장음표시 사용
11쪽
gratiam commodumque non inuitus suscepi. Tum sanὸ multum si piusque cum expertissimis legum Angliae Iurisconsultis, Iudicibus &Ad uocatis super tam ardua quaestione contuli,disceptavi, eorumque demum sententias exploratas habui. Nec ita multo postea, cum haec maturiore accedente consilio mecum reputarem, & meo officio, &illi quo vos rem publicamq; nostram colere debeo, omnino cossent neum putaui, si in volumen aliquod breue ea omnia compingi cur rem. In hanc etiam mentem me impulerunt multi Christiani Principes, qui a me ex Anglia reuerso, salutati, quae verbo de ea re auidissime audiuerant, ut scripto meo aliquando tenerent, vehementer rogarunt. Quapropter nὸ aut vestrae dignitati tuendae, aut eorum Pt cibus, aut vacillantis populi dubitationibus, &anxiae multitudinis publico commodo deesse viderer, has lucubrationes in publicumaedidi,quas pro vestro animo plane regio Clementissimi Principesὶ tanquam amoris ac debitae obseruantiae meae pignus grato,ut spero, vultu accipietis, de initi laboris consilium pro rei subiectae magnitudine vestro iudicio dignum assirmabitis, consilij que normam pro varia de multiplici consequenti utilitate probabitis. Vt enim pluriamarum regionum ad vimque vestrum iustissimo titulo pertinentium iusta ac legitima unio regiam potestatem longe splendidissimam per Reges plurimos ad vos usque derivatam clarissime euincit, ita summam quoque animorum coniunctionem, & in auita religione consensionem a vobis hic non obscure postulat. Ne te enim aliud qui uam regium nomen & stemma omnium clarissimum, a matre inlium tam feliciter derivatum pati potest, quam ut cum indubitatoresni titulo unanimis in sincera religione professio sequatur.Pro qua asserenda, ut auorum atauorumque aemulata virtutem, fidem, de pi tatem religiosissima mater constantiam sexu superiorem exhibuit, ita succrescenti Principi filio etiam atque etiam videndum fuerit, ne in
eiusdem Catholicae religionis professione inserior existat, sed vi ali tum virtutum, quibus illa praeter sui tatus conditionem multum praecellit, se imitatorem praebet mirificum, ita etiam in fide & Catholicae religionis unione persimilem conformemque se ei exhibeat. Neve tam piae matris animus quicquam occasionis habeat, cur de filia sui charissimi amore aliquid remittat, sed affectibus in dies crescentibus,
quando praesentem intueri non liceat, absentem saltem complectatur, mutuoque amore respondeat:&sic omnibus in rebus ei pro spuciat, ut non solum subditi eos revereantur, sed exterae etiam nationestam praecla am aemulationem conentes, suspiciant de admirentur. Ita enim fiet, ut subditi vestro exemplo ad pacem,mutuum consensum, charitatemque inuicem fouendam sese excitent, dc omnia vobis iure debita regna, prouincias, de regiones citra contentionem sponte
12쪽
a r i s τ o L A. rant, nihilque magis in votis habeant. quam eorum sebesse im Perio, quos in summa animorum fideique unione, regni habenas iure M legibus gubernare animaduertant. Quae quidem regna, tu itosiniae ad diuini sui nominis gloriam,Ecclesiaeque suae sanctae & fidei tholicae propagationem, communem quoque pacem &tranquillitatem , pie & iustὸ regere ac moderari ille so Ius omnium Princeps sua gratia vobis concedat, qui Regum corda tenet , regit, ac moderatur. Parisijs Calend. Ianuarii, is 3 D.
13쪽
c , AD NOBILITATEM P O P WLvMQUE BRITANNIAE A ST
Huc ades, intenti sque oculis hunc inspice librum, Anglorum qui iusta cupis cognoscere iura, Iustotque haeredes,& tanti stemmata regni, Temporis & quanta serie post aspera bella, Auraa constiterint firmatae foedera pacis, Septimi in Henrici sponsa, sociaque iugali: Cuius ab illustri descendit stirpe Maria, Illiusque suae matri par, inclytus haeres, Pene sub Arctoo qui sydere regna gubernat, Quique suae titulis & auito tute parcntis Cogitat Anglorum posthac faelicia sceptra,
Virtutesque,virosque sua virtute tueri, Post sobolem Henrici extinctam, qui nominis eius Dicitur Octavus, quis enim tum dicere contra Iure suo queat, aut regno spoliare Britanno Neve quis ignarus dubitet, qui robore legis LProximus in tanta patria succederet haeres, L E s L ME v s verique tenax,& pacis amator, Reginaeque suae soliti studiosus amoris, Hoc praelo commisit Opus. Vos ergo Britanni, Huc velut ad laetam laeti concurrite messem, Veridicique viri monitis, operique favete, Demissisque animis Rehinae iura futurae Excipite, alterius saecli cum postulet ordo. , Illud enim faelix regnum est, cui nulla tyrannis μ, Imperat,& cuius veris virtutibus haeres, Tinctus habet fraenos, plebique imponit habenas. T. St.
16쪽
Simul Anglorum Regum,& Competitorum a Lancastrensi& Eboracensi familijs descendentium historiani ad haec nostra tempora complectens.
R EPOTENTIS Dei, sui ex nihilo omnia condidit , sun a Amice Lector prouidentia in eo sucet, quod potentia, ac facultate plane illa, quam dicendo conseia qui nullus potest ) non solum res
singulas finxerit, verum etiam animantibus omnibus singulare quoddam donum impertiuerit, ut ad suum quaeque genus & reficiendum & conseruandum indita quadam naturae vi acerrime incumbat.Qua quidem re admirabiles ingeni j ac rationis dotes,quibus nomo solus magno Dei beneficio cumulatus est , efficiunt, ut omnes animantes copditio hominis multis partibus longissime superet. N im per haec praeclara4ngenij &rationis munera homo non luna sibi cauet abiis rebus, quae praesentes iam N ante pedes positae videntur,
17쪽
ia quod belluae, caeteraque animantia rationis eXpcr-tia instinctia quodam naturae faciunt veru metiam causas ex causi= prouide prudenterque nectendo, lon
gissime in suturum prospicit, si quae vcl sibi vel Reip
pericula inultos post annos videatur impendere. ijsque ne accidant, via ut vel occludatur, vel plane praecid tur, omni ratione, quam suspicionis odore possit prae- lentiscere, sedulo laborat.Idque eo maiori cura ac dili gentia attentiori, quo malum, quod urgere sentiunt grauiori nactu animos hominum percellit. Hac,quam dixi, curam ab unoquoque eo in primis reserre debere. ut Principi auctoritatem integram, patriae, ac Reipublicae salutem certam, utrique denique pacem ac tran quill atem pariat, omnes summa animorum cospiratione assentititur. Ad cuius negotii persectam cumulatamq; rationem consequendam cum multae quasi muneris politici partes desiideretur,tum in primis hic duo primum ut subditi Regem, qui Reip. iam clauum moderatur, amore, reuerentia,ac honore iusto prosequantur.deinde ut priusquam hic vita cesserit,ex plorate cognoscant, cui deinceps obseruantiam, & fidem suam ntegram seruare debeant. Cuius rei certa ex plorata' cognitio, quemadmodum voluntates ad obsequi uri promptas, ossicijst, plenas elicit a subditis, ac adeo uniuersum populu summa iucunditate permulcet,lotui que late Regnum dulcissima pace cumulat: ita ὁ con tra ubi de eo, qui iusta successione Rei p. gubernacula Regnique fasces est suscepturus, animorum acerbi lissensionibus, partiumque studiis certatur, erumpum sinist
18쪽
factiones, ex factionibus apertae inimicitiae, ex inimi citiis grauissima pericula, ac nonnunquam senesti sit-mae totius Reip. conuersiones Quae incommoda ut facilius tollerentur, totius penὸ orbis consensione factum est ut postposita electione antiquitus enim non
agnationis luccessione,led virtutis electione regnatumigum haeredi
est)Reip regendae quasi habenae qu dam non melio-i,T ' 'r' ribus& pr stantioribus, sed certis hominibus, qui ex una familia continenti serie fluxerunt, ijsque nonnunquam tanto muneri sustinendo plane ineptis, traderentur. Quod tamen necessitatis vitium abunde compensatur, partim beneficio uniuersae illius pacis, quam populus consequitur, longe maximo, partim consiliis atque iudicijs prudentissimorum virorum , quibus utuntur Reges. multo grauissimis: usque eo, ut omnes , quos in uniuerso orbe sit besse aut legimus, aut videmus, permulta si cula hqreditariam potius sanguinis successionem, quam ancipitem virtutis electi nem, summa prudentiae ac iudicii laude amplecti iam visi fuerint. Omnes porro Principes, qui Reip. saluti prospectum esse paulo studiosius cupiebant cum proprios liberos, qui in Rcip. gubernacula sufficerentur, non haberent,in eam curam sedulo opcram dabant, ut ad ansam ciuilium discordiarum praecidendam populus legitimum Regni h redem certo & explorate cognosceret : pr sertim si de vera Regni siuccessione factio nes, & dissensiones consecuturas cogitatione ac animo prςcepissent.
19쪽
Hanc singularem mentis prouidentiam, plinaque Regni curam non solum in multis cxteris Principibus enituisse, sed etiam in Regibus, qui Angliae, &ante& post Normannorum incursionem factam praefuerunt, apertisti testantur Edoardus Rex ille sanctae
Ecclesiae haud obscurus consesser,& Richardus eius nominis primus de quibus postea paulo uberius loquemur ) quorum ille Edgarum Athelingum abne
potem suum : hic paulo ante susceptam Hierosolymitanam profectionem Arthurum Britanniae Ducem, suum ex fratre nepotem, publicis optimatum & plebis suffragijs, i, credes & Regni successores constituit. Eadem vigilantia Richardus eius nominis secundus Edmundum Morti merum primae nobilitatis virum, cui
Philippa Leonelli Clarentiae Ducis, ac Regis patrui fi
lia ii res elocata erat,omnium ordinum decreto quod trita vulgi voce Parieamentum dicimus) Regni succe librem designauit: atque, ut propinquiora exempla attingamus, Henricus Angliae Rex eius nominis Octauus ante postremam illam ac memorabilem eius in Gallias expeditionem, quantam in hac parte prudentiam declararit, notius est, quam ut debeam persequi fusius. At nunc si Deus Opt. Max. illam quae Rei p. Anglicanae clauum tenet. huius lucis usura qua sunt omnes & principes. 5 plebeii naturae fragilitate nati) priuaret,quam miserabiles, & illi Regno senestae calamitates consequerentur, nas certa in subitatae successionis ratio hominum auribus, animisque inculcetur, horret
20쪽
planc mens pr fagire,ipsaque cogitatio malorum,quae huic Rei p. impendentia vix ulla ratione excludi posse videntur, vulnerat animum: cum nihil plane si rem ad humanae rationis calculos exigamus expectari possit aliud, quam ut aestuantibus mutuae dissensionis siti ctibus obruta , ac intestinis ciuilium contentionum flammis implicita prorsus consumatur. Cuius rei tanto maior est metus, quo apertioreS huius incendij flammae his proximis annis euolarint: lino quo certius est horum fluctuum impetus Reip. Anglicanae oras iamdudum conquassasse,ac adeo perfregisse. I llas dico acerrimas lites,quc tot in locis inter tot homines hac de causa excitatς suerunt: libros etiam
passim in vulgus disseminatos squibus disseminandis
necdum modus ullus ponitur quos vel assectus cuius. dam deprauatio malitiose effudit, vel constans veritatis defensio sincere elicuit. Quare cum sententiς non solum eorum, quos sor. tuna ad plebis sortem abiecit, aut saltem paulo supra plebcm excitauit, verum etiam horum, quos virtus ac nobilitas in primo honoris gradu collocauit, plurimude successione dissidentes, certissimas Anglis causas inijciant, nactuendi sibi a malis. quς vigere iam videntur. puto ad officium pertinere eorum, qui Vere & gemmane Angli sunt aut illis fauent:Vt quam quisque prudentiam Sc opcram ad viam tot malis inters pieta sana adferre possit, eam primo quoquot pore consumat impendatque uniuersam. Videm ua quanto ingenio, prudentia,labore,sumptu laborant homines ut quibus