장음표시 사용
131쪽
tissimae potioni adimet jucunditatem, Verum etiam illius odium, atque horrorem concitaturus est 3 ita plane se se res habet, neque aliud hercle illiterati homines relaturi sunt incuriae suae, ac socordiae praemium, quam auditorum fastidium, atque contemptum , modo ne apud indoctos luique similes verba faciant, quique haud unquam amoeniora studia degultarunt. Hos in Scopulos incidunt, hanc dedecoris notam incurrunt, qui parum proride V,
tae suae rationem instituentes ea Praetermiserunt , quae necessario fuerant praeparanda gea parvi duxerunt, quae licet non summa in laude ponenda videantur, summa tamen cura , ac diligentia digna sunt; falso scilicet illecti splendore gloriae , & claritata caetera
rum artium, haud quaquam interim animadvertentes non nisi certis conscensis gradibus se ad illud doctrinae culmen evadere POL se , illuc se se uno impetu, & saltu convolaturos sperarunt. Illis equidem , reor, qui matura, ac assecta jam aetate sunt, neminem mederi posse, nec acceptum incommodum. propulsare , modo ne importunum , ac durissimum laborem suscipere velint. At UO-bis, Adolescentes ornatissimi, qui in juventutis robore, ac flore polletis ingenio , Valetis memoria, abundatis otio, istud politioris doctrinae spatium est decurrendum , Cujus institutionem pernecessariam esse,ui fallor,in-
132쪽
SEXΤΑ. I 2Itellexistis ad interiora disciplinarum praeceinta ex incorruptis fontibus naurienda, eaque luculenter, & graviter explicanda ; tum etiam ne illa nescire videamini, quae a puero discenda sunt. Neque porro , mihi credite , hujuscemodi opera tempus conteretis 3 non illa vestrorum animorum impetuS, non prΟ- gressuum celeritatem in liberalibus studijs rcitardabit . Maturanda sunt haec , non properanda . Quid enim p postquam nimia sesti. natione ad metam usque decursum fuerit, si illud interea , quod studiose Praemonui, peccatum sit, irrito labore, atque incoepto, ad carceres erit regrediendum p An satius est omnia providere atque administrare , quae usui futura sunt, in ijsque praesidi js comparandis tempus insumere , quibus probe instructi, atque ornati ad Rempublicam sapienter gerendam possitis accedere 3 nulla satis magna est temporis iactura, nullum satis laboris impendium, nulla rei familiaris dis- Pendia, queis tantum tamque praeclarum commodum redimatur. Quid enim promovebunt illi, qui celerrime peracto curriculo, adeptique Academici honoris praemium, &insigne , haud tamen se interim necessario ,& fructuosissimo humaniorum artium instrumento locupletarint 3 multo plane serius, ac difficilius eorum forensis opera ad hominum existimationem dimanabit. Ita Vero
tandem intelligent, se praepropera illa cupi-
133쪽
ditate parum admodum profecisse, ae lente potius sibi fuisse in ijs rebus festinandum. Ita rursus ij, qui se diutius atque accuratiuS ad publicorum munerum functionem imstruxerint, multo celerius operam absolvita videbuntur. Haec velim cum animo vestro diligentissimc ccsitetis . ut eam insistatis viam, quae Vos ad summum doctrinae, ac gloriae fastigium perductura est.
134쪽
Habita Vonis Novemb. aηno M. Tm. XXV. In Aula Taurin. Ocel. non adeo ruerent in praeceps hominum judicia, neque tam devia opintimis consiliis aberrarent ι multo hercle illi sapientius consulerent rebus suis , ac certam vitae feliciter degendae rationem assiequerentur. Nunc autem & inscitia,& inconsulta cupiditas tranVersos agunt, eaque detorquent via, quam se ex animi sententia persequi, & vehementer cupiunt, &eonfidentius arbitrantur. Neque vero id tam acerbe conquerendum sciret, si tantum iis in rebus accidere consuesset, quae sortunae casi-hus obnoxiae incertam ac prope infinitam errorum varietatem habent; qui Propterea nullo pacto, aut aegerrime prospici, ac devitari queunt, etsi quam possumus intentissima cura. c diligentia connitamur. At eandem pro sus, inscitiamne dicam an caecitatem, in eo genere versari, quod totum ad scientiae ingeniique cultum pertinet, in quo sola mentis acies, & intelligentia , non fortunae levita
135쪽
& inconstantia dominatur ; id vero penitus indignum deplorandumque videtur. Quis enim non vicem doleat illorum, qui veritatis& doctrinae studio inflammati, cos sequuntur duces, eam ingrediuntur viam, qua nolentes' & improvidi ab instituto longius evagantur δEcquid autem aliud , quamquam inscienter, ac temere . faciunt omnes propemodum hac aetate, qui neglecto aut potius contemto litterarum Ornatu ad caeterarum rerum cognitionem , quarum tradita est disciplina , animum adjiciunt' nisi videlicet ut seipsos in fraudem induant, eoque compellant, unde haud facile possint exitum reperire. Hic autem porro eliminandus est error , omnique avertendus industria in hac sollemni studiorum instauratione, licet saepe alias ea de re verba fecerim : neque enim satis quod noxium est vituperari, aut quod utile est ac frugiferum, commendari potest emciam tamen, ut Orationis brevitate rei fastidium ac satietatem vincam , & bonarum artium contemtores, si unquam fieri poterit, ab errore deducam.
Duo . quippe hominum genera studia haee nostra aut luber ii animo praetermittunt, aut despicatui habent atque ludibrio; quorum alteri laboris magnitudine deterrentur, alteri quod prorsus inania & infructuosa judicent, aspernantur. Utrique immerito, utrique inconsulto faciunt, ac mirum quam longe opinione.
136쪽
si cultates asperitatesque confingunt, aut nul-Ia admodum sunt, aut eae demum sunt, quae
nonnisi inertissimae segnitiae homines abste rere possint. Ecquid enim uspiam jucundius politioribus litteris 3 amoenius vetustatis cingnitione ' planius, ac facilius elegantissimo. rum scriptorum intelligentia Z quorum nempe abditos doctrinae thesauros aperit, & depromit graeci, ac latini sermonis scientia , angustis illa quidem finibus circumscripta , ac brevissimo temporis spatio comparanda . uam vero diversus quamque contrarius in reliquis institutionibus & discendi labor , &laboris fructus J Nemo sane , nemo poterit sermone complecti quot illic obscuritatum nubes, quot difficultatum scopuli, quam dissidentes auctorum loci, quam insociabi les pugnantesque sententiae . Quid enim di Cain immensitatem rerum atque doctrinae, infinitatem studij ac diligentiae, prosectus denique ac notitiae jejunitatem post longissima temporum spatia pertinacissimo labore coinsecta 3 itaut tandem ij, qui diutius & operosius elaborarint ut aliquid scirent, fateri cogantur se se id demum adeptos esse, ut aut nihil scire, aut dubitare didicerint. Tanta est disciplinarum omnium arduitas & magnitudo i quibus tamen plurimos Videmus, atque adeo illos ipsos, qui humaniorum artium laborem extimescunt, 1umma dedit .
137쪽
animi contentione , incredibili constantia, ct firmitate, quum pol se interea nullo negotio, earum nempe artium adiumento, prope intolerabilis aerumnae longinquiraS contrahi , & acerbitas allevari. Quantam enim ii Ierarum cognitio reliquis omnibus Iucem asserat , quantae utilitatis fructum praebeat, &superiore anno fusius demonstratum est, dc vos, nisi me fallit animus , meminisse potectis , & nemo quidem est qui contra id ausit pernegare, nisi qui suam stultitiam ac temeritatem prodere non erubescat. Neque enim alius quispiam Graecas, Latinasque litteras,& eloquentiae studia improbabit, quibus tot summi viri, quos & prisca & nostra tulit aetas instructi mos se esse voluerunt, imo quibus tanquam gradibus, & adminiculis ad eam scientiae , ac fortunae altitudinem eva
Ecquid igitur plerisque in mentem venire tuit, ut asperrimam viam, sentibus & ru- his obsitam , anfractibus & angustijs confragosam, divortijs & ambagibus implicatam , itineris longitudine permolestam sorti magnoque animo ingrederentur , omnesque Obiter exorientes sibi dissicultates constantisi sine tolerarent; brevissimam operam ac diligentiam , qua iter illud planius & apertius fieret, quin etiam si lex & directum multoque contractius, reformidarent At nonne satius est, longeque Promptius ac Paratius
138쪽
tius naturae ratione ea providere atque Curare , quae ad laborem levandum faciunt 'qua in curatione exigua sollicitudo, ac levissimum negotium est suscipiendum. Quaenam est huius inertiae ratio p quod desidiae pro positum ' gravioribus , ac diuturnis incommodis connictari velle, levem curam, brevertique molestiam nolle suscipere qua illo rum minuas gravitatem inter tenebras de ambages fluctuantem aberrare , litterarum facem ac ductum extimescere ρ Quam sunt haec ab omni ratione aliena quam inepta, siccumque pugnantia ε Eorum quidem ego inertiae consulo , eorum ignaviae desidiaeque prospicio , qui laborem refugiunt, dum illis etiam atque etiam suadeo, ut jucundissima litterarum studia ne aversentur , quibus celerrime peractis, facillima & compendiati sternitur via ad plenam absolutamque Optimarum rerum investisationem atque notitiam . O perversam sane hominum rationem l o alienissimas a veritate sententias iibi aetumnam ac laborem cernere ubi nullus est , ibi nullum cernere , ubi maximus , de inexhaustus repetituri At quis unquam in dubium revocavit , summam illa omnia habere facilitatem atque evidentiam, quae certi sermonis peritia , & rerum gestarum monumentis circumscripta sunt 3 utpote quae Cunctis aperta, dilucida , ac explicata sint , nec aliam Omnino praeterquam lege i operam
139쪽
ram, & reminiscendi assiduitatem curamque desiderant. Nihil igitur caussae est, cur tantopere ab humanioribus studijs abducant animum, qui falsa cogitatione decepti longinis quas & innumerabiles prope molestias comminiscuntur. Nunc autem orationem convertamus traducamusque ad hujuscemodi litterarum utilitatem , & copiam , ut illorum quoque redarguamus errorem qui ab earum cultu Uehementer abhorrent, quod funditus steriles, infecundas, ac minime quaestuosas arbitrentur. Privatum videlicet commodum , non scientiae nobilitatem, quotidianum compendium atque divitias, non virtutis, & honeis statis laudem, artium usum ac necessitatem, non mentis expolitionem & ornatum reputantes , dua, tantum institutiones reliquis omnibus anteferendas ducunt, medendi scilicet ac litigandi, quibus hercle solis se se longe opulentissimos ac beatissimos fore persuaserunt. Hisce etenim praesidijs alios vitam honorifice sustentare, alios amplissimas fortunas adipisci vident, non paucos ad magnas opes, ac dignitates emergere : at caeteras artes aut nullam , aut Pertenuem gratiam referre cultoribus suis , ipsas autem hujusce aetatis vitio ignobiles atque abjectas jacere , & in coeno passim ac pulvere volutari . Ita ex ingenuis liberalibusque doctrinis illiberali sordidoque consilis mercaturam ,
140쪽
& quaestum instituentes pulcherrima animi hona humi prosternunt & abijciunt, ijsque
ad turpissimas cupiditates explendas, intemperantiam , ambitionem, avaritiam, abutuntur. Neminem profecto ex vobis esse arbitror , neminem ex hac honestissima juventute, qui velit sibi omnium reginam rerum scientiam tam turpiter servire, ac lenocinari. Urget enim vos virtutis amor, inflammat
veritatis desiderium , incendit cognitionis pulchritudo ad consuetas hasce studiorum
exercitationes, ut mentes vestras errorum,& isnorantiae sordibus perpurgatas splendidissima doctrinarum suppellectile exornetis. At quam foeda & indigna est illorum hominum cogitatio i quam misera & abjecta sciret sors ingenuarum artium 3 nonnisi ad infimae sortis homines, & cum inopia aegrEluctantes amandatas esse atque projectas iquum contra illa: ab omnibus, ac toto Pectore colendae, ac adamandae sint, quippe quae omnibus sint beneficae, omnibus salutares. Colant eas obscuri homines, ut gen ris sordes ac tenebras doctrinae luce collustrent; colant cgeni, ut rei familiaris angustias ac tenuitatem amplificent ; colant divites , ut sciant copharum & fortunae abun. dantiam virtutis arbitrio moderari; colant nobiles, ut avitum splendorem augeant scientiae claritate , neve illum sinant vitae luxu , atque maculis obsolescere . Nulla non aetas,
