Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Et primb quidem a nemine in dubium

vocari arbitror, neque vos puto dissensuros, si plenius ediscantur artes illae, quas ad rem familiarem augendam, & nomen illustran. dum conducere existimatis, multo certius, di facilius, immo, ausim dicere.nulla alia ratione propositum obtineri posse. Non nisi enim cumulata ipsarum scientia quemquam ex obscuro & infimo loco ad altissimos dignitatum gradus , ex angustijs rei domesticae ad amplissimas copias, ex eversa afflictaque λrtuna ad florentem ac splendidam consuevit extollere. Quid enim cauta est , cur inter tam multos, qui eandem vitae & studio. rum rationem ingressi sunt, oppido pauci

ad summas opes emerserint; caeteri Volvantur in coeno , aut paullo admodum ortus sui conditionem tranicenderint, & evolarint nisi quod illi excellenti eruditione atque do. ctrina existimationem vulgi, nobilium ac P tentium virorum gratiam nanciscuntur ; hi vero mediocri cognitione praediti , intra vulgatos fines se continent, nec nominis sui obscuritatem vincunt. Ecquis enim ignobiles, abjectos, & contemtos artifices unquam

arcessit 3 Ecquis habet in pretio e Ecquis

adeo imprudens ac vecors reperietur, Ut Uitae, valetudinis, rerum suarum spem, curam, custodiam imperito committat ' Quis nempe navim gubernandam credit cuilibet nautae' quis exercitum regendum tyroni militi pquis

162쪽

quis Rempublicam, & summam Civitatis adolescentibus administrandam ' Neminem me dicetis. Vobiscum siquidem nunc unkdisquiro, quid vobis praestantius sit, quid fructuosius inveniri possit. Sed singularem p ritiam atque sollertiam in iis, qui artificium

aliquod profitentur, omnes emuirere V mecum amrmaturos scio. Ast eam nullo pacto consequi, nulla rvtione servare possumus, nisi recte ac ordine doctrinas illas ingenuas percipiamus, quas opum, commodorum, dignitatum essectrices arbitramur. Sunt enim artes plurimae ita inter se naturali quadam cognatione vinctae, α colligatae, uti una quaepiam ex illis saepenumero perdisci nequeat sine alterius notitia, cujus illa eget adminiculo, cujus luce aliatur & sustentatur. Quum namque ex Varijs singulae perceptis ac notionibus conflatae sint, quarum aliae alias, non modo seipsas, verum. α multas aliarum artium naturae ordine antecedunt aut consequuntur ι illae prost sine istarum ope inaccessae sunt humanae intelligentiae, ac veluti caecis obductae nubibus

delitescunt. Quid enim quisquam proficiat in Juris scientia sine elegantioribus litteris. atque illis quoque Philosophiae partibus, qua

rum altera differendi.& ratiocinandi viam, altera morum cognitionem, virtutum & Vitiorum di scrimina, justi & injusti notitiam ' tradit, in sua genera ac sormas distributam 3

163쪽

Quid porro in Medicina, nisi veram Physiologiam funditus hauserit, ac diligentissime

omni ex parte versarit ρ Explorata jam sunt ista & vobis cognita, saepius ex hoc loco dein monstrata , nec vobis ullam dubitationem superessae habeo certe persuasum. Quam tam ge itaque opinione falluntur, qui diversas omnes, sejunctasque doctrinas putant quandoquidem multae in unum idemque corpus, quamquam ex aliis alijsque perceptis , sed cunctis eodem collimantibus, & in eundem exitum spectantibus coalescunt. Haec autem artium conjunctio, & quasi in eundem consensum conspiratio emcit, ut nemo quisquam . si prudens sit rerum aestimator, una tantum contentus eise, nec si eam sibi arripuisse videatur, eandem funditus didicisse, ac propterea sibi placere & glo- riari debeat s sed coniunctas quoque, & pertinentes eodem notiones haurire, veluti primos ac ingenuos sontes illarum, quas sibi proposuit ediscendas . Neque id ea solum de caussa, videlicet oti cognitionum nexum, &arctissimam colligationem quam huc usque vobis in memoriam revocavi; sed quod saepe unius artis munus sine alterius auxilio, ut cum nativam ac perpetuam habet nece tudinem, Omnino nequeat expediri. Multa enim sibi mutub adjumenta, & ornamenta subministrant, quibus sublatis altera conci- dat necesse est, & quasi suis nervis, & san-- guine

164쪽

guine destituta langueat. Nimirum ea Jurisi

Prudentiae pars, quae maximi quaestus atque compendij est, quaeque in agendis caussis elaborat , sine aicendi facultate & copia, aut nihil quidquam, aut parum admodum Prinmovere possit 3 modo nequis tantum docere , aut de Iure consultus re ondere velit, quod quidem mediocre prortus , neque id, quod expetimus, affert emolumentum.

. At si quis in foro versari, & ad judicum subsellia dicere instituerit, quod & praeclarum orantibus nomen, & magnas opes Parit ac luculentissimas dignitates , oportet ut omnibus ad dicendum artis praesidijs & doctrina & exercitatione instructus sit. Est enim saepissime caussa anceps & obscurae judicatio nis E suis tenebris evolvenda ' eloquens ac

disertus evolvet. Sunt rationum momenta

dilucide, graviter, copiose , & ad persuadendum apposite explicanda st eloquens ac disertus explicabit. Sitnt multa similium re- rum & caussarum inductionibus , & exemplorum firmamentis comprobanda 3 Et quens ac disertus comprobabit. Quid autem horum efficere poterit indisertus 3 nihil om- nino. Quae prima, postrema dicet, ac vici si sim ; quae perspicua & illustria sunt, sua infantia penitus Obicurabit; quae vero ex seipsis abstrusa & involuta, densiori caligine obvolvet ; nihil denique eorum assequetur, quae animo intenderat, & caussae commodum

165쪽

postulabat. Non igitur dumtaxat in agendo quid dicatur, sed quo dicatur modo, potissimum est laborandum. Quam suem enim accidit , uti vel optima caussa , & firmissimis subnixa rationibus patroni infacundia ruat, & profligetur Quid etiam caussae es.se putatis, cur ex pluribus, qui unum idem, que argumentum oratione Persequuntur , alij proposito cadant, & turpiter explodam tur , alij crebris cum assensionibus excipiantur , & in admirationem sui rapiant audito. res nisi quod istos dicendi copia, perspicui. tas, ac venustas, illos contra jejunitas, per turbatio, atque satietas comitentur. Longissime autem a veritate, atque instituti sui consilio aberrare videntur, qui se dialecticis tantum instructos, ac disputandi subtilitate, paratissimos putant ad dicendum de re qualibet in hominum coetibus, quasi ubique locum habere possit contortula illa& aculeata disserendi ratio per angustas Veseborum comprehensiones e tribus constitutas. enunciationibus syllogismum efficientibus Primum enim istud non animadvertunt, non illis loquendi, sive argutandi formulis communis vitae negotia peragi consuesse, non publicas conciones, non caussas, non judicia, non deliberationes in consilijs , non legationum postulata , non pacis aut foederum pactiones, non denique quidquid hortamur , dehortamur , Oramus, gratulamur.

166쪽

Sed omnia fusiori ac libera oratione tractantur , non ad syllogismorum regulas exacta .lta ut haec e sentibus tandem, ac dumetis Ly.cei longius egressa in latiore campo exultare debeat, ac liberius spatiari. Quis enim res cuiusvis tandem generis , sive ad doctrinam pectent, sive ad privatas aut publicas utilitates , aut in frequentissimo conventu differens, aut scripto posteritati mandans, nudo

argumentationum nexu & circuitione concludere conatus est 3 Deinde alterum illud non vident, obscurissimam esse & anfractuosam hanc disputandi viam, non ad communem hominum intelligentiam , non ad multitudinis captum accommodatam,ac persaepe longissimam ob supervacuas plurimaS enunciationes quibus ternio ille conflandus est ,

quasque facili negotio quivis vel tenui praeditus ingenio supplere possit. Non enim tu

Iam voco orationis longitudinem, quam Ve horum numero, ac temporis spatio metimur, sed quae rerum non necessariarum multitudine onerat auditores. Haud tamen Dialecticis institutionibus ad erudiendum ac formandum ingenium aptissimis carere debet ado- Iescentia ; neque eo nostra spectat oratio rsed accedat, inquam, oportet ars dicendi,qua nuda illa & arida argumentorum ossa carne convestiat, succo & sanguine compleat, venusto ac suavi colore inficiat, ut facilius animos audientium in assensionem rapiat vehementis

Di i

167쪽

mentis simul & ornatae orationis quum viri bus, tum illecebris captΟS ac superatΟΝ. . . ,

Haec igitur, Auditores, fructuosissima ratio est tractandae Juriiprudentiae, ac cujuslibet disciplinae, quae non in sola veritatis contemplatione , sed in rebus etiam agendis possita est, & ad hominum vitam societatemque di- manat. Certum nempe ordinem ac viam inhonis artibus cumulate discendis duabus de caussis tenendum esse demonstravi primo quidem quod illarum multae seorsim ac sejunctae consistere nequeant, sed amnium poscant opem & societatem : deinde quod earum munera & facultates sine sociarum adminiculo nequeant explicari, ac Propterea

nullus ex iis fructus colligi possit, qualem spe& cupiditate praecePimus. At dicet quis, hoccine pacto instituis iuventutem ρ nos adolescentibus admoves stimulos ad discendum ρ Tamine sunt honores, commoda, divitiae, fluxa & caduca fortunaehona, quae cuilibet vel immerenti, vel stulto ac improbo caeca illa & temeraria Diva largitur , ut nedum conserenda cum scientiae, aevirtutis pulchritudine , sed istis praeferenda censeas ' quippe qui has propter illa doceas expetenda. Indignum plane consilium viro sapienti, animo excelso & generoso, ac ΟΡ- time a natura constituto 3 Ego quidem, A.O. si ejusmodi essent homines quales esse debet tent, si nihil nisi desiderabile concupiscerent.

168쪽

taxat expeterent, si virtutis faciem nullo o tectam involucro cernere possient 3 non alia ipsis incitamenta ad rerum optimarum studia hasce adhortationes adhibendas putarem, ut pulcherrimas doctrinas addiscerent ad ani. mum necessariis & praeciaris cognitionibus imbuendum & exornandum, ad extrahendas radicitus vitiorum & errorum stirpes, ad restituendam menti illam scientiae ac virtutis praestantiam atque splendorem, in quo a summo numine condita fuerat, eamque ab

hoc coeno ijique sordibus explicandam , in quas primi parentis labe detrusa est. At longe alia nunc est hominum mens, alius est habitus animorum; nonnisi propositis praemijs ad /res honestas incitari solent, & quidem ijs quae ad vitam commode ac splendide agendam plurimum adserant adjumenti. praesertim si res domi angusta& perexigua est,ac vel generis humilitarem nobilitare cupiunt , vel aVutam claritudinem ab oblivione ac tenebris vindicare.Caetera omnia frigent hortamenta, saltem apud plerosque hominum qui nullum verae laudis gustum habent, nec mentem animumque a corporis contagione abstractam ad nobilissimae rei, ipsius scillaei honesti,contemplationem ac Muderium ereXerunt. . Caeterum modo virtus, & virtutis instra . menta, eruditio nempe atque dinina, & bmnarum artium studia excolantur, non equi

169쪽

dem tam subtiliter ac religiose dispiciendum puto in tanta morum ubique corruptela, quo id consilio , qua voluntate fiat, dummodo omnis hinc absit nequitia, omnis improbitas, ac ne latum quidem unguem ab honestatis

tramite declinetur. Nec porro adeo vituperandam censeo multortam voluntatem atque

propositum, quo sibi ex laudatissimis artibus vitς subsidia parare statuerunt..uid enim tam insitum hominibus quam egestatem fugere, plurimorum scelerum,& maleficiorum parentem p Quid tam justum, tamque conveniens liberalibus ingenijs, quam vitam honorificEvelle traducere 3 Quid tam forti magnoque animo consentaneum, quam se E prioris conditionis sordibus eripere velle, & in aliquo

honoris gradu collocareyId communis omniuratio,& natura proclamat, id in omnium animis altissime impressum & consignatum est. Atque id mehercule omneS peperit artes, om- .nia honesta genuit aluitque studia, quibus &doctrinam ac virtutem colimus, & vitam ac societatem multis praesidiis instruximus; quae quidem universa aut funditus interirent, aut neglecta jacerent. Iis autem sublatis quam inops ac miseranda esset hominum vitae quantis in tenebris versareturρ quanta rerum

omnium inopia, quarum usus est ad praeclaQvivendum, conflictaremur Nec vacat sane universa oratione complecti; vos ipsi providag

170쪽

dere ac lustrare animo potestis, quae inde consecuturae sint aerumnae, incommoda, detri-

Neminem igitur vestrum lectissimi adolesi centes , poeniteat instituti,eandem viam, qua epistis, insistite. Sedea ratione insistite quam vestris commodis honorique prospiciens imdicavi, ut iustissimis votis atque expectationi

estiae certior eventus, nec adeo pendens a fortunae casibus responderet. Neque ulla existimanda est temporis iactura, quod maxime exaudio, & a phiribus obtenditur, si paullo diutius vobis in iis doctrinis immorandum

est, quarum auxilium ad pecuniosas artes penitus ediscendas advocare debetis. Potestne appellari jactura,quae magno cum fenore Vobis impensam temporis, & pecuniae, & diligentie redditutaest)Potestne appellari jactura, si non estis aliter e vestris laboribus uberem quaestum diuturnumque capturi r o nimium temporis & pecuniae parcos ac studiosos, ubi non oportet. ubi damnosa est parsimonia f. Ubi vero diligenter & acerbe illorum ratio putanda est, ibi demum prodigos atque estusos 1 Subducite quantum opus est, ac satis videtur, otij ludis, choreis, amoribus, convivijS, compotationibus , caeterisque voluptatum oblectamentis, in quibus heu nimium otiosa iuventus aetatis florem, adolescetiae tempus ad honas artes hauriendas, & ad insequentis vitae praesidia paranda opportunissimum collocare

solat

SEARCH

MENU NAVIGATION