Bernardi Andreæ Lamæ ... Orationes

발행: 1728년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

non temporis ratio ad tanti beneficii ampli tudinem, ac utilitatem fruendam est opportuna.

At demus tandem ijs qui pervicaci animo

teluctantur neque enim facile hunc errorem ex eorum mentibus ereptum iri censeo demus , inquam , & aperte fateamur in hoc toto genere priorem commodi, & quaestus rationem esse ducendam. At ipsi contra se, teri cogentur elegantiora studia, non solum

suis rationibus consentanea. Verum etiam

modis omnibus quaestuosa; nisi velint carere ooeni laborum fructu , atque illa ipsa quam adeo vehementer appetunt , utilitate Privari . Aut enim plene , atque perfecte divites illas auriferasque doctrinas esse percis piendas putant , aut rudes tantum & inchoatas per diverticula flexionesque arripere conantur 3 Si hac quidem via sibi faciendum iter arbitrantur , nete illi quam longissime au animi sui sententia recedunt, & nunquam

fortassis, aut certe ferius ad metam perventuri deviis itineribus evagantur . Sin auteni alteram sibi,ut par est,ineundam censent,eVidentissime perspicient sese omnino litteratum sacris initiandos : haudquaquam enim locupletes illas & pecuniosas artes perdiscere poterunt sine scriptorum ac fontium, unde plenius hauriens sunt, intelligentia, neque eos intelligere, nisi eorum sermonem& scripta percilleant; neque haec callere sine

mula Diuiti sed by Coo li

142쪽

multiplicis litteraturae doctrina. Hic itaqtri solus ac facillimus patet aditus ad felicem consiliorum exitum, & opum illarum, m nerum , dignitatum, gloriae adeptionem; illa ipse, quem male sibi consulentes praetereunt, ac tanquam longiorem aspernantur; quum tamen, proh pudori tantum operae sumantae diligentiae in turbidis lacunis perlustrandis, unde eoenum & sordes haurire, non purum verioris & incorruptae scientiae laticem eonsueverunt . Non nisi enim cultiorum artium& eloquentiae adjumento sapientissimorum

hominum reperta, & acute cogitata animo comprehendere, &comprehensa alijs exponere & confirmare possumus, ut exoptatam diu ex earum rerum notitia, & explanatim ne gloriam ac utilitatem aucupemur.

Haec fuit sapientiae studiosorum ratio, haec summorum virorum consuetudo, qui non solum id sunt assecuti, ut omni copiarum& honorum genere abundarent , Verum etiam ut eorum nomen ad aeternitatis me-rnotiam propagaretur. Neque porro illud ipsis suit certum deliberatumque consilium, ut eum solum E studiis suis fructum caperent qui vitae finibus & commodis terminaretur pudet enim de tantis viris tam vilia, & abjecta suspicari Verum haud dubie perspiciebant illi sordere artes suas, & obsoleti res esse nisi humanitatis elegantia cultuque nitescerent e quapropter studiosissimh scri-Ia Ptioin

143쪽

Ptionis ornatum , & sermonis munditiam quaesierunt etiam ij, quorum institutum fuit Philosophiae arcana in vulgus esterre 3 quae quidem hac aetate nisi squalida, inculta , ac sordidata sit, exulare cogitur, & tanquam falsa, ac ementita , & praestigiarum matereijcitur. Et quidem Plato Philosophorum Princeps adeo floruit dicendo, ut Iovem ipsum . si loqui vellet, ejus lingua locuturum

opinarentur: Xenophontis autem ore minsas ipsas ferebant elocutas. Quin etiam ipse Aristoteles aureum orationis flumen fundere est existimatus , ac Theophrastus ejus auditor ab eo nomen hujusmodi nactus est, quod divine loqui videretur. Quid autem Romanos commemorem, omnis simul doctrinae,& quidem, quam isti experunt, ad rem a gendam fructuosae, ac simul etiam literaturae eloquentiaeque Principes, quum satis vulgo

noti in omnium oculis, animisque versentur'

Quid Z quod haec ipsa studia non solum intentissime coluerunt, verum etiam alijs, ut eadem scienter commodeque tractarent, prae cepta tradiderunt 3 Videmus enim graviter,

copiose, & emendath loquendi rationem explanasse apud Graecos quidem Platonem , &Aristotelem, aliosque permultos, apud L tinos autem Τullium, Varronem , ac Caes. rem, qui omnes & scientiae gloria, & fortunae claritate, & rerum gestarum magnitudine excelluerunt. . . Illi

144쪽

Illi ergo tantum industriae ad Mee studia illustranda contulerunt; nos inutilia & superuvacua judicabimus p illi sapientiae laude praestantes quam sequeremur viam demonstraverunt; nos sapientissimum eorum judicium . improbabimus p Num igitur hallucinata est. eorum prudentia ac perspicacia num vicimuS eorum ingenium atque sollertiam, ut, tantorum Virorum sententiae refragari possimus' An potius reipsa & veritate cogente fatendum nobis erit, multo illos commodius.& sapientius nostris rationibus consuluisse equod quidem eorum consilium , & naturae ratio, & tot saeculorum usus atque experiem

tia comprobavit, Illos enim plerumque videmus , & maximos fecisse progressus in reliquis artibus, & immortale sibi nomen peperisse, a quibus praeclard initio operis sui jacta sunt fundamenta litterarum , quorum sanEpotissima, & acerrima cura gerenda est,quum iis tota, ni fallor, studiorum moles incumbat. Nam quis unquam peritus artifex omnem operam suam ac peritiam impendat in atriis, in parietibus, in conclavibus adornandis, sundamenta & substructiones negligat, quibus ipsa domus innititur ρ Ab his ergo initium ducendum est operis, in his aeriter prius elaborandum, ut caetera deinceps habeamus. Sic

ad humanitatis studia jam diligenter assidueque tractata reliqua ordine sunt adjungenda: I 3 neis

145쪽

neque enim id ago, id suadeo, ut aetatem omnem in litterarum otio conteratis. Is demum inanis esset labor, ac instuctuosus, neque ad animum plenius excolendum, neque ad communem vitae usum , & civilem prudentiam accommodatus a tenuissima illine victus praesidia, rara gloriae, nulla virtutis. Ecquid enim operaep tium foret, tam brevis aevi, quod victuri sumus, majorem partem in ijs exercitationibus consumere, neque ad negotia gerenda, neque ad fraudes vitandas. neque ad rempublicam administrandam, neque ad sententiam de rebus gravioribus dbcendam opportunis ρNon id quidem vobis propositum animo

esse debet, neque id ego unquam vobis Persuadere conatus sum, omni ope ac studio annisurus ut vos ab ea ratione deducerem, si quempiam viderem poeticis tantum desinimentis,aut veterum tabulis, ac verboru aucu- Pio contentum, adeo turpiter velle stipsum, re vitam hominum , quibuscum aetas amur, ignorare. Tractanda equidem fateor haec omnia, scitu plane digna, ac necessatia, non Οmnem in iis doctrinae spem collocandam 3 gradus esse, non fastigium quo pervenire contendimus a viam ac rationem perficiendi operis. non ejus summam dc absolutionem. Haudquaquam tamen Praetermittenda vobis erunt,

quum haud magnum laborςm desiderent, &

146쪽

S E PT IMA. . . . D magno semper usui sutura sint, ut ex veri'- tectissimaque lantentia demonstratum audiistis, quam vos prolixo ac libenti animo suscepturos esse confido , ut vestri consilii &instituti ratio, optatae progressionis ac fructus magnitudo , & vestra, δc patriae utilitas, ῆς gloria postularς videtur.

147쪽

DE PROGRESSU

Taurinensis Academiae. ORATIO VIII.

Habita Ninis Novembribus uno e MDCC. XXVI.

Emini mirum videatur plerosque mortalium illud ipsum quod summopere cupiant e manibus dimittere, spemque Omnem successus deponere, si non adeo celeriter Vororum aviditati sertuna respondeat, aut serius quam exoptant responsuram arbitrentur. Tandem enim expectationis longinquitate desessi, nec desiderii sui cxitum cum naturae ordine , qui maturitatem quanda temporis & agendi postulat, metientes, suscepta consilia turpiter deserunt, & institutas optime rationes a rumpunt et aut certe alios obfirmatius pri

ribus vestirijs insistentes irrident, & tanquam inani opera se se fatigaturos commiserantur, ipsi potius risu, & miseratione digni; quippe qui tam falso de rebus humanis judicent, Minconsultae cupiditati mentem tradant levissimis opinionibus imbuendam. Compluresita.

148쪽

spicijs & munificentia instauratum refloruit hoc Athenaeum, ac reduces in hoc domicilium disciplinae omnes commigrarunt ; etsis quod revera putandum est J plurimum

Patriae cuperent ac vellent, & ingcntem ex ea re popularibus suis utilitatem exoptarent; uod eam tamen aut neutiquam, aut nimis oro , aut parum ex sententia successuram sibi temere persuasissent, quum rem tantam communibus studijs adjuvare & amplificare deberent, contra illam funditus abolere, aut imminuere conati sunt. At qui sagacius futura prospiciunt, & in optimis consiliis perseverant, uberem tandem fiduciae, & constantiae suae fructum colligunt. Atque hinrum quidem probavit exitus praeclaram de Regij operis eventu opinioncm, & adver' iam timide, aut inique sentientium resutavit:

selicius enim omnia quam sperabamus evenerunt , ac non contemnenda ad hanc diem emolumenta, quod ad doctrinae cultum , dc morum temperationem attinet , percepta sunt; quae sane. temporis rerumque progres-

tu multo cumulatius augenda prospicimus. Istud quidem ego luculenter , ut confido, si qua in vobis erit ad me audiendum benignitas , commonstrabo; ut pari omnes gaudio de tot tantisque patriae commodis , 6c pari alacritate ad egregium opus augendum reornandum excitemini.

149쪽

hi verri quid demonstrare laborem, quod vos ipsi optime nostis, & experientia saepe deis prehendistis, & quotidie novis indicijs incia-

rescit ' Monere vos dumtaxat necessarium duco, ut ea revocetis in memoriam, quae

pluries vestris oculis obversata sunt. Vidistis percle discendi cupidinem latius propagatam in florentissima juventute , cultiorum disciaminatum studia in dies augescere, eleganterae subtiliter disputandi rationem increbuisse, tantoque cum Ductu haec omnia altissimis iam actis radicibus id iuvenum studiosorum animis invalescere, ut ad persectae absolutaeque doctrinae fastigium propediem sint per ventura. Nusquam enim profecto, nisi in hac Urbe post ingenuarum artium renova tionem, tam multos conspicati estis, publica disputatione suscepta, de gravissimis retius adeo copio e , & acute disserere , adeo sollerter adversariorum argumenta diluere, adeo sagaciser res involutas & obscuras in bonorumine collocare, ut non tyrones, sed emeritis disciplinae stipendijs, non auditores, sed magistri, non pr*scripti temporis studiorum, sed excellentis ac singularis scientia specimen edidisse viderentur, Tale quidem vestrum , quum audiretis, judicium fuit, tale etiam

xterorum qui praesentςs adsuerunt. Ouo autem tempore, aut loco tam saepe vidinis Adolescentes vix annuo exacto doctrinae curriculo, nondum satis aeta*e matu- Ios

150쪽

ros, doctrina subactos, usu exercitatos, dissicillimas Philosophiae quaestiones tam dilucide & perspicaciter enodare , tam facunde ac solide res a communi captu , & intelligentia remotas exponere, quasi omnem prope aetatem in ea palaestra contrivissent, quodque alijs in locis vix continuato per totum triennium labore consequi possunt i Hienempe fructus est praestantissimae docendi rationis , perpetuae exercitationis ingeniorum , assiduitatis ae diligentiae sapientissimorum hominum qui apud nos utilissimas tradunt disciplinas, ita ut miro quodam modo cum temporis brevitate atque compendio Progressus magnitudinem stabilitatemque conjungant . Nunquam hercle istud vel in hac Urbe ante hujus Athenaei instaurationem. vel alijs in Academijs factitatum reperistis. Vos autem testes appello, qui jam leniores re annis graves prioris Athenaei quod in hae Urbe floruit memoriam recordamini: Vos etiam testes advoco , qui caeteras Italiae regiones , aut peregrinas quoque & longi us dissitas peragrastis 3 anne haec studiorum &cloctrinae miracula tam saepe atque vulgo in se vestris oculis obtulerunt si vestram ego fidem & ingenuitatem δε-tis perspectam nabeo, non equidem dubito vos apertε fassuros, ac pro vobis ipse assi mare ausim sine ulla cunctatione, nunquam

vos quidpiam simile vel finia α auditione

SEARCH

MENU NAVIGATION