Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

accepisse, vel oculis usurpasse sive hoe in i co superiorum temporum memoria, sive in dissitis terrarum oris, &apud exteras nati isnes . Non eo dico, quo desuerint antea in hac Urbe, vel desiint alijs in regionibus simules ingeniorum acies 3 quum sibi perpetuo constans immutabilisque natura eosdem fere semper,& ubique terrarum Partus effundat sed quod revera defuerit, aut desit eadem moderationis forma, studiorum ratio, exe citationis assiduitas, doctrinarum successio, temporis praescriptio, disciplinae severitas, magistrorum diligentia, atque sedulitas. Haec nimirum iam satis probe a natura constitu. ta alunt ingenia, fovent insitum robur, au. gent secunditatem, tanquam teneras adhuc Plantas, in quibus egregi j seminis innata viditus calore siderum, coeli ac soli temperati ne , culturae perseverantia ac bonitate, multo uberius se se explicat ,& meliores ampli resque parit fructus, quam si omnia illa subsidia, quae nativam augent seracitatem ,

penitus ammerentur.

. Enimvero vel eximia indoles, & praxia. ra virtutis semina, aut nullo, aut Parum apto tractata cultu funditus sterilescunt, aut herbescenti viriditate luxuriant. Illa autem naturalis sollertiae adjumenta praebuit vobis henignissimi Regis paternus amor,ac Propensio ad rem litterariam totis viribus promo. vendam, dc sapientissimorum virorum, qui

152쪽

hus huius Athenaei moderatio permissa e . singularis perspicacia , ac diligens cura investigandi optimas quasque, ac brevissimas vias juventutis erudiendae. Unde eo loci jam rem adductam videmus atque suspicimus, utili si simis legibus eo consilio perIatis , & constitutis, ut haec Academia caeteris quidem omnibus Italicis, ac plurimis etiam ultra monistes sitis exemplo esse queat,& verum doctrinae atque adeo virtutis iter ostendere.

Ρrudentissime siquidem & pietati consultum est , ut adolescentium aetas lubrica,& flexilis in vitium modestiae ac temperantiae repagulis coercita cum optimarum rerum cognitione morum castitatem & vitae innocentiam coleret, ac indita religionis semina virtutis cultu & exercitatione roboraret. Hinc

tam mira juvenum, qui hac disiciplin1 informantur, integritas, moderatio, abstinentia; nulla hic dissidia, nulla jurgia, nullae contentiones 3 omnia sedata, remimores animi, nulla facinora quae aut socialem ipsorum vitam laedant, aut in publicum grassentur. Absunt

helluationes, ganeae, lustra, caetera Volu atum

lenocinia, pro quibus frugi & severa vita, distenta mens studiis, ac districta curis nobilissimarum artium, nulla aetatis vacatio atquC desidia. Constrie autem hanc iuventutis institutionem cum et quae in alijs multis Academ ijs observatur, hanc bene moratam disciplinam cum illa rerum omnium diublutio-

153쪽

ne, nostrorum adolescentium modestiam Cum exterorum audaci , hane pietatem eum illorum nequitia, hanc tomperantiam cum

illorum dissolutis moribus, hanc quietem 6c tranquillitatem cum illorum turbis /c seditio. nibus, quae saepe ad civilem usque sanguinem

cruperunt.

Quanti autem hanc iuventutis mode rationem aestimare debemus p Quanti otium , & vitiorum corruptelam , quibuε aetas illa obnoxia est, e republica eliminatam 3 Quanti tot virtutes, tot doctrinarum

lumina in ipsam invecta Atque id demum

i a minis, aut vi, aut metu poenarum. Id enimvero mirandum magis, ac magnopere Praedicandum, quod multo emendatioribus nostri moribus ac vitae totius instituto videam tur, quam qui plurimorum auctoritate coemcentur , queis vulgus morum, & pietatis magisterium attribuit, quos praeclare vivendi optimos artifices ac doctores putant, quique Iuventutem imperiosius refrenando, minacister agendo, verberibus concidendo, eam sese putant sapienter essingere , & ad virtutem efficacius conformare. Verum, ut inquie. Venusinus poeta, ......... tolle periclum. Haud mora, prosiliet frenis natura remotis.

Non enim vera illa εc sincera virtus, sed si mulata quaedam & ementita species ad decipiendos hominum oculos, di pericula poenarum fugienda ; quibus sublatis si tim ad in- .

154쪽

genium reditur, & decora illa persona e vult detrahitur. Manet enim intus mens eadem, &radix vitiorum, cujus interea, nisi vera virtus evellerit; serpunt occulte exitiales fibra, & la tius propagantur. At nullst apud nos domini. nationes, nulla terriculamenta: ipsa cognitio rerum pulcherrimarum tanta suauitate mentem allicit,& ad virtutem pertrahit, ut totam commutet interius, a libidinum pestibus pu get , & summa cum voluntate ad recti ac horinesti amorem a vim pravitate rapiat atque convertat: Hinc voluntaria illa morum inte. gritas & gratuita, nullis terroribus aut prae

mu fructibus excitata, longE firmior; & constantior , imo firmissimis defixa radicibus perseverat a quemadmodum illa quae suis δseminibus ac stirpibus natuta gignit,& educat,

multo auctiora nascuntur, ac firmius vigent quam quae per vim ac praeter naturalem O dinem inseruntur, aut industilae & artis ope fa timulantur. Quid autem majus aut praestantius e bonis artibus sperari unquam piniest ρ Quod aliud sitit eorum consilium s vc tum, atque propositum, qui haec literarum subsidia juventuti parata esse volueruute nisi videlicet, ut magna suppeterent histrumenta ad sapientiam adipiscendam, ut adiumenrapietatis essent vimque integerrimae, ut ampὲiGsimus inde virtutis & doctrinae fluctus in publicum redundaret,

HAEC iit videtis emolumenta: maxima illa quidetin omnium quae quis animo concipere

155쪽

possit, jam nobis abunde suppeditant, quae

tamen a multis vix antea sperabantur; imo vero illorum maena desparatio renascentehac Academia plurimorum animos occupa-Verat, nae occupasse videbariar. Quum enim

Parum aequo animo, tanquam suis ipsi rati nibus infensi, cernerent restitutam 3 quod mente conceperant, & sermone iactabant, parum nempe feliciter Regium hoc opus, omnique dignum admiratione cessurum, comprobandum exitu opinabantur. Si qui fortassis hac opinione fuerunt, quod plane refugit animus credere, ac nefas arbitror sunpicari, eos demum publicae utilitatis incuriosos, aut parum acutos aestimatores judicandos censeo , non qui noctu atque interdiu magno cum valetudinis dispendio omnem

operam. & diligetntiam insumunt in juventute sapienter initi tuenda, in optimis quibusque doctrinis explicandis, in pervulgatis erroribus refellendis imo eos hercle veros ci-Ves, ac patriae hujus amantes, & studiosos ratio ipsa & veritas ostendunt. Quem enim bonum civem appellare fas est eum nempe qui palliae quam incolit commodis serviat, totumque se reipublicae tradat, etsi alio sub'foelo natus, atque in ultimis terrarum Oris; gontra vero improbum, & noxium , qui non modo nihil quidquam eorum faciat, verum utilem, & opportunum patriae civem inconsideratis obtemperans suspicionibus inse-

-- . . . . ctetur,

156쪽

ctetur,atque in ejus exitium omnes machinas, dolos, fallacias admoliatur.

Quod si tam brevi temporis intervallo tot

tantorumque commodorum seges exorta est; hunc enim septimum jam annum ingred mur, ex quo faventibus superis restitutum est hoc Regium Athenaeum : quantam putatis deinceps orituram, quum plene rebus Omnibus constitutis suos habebit numeros ac Pa

tes quibus absolvi, ac perfici debet ' quum

certior vigebit doctrinarum ordo atque con

sensio, & firmior animorum in idem propinsitum conspiratio atque concordia i Duplicabitur sane fructus, & gloria tam nobilis instituti, imo maximis auctibus crescet 3 quod quidem brevi essectum summa cum laetitia cerneremus, si, qualis esse deberet, civium omnium voluntas ad communis utilitatis amplificationem conjunctissime conspiraret.

At quoniam difficillimum videtur dissimiles,& varias hominum mentes , & cogitationes in unum idemque consilium cogere, id certEsatis haberemus, si a consueta obtrectatione desisterent, si non praestantissimis rebus , repulcherrimὶ constitutis obniterentur, n- fortissimorum civium,quique optime in rem publicam animati sunt, famam & existimationem violarent. Sic namque animis omni aegritudine vacuis , & tranquillo fruentibus otio, multo alacrius, & magna cum voluptate ad strenuam reipublicae operam navandam

157쪽

omnes incumberent, ubi nempe laudabiliter impensos labores ac vigilias non invidia: &maledicentiae pestis, sed laudis dc gloriae fructus consequeretur. Id quidem, A. o. confido propediem nos vestra opera ac beneficio consecuturos; id nobis vestra humanitas, α sapientia pollicentur. Ea igitur, qua plurumum polletis, auctoritate atque facundia adodite animos ae meliorem spem reliquis civi-hus , eosque a veteri opinione deducite ; ut iam perspecta utilitate ac praestantia hujus

disciplinae, qua juvenum mentes ac mores erapoliuntur, & emendantur, linguis animisque faveant haec Musarum sacra tractantibus, multoque ampliora sibi in posterum polliceri audeant, & magna animorum propensione sapientissimi Regis consilio atque votis, patriae spei ac desideriis, nostris conatibus ac diligentiae , iuventutis alacritati ac studiis obse

cundent.

158쪽

Habita 'nis Novemb. anno M. 6 IXXVII. In Aula Taurinensis 4Athenai. Ntermissam studiorum consuetudi-ncm repetentibus in hoe florentisi simo doctrinarum omnium domicilio mos est sollemnem adhiberi hortationem ad animorum ardorem excitandum, quasi longioris otii. & vacationis dulcedine consopitum 3 quod quidem mihi αsapientissime videtur institutum, & nunquam felici exitu caruisse. Exarsit enim, magisque exardescit in dies lectissimae iuventutis alacritas ad nobilissimas artes perdistendas, mugnamque ex ea re utilitatem in publicum redundasse vidimus, & uberiorem adhuc redundaturam in posterum speramus. Verum adhuc aliquid desiderarem ad certiorem fructum amplioremque progressiam, rectum videlicet ordine in ingenuis artibus excolendis; quem sane pluries suadere conatus sum, sed nondum potui persuadere, prout rei magnitudo ac necessitas flagitabat. Id vero meae tri

159쪽

ctum est utrem tantam consequi haud umiuerim , etsi vehementer optarem, & mei et set muneris ac facultatis emcere . Quamvis enim multa dixerim de humaniorum liti rarum necessitate, praestantia, jucunditate , de arctissima Eloquentiae ac Philosophiae cum Juris studio conjunctione 3 plerique omnes hunc quidem mihi honorem tribuerunt, ut quae dicta erant tanquam Vera probaverint, tanquam concinne & commode dicta gratanter exceperint 3 sed non hunc benignitati suae cumulum, qui erat totius rei fructus, addiderunt, ut nempe rei a perficerent quod verbis faciendum adprobabant. Unde nulla per hosce annos infrequentior

fuit disciplina , quam quae G cas Latina';

litteras, & eloquentiae artem profitetur a nec

quisquam fortasse Philosophicas commenta tiones ne primoribus quidem labijs attigisset, nisi prudentissimi Magistratus decreto, cui rei litterariae moderatio a Sapientissimo Rege permissa est. ejus studii necessitas fuisset injuncta,& spatium quoque temporis circumscriptum. Urget nimirum animos lucri cupiditas, nec nisi ad quaestuosas artes impellit praecipiti quadam festinatione; qua saepe fit. ut id ipsum quod magnopere expetebant,

aut penitus amittant, aut exigue admodum assequantur. Prima enim tantum specie ducti, nec ulterius rem investigantes, haudquaquam vident, multo se opimiorem quaestum

160쪽

: NON I 'pereepturos ex ijs artibus, quas ea gratia λ-aas amplexantur, si hunc quem dixi ordinem

observarent. '

Etsi autem toties infeliciter mihi cessierit

opera animos ea de re persuadere conanti,

haud tamen desperandum est id aliquando

successurum, si omnium mentibus tanquam Verum demonstrare potuero. Mens enim Veritatis lumine collustrata animum regit, αContrarias cupiditates expugnat, ubi falsas opiniones , illarum matres, & altrices, evellerit. Haec autem lallax multorum mentes Pervasit opinio , discretas omnes segregatasseque a se mutuo esse doctrinas, nec quidquam inter illas necessitudinis intercederer qua-Propter reliquis omnibus praetermissis ad eas solas animum adijciunt, unde ingens lucrum se se capturos opinantur. Hic autem ejiciendus est error , ac veritatis monstranda Vestigia. Audite me igitur non tanquam oratorem , cujusmodi me nunquam fuisse profiteor , nec tanquam invitos ac reluctantes in meam sententiam trahere aggredientem ,

quod quidem nemini unquam infelicius Cecidisse, & casurum esse intelligo ; sed taD- quam Vera , & perspicua , & quae sua luce se prodant in medium afferentem, ac VobiSipsis judicibus explorantem statuentemque illa , quae in rem vestram praestantiora Videantur , quaeque vobis majori spe, certiore Via, secundiore exitu divitias & honores ad

tura sint. Κ 3 Et

SEARCH

MENU NAVIGATION