Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem

발행: 1732년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

deficientiam Pontificiam ab imo suffoderim , extinxerim , praesecarim , quia ita ut supra retuli , Dissertationi meae praelusi , datoque praeludio Pontificem tunc tantum In deficentiae privilegio potiri docui, dum B praemissa

Ecclesiae Romanae peritorum, Sapientum, ac maxime Cardinalium, matricis hujus Ecclesiae Clerum constituentiuin consultatione, habitoque consensu, in materia morum & fidei, ex Sacro tribunali pronunciat. Haec mihi modo una mens est, consilium unum.

I. t T quidem , t ut de primo intentatae

mihi querelae Capite dicam primum in id consentiunt probati quique, ac Romae etiam acceptissimi Pontificiar Infallibilitatis Desen fores Doctores atque Magistri, debere omnino Pontifices summos , Viros doctos atque peritos , illosque non paucos ante considere , quam judicium ex Cathedra proserant , si a Deo optimo Maximo indeficie tiae privilegium accipere velint, in aliqua fidei controversia dirimenda. Sic enim magno umero statuunt illi apud Melchiorem Cano, eorum hac ipsa de re sententiam reserentem Lib. s. de locis Theologicis Cap. s. ctuando discitur Apostolicam Sedem errare in iis non flos

332쪽

ρ , Sessis Apostolica nomen , non solum summum Ponti rem sonat, sed ipsum ut facit ea qtia ad

Cathedram spectant , hoc est, quatenus non ex suo , sed EX CONSILIO sonorum viroram ct Do ctorum procedit. Ita Sedis Apostolicae judicia inateiastuntur, non qua occulte inconsulte, per solum Romanum Episcopum, aut etiam cum paucis

i faventibus proferuntur 3 sed quae ab eo EX

CONSILIO plurimorum virorum Sapientum , reprius examinata prodeunt . Quid amabo , disertius, ad illorum obstruenda ora, qui Pontificiam In fallibilitatem a nobis praefocatam extinctamque deblaterant, dum peritorum Sapientumque Consultationem , a Pontificibus

adhibendam docuimus, ut Insallibilitatis privilegio perfruantur Sed & ipsemet Melchior Cano , suam de hac

ipsa Romanorum Pontificum indefieientia, sententiam paulo ante declarat eodem in Capi. te; ubi Divinorum seu, ut loquuntur, Can nicorum Scriptorum, a Romanis Pontificibus fidei controversias judicantibus discrimen assignat . Scriptores Sacri , ait ille , ex proxima Dei vel revelatione , veI inspiratione scribunt

catholica dogmata r nec enim egent externis adscribendum incitamentis, aut humana ratiocinatione ex Scripturis aueis argumentantur H quirunt collisuu : at Pontifex humana via incedis, ra- . tiρηemque sequitur , atque aetumentando verum '

333쪽

a falso discernit. Non enim existimandus est

summus Pontifex eam habere facultatem , qua

in Apostolis olim Prophetis o Evangelistis inerat , ut prop0ita de fide quacumque quaestione , protinus dignoscere posm , utra quaestioni3 parrvera, falsave Ν : Sed adhibere prius CossiLIUM

necesse est , ct expendere utriusque partis argumenta . Tum denique sequitur auxilium Dei , quod videlicet opus ess, ut summus Pontifex Arecta Me contineatur . Non ergo nisi premis.

fa Consultatione Pontifex infallibilis est, judicio Melchioris Cano. II. Suffragatur Syhester Prieras Sacri Palatii Apostolici Magister, in Summa, verbo

Concilium ita scribens e Sicut non errat Ecel P perseveranter, ita nec Papa, quamdiu est Caput Ecclesiae, id est utens ADIUTORIO MEMBRORUM ECCLEsLE PER CONSILIA, ct orationes , di hujusmodi. Si porro tunc tantlim errori non est obnoxius Romanus Pontifex, dum judicat uti Caput Ecclesiae, & tunc tantum judicat uti Caput Ecclesiae, dum utitur auxilio membrorum illius per eonflia s consequens pros cto est, ut illi necessaria omnino sit membrorum Ecclesiae Consultatio , si velit in fablibiliter judicare. Succinit Ioannes riguerius in Institutionibus Theologicis , ubi de potestate Romani Pontificis , ad condendum fidei Symbolum tra-

334쪽

ctat ex instituto. Summus Pontifex , inquit, ut persona privata errare potest, non tamen ut est summus Pontifex . Ideo si ut persona priυata Symbolum edere tentaret, non esset Dinso lum , maxime ubi a vera fide deviaret. Si ast tem procedat θ pronunciet ut summus Ponti fex , quando observat rirum in Coac bis Φο solorum i ct Sanctorum Patrum definitionibus obsereari solitum, ut puta q ando vocat concilia Discoporum , ct instat, inhiareque facit ora tionisus , ct invocat Spiritum S. rufus as teistia loel fila promissa Hi , imo i emet talibur eonia gregat δnibus adfηιηrηm se pollicitur est , non

patitur ipsum errare. Romanum itaque Pontificem tunc tantum Infallibilem , & condendi Symboli capacem existimat Ioannes Viguearius, dum iis servatis solennitatibus ad judicandum accedit.

His paria habet Dominicus a s. Thoma, alter indeficientiae Pontificiae defensor acerrimus, Controversia a 37. de Ecclesia Christi Papa, Sectione 18. Ubi cum sibi objecisset, Papam gubernare ct regere Ecelesiam ex speciali diseritione Dei, ct assistentia Spiritur s. atque adeo non egere tonsilio ct consuisatione Cardianalium , neque aliorum : objectioni e vestigio satisfacit in hunc modum : Respondeo quod Papa habet a entem Spiritum S. hoc tamen non habet per immediatam ct manifestam νευ

335쪽

lationem di sed illi revelat veritatem, mediis Sareis Scripturis , ET PRUDENTIBUS CONSULTATI,NiBUs, orationibus ac studiis Sacrarum Litteratarum : quibus praesuppositis Papa a Spiritu Sancto

Utaminatur , ut nultam committat errorem in

regimine EcclesLe. Quin etiam has ipsas Consectationes , in Conciliis cecumenicis , condendis de fide Cano nibus . necessario praemittendas agnoscit Iaudatus iam Melchior Cano , ut absque errore fidei dogmata sanciantur. In Conciliis , ait ille laudato iam loco, non habent Patres in v quas ex auctoritate sententiam, absque alia discussione dicere , sed disputationibus ct collatio nibus , re ante tractata, precibusque ad Deum fusis . Tum vero quassio a Confitio fine errore de ietur , Dei videlicet auxilio atque favore , hominum distentiai confluentibus. III. Quid pluraλ Ipsemet Cardinalis Beliarm nus, qui Romanorum Pontificum Infallibilitatem,caeteris illius Defensoribus altius effert,'Tr chatu de Summo Ponti e Lib. Cap. 2.relatiS magno numero praecipuis Indeficientiae Pontificiae Defensoribus, subjungit, eos tametsi in minutulis dissentientes inter se se, in hoc tamen doctrinae summa convenire, diuod Romanus Pontifex nuuo modo errare potest, SI MATURE PROCEDAT Et quod delet facere quod in se est, Ν ULENDO VIRos DOCTOs ET PERITOS REI DE

336쪽

QUA AG1TUR . Id ergo certum indubitatumque, ex mente praecipuorum In deficientiae ponatificiae Defensorum , debere Pontifices Sum mos, Viros Sapientes peritos aC doctos ante consulere, si velint a Deo In fallibilitatis ora tiam obtinere, ubi serendum est de fide nao ribusque judicium. Idcirco Cardinalis Franciscus Auit us, Tractatu primo de Inconstantia in Ide Cap. 3. ubi summi Pontificis indeficientia in tota virium contentione defendit, suse lateque probandum aggreditur, diligens controUersa' de leniadae examen, DEBITAMQUE PERITORUM COMsUL ΤΑTIONEM , media esse necessaria ad infatuellia judicium proferendum ι quae nisi Pontifex a Lleret , inconsederate ae temere ad res de fide dri tendas aceederet. Ecquis porro sibi fingat, Deum in fallibilitatis gratiam Pontifici inconsiderate & temere judicanti collaturum 3

Et certe tunc tantum Romanus Pontifex

infallibilis judicii privilegio gaudere censendus est, dum debitam Ecclesiastici judicii soramam servat . HanC autem sormam in Consultatione, in Consilio ponunt Theologi plerique Canonumque periti. Non est igitur in- fallibile Romani Pontificis in Causa fulei qualecumque judicium, nisi praemisso maturo examine , abitaque peritorum consultatione sera tur . Imo nec judicium Ecclesiasticum, ex

337쪽

Supremo Ecclesiae Tribunali latum aestiman. dum est, si iis neglectis sermulis proseratur. IV. Quamquam quid juvat, in re compe tissima demonstranda , Theologorum & C, non istarum suffragia diligentius inquirere fAn non quaeso portento simillimum esset , ranistificem E. G. rerum Theologicarum Plane ruisdem , squales possunt esse aliqui ue in recondiatiora fidei capita infallibili judicio definire

se solo, nullo habito peritorum consilio, quaesitoque judicio λ Quasi vero Pontifices luia, nil, non secus ac Scriptores Canonici, Prophetae nimirum , Apostoli , & Evangelistie , intimum Spritus Sancti afflatum recipiant , quandocuinque libuerit 3 etsi nullam ad voritatis Spiritum advocandum diligentiam adhibeant λ Sit certe non solum mente, sed Sesensu captus oportet, qui id voluerit . Quid,

quod nec id quidem privilegii , Summis Prophetis a Deo concessum est , ut quamquam inconsederate ac temere, quaerentibus & inte roSantibus responderent, verum nihilominus insallibiliter prophetarent, sed contra potitis errarent tunc ac fallerentur. Cujus rei fat, te exemplum habemus in Nathan Propheta .

Lib. a. Regum Cap. 7. falsum quaerenti & interroganti Davidi prophetante , quod subinde a Deo jussus est revocare, quia Davidi incon siderate responderat, de Templo edificando.

338쪽

I. TAM vero squod alterum intentatae in s me querelae caput est) eos inter, quos debeant Pontifices summi Consultores adhibere, loco primo censendos esse D. D. Caradinales , qui Romanum hodie Clerum constituunt, per se se arbitror manifestum , positique iam principii consectarium persequens. Cum enim sint illi Coad utores ct Cottiteralet

papa .... Universum Orbem cum ilio su camus, ut loquitur D. Bernardus Lib. . de consideratione Cap. q. Cum sint illi COUMVAPontificis , ct Conjudices urbis terrarem , ut habet Pius II. Oratione ad Cardinales habi ta e Cum sint illi, ex quorum Consilis o assensu Pontifex regis ct gubernat universam EOcissam, ut loquitur Cardinalis Ioannes de

Turre-creinata Lib. I. de Ecclesia Cap. 8o. uis non videat, esse illos prae caeteris in consilium adhibendos , si qui sani cui citati ante Doctores statuunt Consiliarii a Summis Pontificibus assumendi ue ubi cum indeficiem tiae privilegio , serendum est de fide mori. sque judicium II. Certe Cardinalium consultationem , ad

summa de ardua Ecclesiae negotia expedienda , Pontificibus necessariam noverunt, pλ'

339쪽

Iamque prosessi sunt Cardinales ipsi numero viginti quatuor, qui anno I 727. cum sparasus undique rumor serret, Benedictum XIII. graves de disciplina Ecclesiastica Controve 1ias, instante Sardiniae Rege Duceque Sabaudiae, supremo judicio, inconsulto Sacro Coblegio , definivisse) libellum ab omnibus rite subscriptum obtulerunt, quo Sanctitati Suae summo doloris. sensu significabant, Carae, Ier , vel hoc ipso titulo quod nati sint summi Pontificis Consiliarii, in Consultationem vocari omnino debuisse, eorumque s ragia postulari

jure summo, antequam ad judicium accederet ....

Essendo i Cardinali, ajebant illi, Congetieri nati deI Sommo Pontesce , devono con ogni r gione esseν chlamati a dire it tiro sentimento, nex a ari pia graυi delia Santa Sede. Quin &hanc ipsam Cardinalium COUultationem , in arduis negotiis expediendis, Romanis Pont,ficibus necessariam frequentilis docent Iurium Legumque periti, ad Caput per venerabilem , qui si ni legitimi. Imo addunt eorum aliqui,

Cardinales esse quoi in possessone, quod ipsorum

eonsensus in hujusmodi requiratur ea maxime ratione, quod ea negotia universitatis sint, atque ita in iis expediendis eonsenstis majoris partἔ1 procerum requiratur. Qua de re lege

di sunt Abbas Panormitanus in Cap. litteris Num. I 3. de Rest. Spol. &Zabarella, Cons. 137.

340쪽

Num s. & 7. Iam vero quis nesciat Controisversias de fide, quibusvis de disciplina Ee. etesiastica Controversitis longe esse graviores Quis nesciat, inter ardua Ecclesita negotia, ea primum habere locum, in quibus de iam cienda fide tractatur 3 Cardinalium itaque Comsultatione atque assensu multo magis egent, ut a Summis Pontificibus expediantur, maxime vero ut infallibili judicio finiantur.

I. NT Une ad tertium, illudque potissimum. intentatae mihi querelae caput accedo : quod nimirum persaepe toto Dissertatio. nis decursu significarim , ac etiam inculcarim , eam peritorum atque sapientum , ac maxime Cardinalium, qui Romanum hodie Cisrum constituunt , Consultationem , necessario esse a Pontificibus praemittendam, ut indeficientiae privilegio , in ferendis de fide morbbusque judiciis perfruantur et eamque praeviam Conseitationem non qualemcumque esse debere , sed & Consensionis, adhaesionis, a rosario. nis, datique eonsensus . Quam ego querelam ex parte jam occupatam, nullo negotio depello. mihique temere intentatam ostendo. Quamquam enim in hanc meam sententiam

non conspirent universi Infallibilitatis Pontita

SEARCH

MENU NAVIGATION