notio subjecta est. controversiae disceptantur, sed rerum omnium exordia ex suis ducta principiis caussisque traduntur, & quo quidque modo gignatur, quoque dispereat; ubi motus Vires atque effecta, queis cuncta pro sus continentur, quae in hac rerum universF-tate geri atque administrari videmus 3 ubi animi natura, sensuumque varietas, quaeque inde oriuntur perturbationes, atque ut paucis multa complectar, ubi omnium, quae coelo, terra, marique nascuntur ac vigent, ortus, Rpropagatio, & interitus explicantur. NequCnaec adeo nuda, & simplici mentis contem-Platione, aut conjecturis innixa, sed ex ipso fonte hausta naturae, & captis saepius experimentis demonstrata. Quanta igitur voluptare afficientur auditorum animi, quum tot admiranda acutissimorum hominum inventa C
gnoscent, quibus maximum Physiologia permultis abhinc annis incrementum cepit, α
32쪽
quamplurima ad usus vitae necessarios excogutata sunt 8 itati augurari plane libeat nova quoque non pauca, ab istis ingeniis, qua pollent lollertia, & fagacitate, patefacto semel aditu detegenda. Hisce aute studiis subsidio coparandae erant Mathematicae disciplinae,quarum cognitio etsi omnium pulcherrima , quum propter fir mam , & perpetuam veritatis possemonem , tum quod aptissima sit ad expoliendam mentis aciem,aperiendamque rerum occultarum
intelligentiam, intra domesticos tamen te ctissimorum aliquot virorum parietes antea
At Iono majorem utilitatem, ac momentum videtur habitura Regina artium Theo-lagia, quam ex sanctioribus depromptam auctoribus juventus addiscet: posthac enim divinarum rerum scientiam e sacrorum librorum interpretatione, quorum mentem Hobraicae eruditionis adjumento facilius asseaquetur , nec non e gravissimis Ecclesiae magistris plenius haustura est: multis autem Par. tibus praestar, integerrimos divinae sapientiae sontes ad repellendam Adversariorum vimὸ quam devios atque inutiles argutantium ri vulos consectari. Inde morum quoque do ctrinam multo certiorem, castioremque deducet , ut praeclaris virtutibus excolat animum ad exemplar divinitatis expressum, ad euius similitudinem quoad humani generis Bs patitur
33쪽
patitur imbecillitas, debemus acetaere. Longissime igitur ablegandi omniumque ab oculis amovendi sunt faedissimi quorundam scriptorum libri, qui sese de corrigendis moribus, tollendisque vitiis scribere profitentur, quum adeo propositum non efficiant, ut te- terrima potius flagitia, & quae nescire satius esset, rudem adhuc ,& ignaram doceant ju
Dicerem sane plura de recta atque incor rupta juris Pontificii notione , quae pristino quoque splendori, atque integritati restituta est, quantumque ea res publicae salutis, ae
tranquillitatis intersit, ut majorum sacra , rutus, cerimoniaeque antiquis sanctionibus Comprehensa ne labefactentur, ut sanctiores leges atque instituta vigeant populorum comsuetudine, ut sua constet sacerdotio dignitas atque auctoritas, qua regia tamen majestas nulla ex parte minuatur, ae denique utriusque potestatis jura in perpetuam societatem, di concordiam reducantur. Copiosius itaque haec omnia , ac diligentius enarrarem, tum eximias illas utilitates, quae summiS Votis evpeti, perfici vero aliter vix possunt, si praeci ram illam in studio litterarum occupationem abstuleris , ut abducantur scilicet iuvenam
mentes ab desidia atque ignavia, multoque magis a voluptatum, & libidinum illecebris. in quas aetatis vitio, & suapte sponte Prvi, buntur, atque ad honestatis, ad offici j, ad vidi
34쪽
eutis amorem revocentur. Sed temporis am gustiis exelusus haec missa facio, ut ad eam tandem veniam orationis meae partem, qua rhonorificam vobis regiam nanc libetali-tatem λre pollicebar. Duae quippe sunt omnino viae, quibus nominis splendor, & claritudo parari solet, heb. Iica nimirum virtus, & doctrinae praestantia. quae communi omnium opinione prima d Cuntur quandoquidem ejusmodi bonis odinati , atque instructi snpra caeteros homines extolli, pollere opibus & gratia, atque ad altissimos honorum gradus evehi conlueu runt. Enimvero quum penitus ingenerata nobis sit dominationis, & scientiae cupiditas, quarum alteram corporis, animique vitibus, alteram mentis sollertia, ingenio, ac doctrina assequi possumus; merito haec bona, quibus humana quodammodo natura expleri, atque exornari videtur, in prima commendarione
ponenda, omnibusque ornamentis cohonestanda censuerunt. Utraque enim summum
splendorem habet, ac summam imperij vim& potestatem; illa militiae munera, haec toga ta largitur 3 illa armatos cives regit, haec inedimes. Uttaque principes virtutes exposcit, prudentiam, justitiam, Qrtitudinem atque temperantiam, quae Cuncta humana flectere. ac moderari solent. Vos autem superioribus
hellis militarem laudem adepti estis, quod fi missimum animi robur, & magnitudinem
35쪽
praestiteritis, quum nempe exigua manu p tentissimum hostem, & impendentium malinxum acerbitates 1 patriae cervicibus depulistis. Vos enim soli. ut verum fatear, Invictissimi Regis ductu atque auspiciis , Italicorum arimorum gloriam conservastis, Italicae virtutis opinionem retinuistis, ac non patriam modo, sed Italiam ipsam ab servitutis ignominia Vim dicastis. Neque hie vestrorum substitit armorum impetus, & victoriae cursus; intulistis ea.dem hostibus mala, quae vobis ipsi atrociter minitabantur, eorum agros victoriis peragractis, arces quae vestrae imminebant libertatifunditus evertistis,&quod permirum videatur firmissima ejusdem propugnacula, ac munimenta hostis ipse vobis praebuit ac Paravit: Capta enim ex hostico foederis legibus possidetis. At licet haec per se satis magna atque illustria sint, levia tamen videantur, si ad
orientem, cidentemque solem longius pro-Pagatos imperii fines, atque adeo Regium nomen, regiam dignitatem, regiam ditionem in opulentissimis insulis eadem virtutepartam consideremus. Non solum enim ex eo bello victoriae, sed regni quoque compotes ememsstis, quod omnium & foederatorum, & h sium consensu, atque opera fortissimo Duci Dominoque vestro delatum est. Quid autem
hellicis hisce laudibus accrescere possit haud video, quid magnificentius essici possit ignoros & quidem plenissime vos hanc gloriae par-
36쪽
eem adeptos arbitror, dc mecum caeteri s
Quapropter ad alteram quoque dignitatis
Partem minime aspernandam generosis Vbris, qui nihil per se splendidum , ac praeci,
rum . sibi praetermittendum ducunt , consentaneum est vos pro viribus eniti, atque Contendere: eamque vos facili negotio asseeuturos confido , si ingenuas disciplinas in hoc lumine collocatas , qua necesse est alacritate, atque industria colueritis. Sic utra sue vos in posterum, & bellicae nimirum sertitudinis, & excellentis doctrinae fama conia sequetur apud exteras gentes, quas ijsdem . institutis jamdiu perpolitas ad eam fortunae,& gloriae altitudinem pervenisse Videmus , qua non mediocrem sibi auctoritatem peperere . Quam igitur honorificum, quam illustre non ad praesentem tantummodo, sed ad posteri quoque temporis praedicationem tot res a vobis strenue gestas tanta existima. tionis, & amplitudinis accessione cumulari ρ. Quamobrem neminem arbitror diffiteri posse , multas , & necessarias extitisse caussas, maximasque opportunitates, quae cultioris humanitatis studia revocarint in hanc cele-herrimam olim Academiam , jamnunc felicibus auspicijs renascentem, ac longe maiorem , nisi me fallit opinio, magnificentiam.& claritatem habituram. Quot autem quantaeque agendae sint gratiae optimo Regi, Verobis
37쪽
tales certe erunt habendae pro tam singulari
heneficio , quo subjectos ditioni suae populos assecit , quos hercle potius paterna
veluti necessitudine , & caritate complecti, quam regio nutu, ac imperio moderari consuevit. Jure enim merito nobiles' viri, &sapientes, & bene natura constituti divinum hoc Principis consilium unice laudant, ataque suspiciunt, quo quidem ad innumerabilia ipsius in rempublicam merita ingens quidam munificentiae cumulus accessit. --rum ut praeclara tanti operis instructio , a
que sulceptio dignos expectatione civium exitus habeat, in vobis situm est, honestissimi Adolescentes, qui aut nobilitate, aut ingenio praestatis . Quapropter vos ego Iam maxime potero, & ad Majorum verirorum persequenda vestigia , & ad eam vitae rationem amplectendam cohortabor, qua ex omni memoria complures neque generis obscuritate , neque rei familiaris angustiis impediti ad summos honores , ac divitias . emersere . Haec enim rectissima est laudis.& virtutis via, quam tot clarorum virorum ingressus tritam vobis, & facilem relique runt , maximeque omnium expeditam Prinhuit Rex elementissimus , ne magnis, &longinquis laboribus, alioquin experiundis subeundisque, a tam laudabili instituto deterreremini. Hoc itaque vobis agendum, hoc
38쪽
PRIMA. 27 hoe summa ope conandum , in id studium
omni cura, & cogitatione debetis incumbe. re , ne communem Omnium spem in egregia vestra indole , & voluntate positam atque defixam per desidiam , & ignaviam
corrumpatis ; ne Regius iste apparatus tanto sumptu ornatuque susceptus ad compa. randa vobis instrumenta doctrinae per vestram socordiam ad irritum cadat; qua re sempiternam nomini Vestro , universaeque genti dedecoris,& infamiae labem aspergatis.
Quid enim turpius, quid indignius homine
ad cultum, humanitatemque nato , nedum liberaliter educatis adolescentibus , quibus tot domesticae gloriae, atque honestatis exempla praelucent , quam Vitam luxu otioque transigere t quaeque vobis natura tribuit ad. jumenta ad sapientiam adipiscendam, per summam iniuriam foeditatemque contem. nere , eaque ad cupiditatum illecebras, &voluptatum lenocinia perquirenda traduceis re ρ Praesertim quum haec temporis opportunitas , nulli non ardentissimis votis expetenda , acerrimos Vobis admoveat stimulos laboris . atque industriae. Quam nempe fortunam caeteri omnes, quotquot incorrupte ratione, ac judicio uti consuevere , tanti faciunt adeoque Vehementer exoptant, ut bene secum agi putent , si magno emptam pretio obtinere possint i quod quidem multos clari nominis viros fecisse vidimus , ut rei
39쪽
rei familiaris copias in studijs doctrinae libenter absumpserint J vos eam ipsam summa Dei benignitate , eximiaque Regis opera, αheneficentia, sine ulla vestra sollicitudine .
atque impendio vobis oblatam e manibus dimittetis p Profecto refugit animus credere tantam in vobis futuram incuriam, tam agrestem, & inhumanam negligentiam , ut dum alis intentissima cura rebus vestris , Vestra:-que saluti, ac dignitati prospiciunt, vos ipsi, quorum magnopere interest, propter segniatiem , ac turpem inertiam tantae laudis, atque emolumenti occasionem amittere pro optetis; quum id unum propositum vobis esse debeat, id unum oculis acriter intue dum , ebque vobis cursus omnis vitaeque ratio dirigenda sit. Omnino igitur quantum viribus studioque contendere , quantum ingenio, & assiduitate licet, efficiendum vobis est, ut mirificam Regis expectationem , P triae desiderium , parentum, ac civium spem non cumulate solum, ac prolixe, Verum etiam celeriter expleatis 3 ut tandem aliquando decus , atque ornamentum hujus imp rij, praesidium, ac firmamentum reipublicae
40쪽
Habita III. Ponas Novemb. an. M. Dcc. XXI. In Aula Tauris. ωcei. Α sanh vetus est ae peruagata sere omnium consuetudo, qui tradendis excolendisve artibus ingenuis operam navare solent, ut illas dumta xat summopere praedicent, ac infinita quadam laude caeteris anteponant , in quibus a prima adolescentia multum temporis, & diligentiae collocarunt, vel quas jampridem sibi ad publicam utilitatem illustrandas desumscirunt. Quo quidem in genere illi non mediocriter mihi peceare videntur , qui quum suarum artium studia in coelum ferant, cunctas preterea disciplinas aut tanquam minus utiles silentio praetermittunt, aut velut infructuosas fastidiose contemnunt, aut tanquam ineptas admodum, atque adeo noxias aVer santur. Haudquaquam enim veritatis studio: aut cognitione ducti suam discendi, docendique rationem multo saepius temete, quisn
