De titulo et iure serenissimae principis Mariae Scotorum reginae, quo regni Angliae successionem sibi iustè vendicat, libellus simul & regum Anglie à Gulielmo duce Normandie, qui conquestor dictus est, genealogiam & successionis seriem in tabula desc

발행: 1580년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

151쪽

AD ANGLOS ET SCOTOS.

ria recuperati regni fuit : sed multo magis inco quod cum de rogno ambigerent, concordare potuerunt. Erant enim virtute & nobilitate ita pares, ut dissicilem ex his Pop. electionem faceret aequitas. Ipsi igitur viam inuenerunt,qua de se iudicium religioni committeret. Pacti inter se sunt die statuta,omnes equos ante regiam primo mane producere : ut cuius equus ante solis omium, hinnitum primus edidistet, Rex esset. Postero die, cum ad statam horam omnes conuenissent, Daris

Hydaspis iiiij equus hinnitum statim edidit, & scelix

omen domino primus emisit.Tanta moderatio c teris suit, ut audito auspicio consessim equis desilierint, &Darium Regem talutarint : Pop. quoque uniuersus, sequutus iudicium Principum, eundem constituit rege: Sic Regnum Persariim v ii nobilissimorum vi tute quς situm, tam breui momento in unum collatum est. Incredibile prorsus hoc tanta pietate, in patriam gessisse eos: quod ut eriperent, magis mori non recu-

farint. Haec ille. lti ii

Immortalis sano horum Principum laus, qui salutem patriae priuatorum ambitioni lubenter pi tulerint. Verum Deus Opt. Mari vos hac dubitatione liberauit. Nam perspicuὸ ob oculos posuix ; cui nam uni uersae insulta regnum Gentilicio iure obueniat; postquam illa quae nunc Reip. Anglicanae clauum tenet ex hac morsali vita in aliam translata fuerit. Serenissi mae nempe Srotorum Rcginae Mariae; cuius insigsiiἐpietaS, inuicta in aduersis constantia, per uniuersum

152쪽

terrarum orbem distusa, perspicue demonstrat vanam esse eorum sententiam, qui mulierum principatum, de administrationem deprimunt, & contemnunt. Ad hanc itaque totius insulae regnum tandem pcrueniet, cum etiam Henrici v ii. Regis optimi eiusdem Reginae proaui, consilijsque publici sententia, illi adiudicatum fuit, ut in Henrico v II. narrat Polidorus. Rex Scotorum inquit Iacobus iii. Richardum Henrici v i l. legatum humaniter excepit. Et primum de reces te suorum c de qu stus, facile iniuriam condonauit: deinde remotis arbitris, docuit quam veteres, quamque iust e causae necessitudinis, sibi cum Henrico inte cederent : & eos maiore quodam amoris scedere corroborandos esse summe se appetere, quod proculdubiolfieret, si ille vellet sibi Margaretam filiam aetate maio-l rem, in matrimonium dare. Richardus ad ea modicὸ respondit, operamque suam pollicetur bonam orat ris de connubio mittendi spem Regi secit: domumque reuersus, omnia suo regi retulit. Ea mirum in modum delectabant Henrici animum, cui pax maximὸ cordi

erat: paucisque post diebus, Iacobi legati ad peten

dum Margaretae coniugium, e Scotia venerunt. Hel

ricus iis auditis, rem aci consilium detulit. Erant qui suspicarentur, posse sortὸ aliquando contingere , vili reditas regni Margaretae veniret, ac piopterea eam externo Principi non locandam iudicarent. Ad ea Rex respondit,Quid tum ξ Si enim tale quid accideret quod Deus omen auertat video suturum,ut nostrum

regnum

153쪽

regnum, nihil inde damni faceret: quoniam accessio Angliae non ad Scotiam,sed ipsus Scotiae ad Angliam fieret, tanquam ad totius insulae caput nobilissimum: cum semper quod minus est, soleat ad decus & honorem ei accedere,quod est longe maius:quemadmodum lolim Northmannia in ditionem & potestatem venit lAnglorum maiorum nostrorum. Ita laudata Regis sententia, & cunctis una voce rem probantibus, Margareta virgo Regi Iacobo parta est. Hic Polidorus. iGrauis sane oratio, quique rem de qua ambigitur, ex-ra controuersiam ponit: eo quod eam iudicio agitato, &discusso confirmarit, cui quidam Iurisconsulti multum ponderis ac momenti tribuunt. H c igitur, quinam veri sint Regni Anglici & Scotici h redes, tanquam digito indicant. Et stlicisis. faustissimumque toti insulae hoc Iacobi iiii. & Margarctae matrimonium suiste existimandum est. Nam si Henrici v ii. & Elieta belliae Edualdi iiii. Regis filiae connubium A nglis fortunatum iudicatum sit, eo quod partium ac factionum studijs,quae inter Lancastrensem & Eboracensem similias intercedebant, quibusque multos annos prς-

mebantur , soluisset, ac liberast et : quid squise) de

Iacobi mi. Regis Scotorum, & Margaretae Anglorum Principis filiae, matrimonio dicendum erita cum

huius beneficio, iam tandem a senestissimis illis bellis intestinis, quibus pro imperio A ngli Scotique dimicarunt,asserti sintὶFaustus sane Angus suit Henricus v II.

154쪽

racata, ac sedata, Eboracensem, & Lancastrensem si milias coniunctissime copulavit. At longe felicisiima erenissima Maria Scotorum Regina, optim que spei Princeps eius filius & hqres, Anglis Scotisque erunt,

per quos, idem rerum omnium moderator, Vtrunque Pop. iam imperio disiunctum , alterum cum altero connectet: in litiamque Britannicam in antiquum si tum ac pristinam dignitatem restitutam,a seroci bellorum ciuilium tumultu, immanique atrocitate vindicabit. Amplectimini igitur mortalium scelicissimi Britanni: amplectimini summum hoc sempiterni Dei beneficium, eique gratias immortales agite, quod pro infinita in vos clementia & benignitate, .Principem lvobis tandem e vestro utriusque sanguine procreant: cuius ope, vestri intestini tumultus, ac seditiones, e tinguantur,ic diuinae huic legi locus relinquatur, Pop. salus suprema lex esto. Salus enim Pop. in pace poti,

simum concordiaque versatur. Perpetua autem pax, & quies inter vos consistere nequit, nisi duo hic regna simul conglutinata suerint. Unitatis enim tanta vis est, ut eius conseruatio sit naturae finis ultimus. Hinc quoque inter homines charitas, amor, amicitia, ut unuSquasi animus fiat ex pluribus. Primum quidem ut homines verὸ sint, deinde, ut bene beareque vivant, qui ultimus hominis finis est. Cum itaque hqc ita sese habeant, vobis omni studio enitendum, & elaborandum est si Deum natur que institutum sequi, si Patriam ac Rempublicam saluam esse, si denique

l bene

SEARCH

MENU NAVIGATION