Victoris Trincauellii Veneti ... De vena in pleuritide, caeterisque internorum inflammationibus secanda rudimentum nuper à proprio authore diligentissimè castigatum, & in lucem editum

발행: 1563년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

DE VENAE SECTIONE. 6sper fuerit defensor sententiarum Hip. ut quicunq; ex antiquioribus Medicis,a decretis Hip.aut recesserint, aut illis aduersati fuerint eos omnes insectatus sit apertissi me, ut Asclepiadem,Herasistratum, Archigenem: & le- gamus apud Aetium, Archigenem cossiluisse,quando dolor acutus est in pleuritide,qui ad clauem,vel mammam ascendat venam secandam in cubito opposito : id quod, si istis attedamus, videtur directe aduersari Hippocratico decreto in .et .vel. 4.de victu morborum acuto ru, mirum est a Gal. nullam hac de re mentionem factam esse, qui leuiori etiam de causa Archigenem saepe carpserit.

Sed quid dicam de Aetio, & Oribasio ξ nam Oribasium

videtur Aerius omnino imitari: immo sua omnia ex Oribasio descripsit,&incompendium redegit,qui palmam inter caeteros Medicos Gal. deserunt,videnturq; & Gal.

Hippo q; legisse si quae de pleuritide scripserunt, perspexeris & tamen nulla huiusce discrepantiae habita ratione,aut horitate Archigenis,innixi, profitentur venam esse secandam in cubito opposito lateri dolenti. Vix ponsem ego adduci ut credam hac rem potuisse vel hos,vel Gal.occlusis oculis praeterire, si iudicassent, hos autho- res sententiis hac in re fuisse contrariis, aut Aetium, Oribasiumq;, relicto Gal. potius adhesisse Archigeni. Siquis enim modum, seriemq; verborum utriusq; authoris diligenter perpederit. profecto videbit,eos diuersa theoremata,& illa non inuice repugnantia proserre, sed quae sibi inuicem optime consentiant,siquis ea propriis,& locis,& tempori,accommodauerit. Archigenes enim statim a principio cum influit materia venam secat,ut eam quidem evacuet, sed magis etiam ut reuellat, Hip. vero. a.&. q. de victus rone in acutis magis, ut evacuet, quam ut reuellat,& cum vel omnino,vel magna ex parte influxerit : quod mustrare possum ipsorummet authorum verbis: Hip.enim semel quantitatem multam sanguinis

122쪽

VICT. TRINCA VEL L.

detrahi iubet,& eam simul,& eadem venae sectione, ut qui voluerit expectari,ut color sanguinis mutetur: Archigenes vero pr cipit partiendam esse missionena sanguinis,ut minus, saepiusq; mittatur: quod fieri maxime consueuit a Medicis cum potissimum revulsionem qu7runt,ut Gale.docet sicut multum sanguinem mittimus, cum quaerimus materiae defluxae iam ut iuniores sunt

eradicatione. Non erit praeterea res admodum operosa rationibus respondere,quibus nititur suusulcire dogma. Primam enim ego concederem. puto naque ab Hip.& Gal. aberrare qui volunt secandam e me venam in cubito oppositi lateris,cu dolor tentat infernas thoracis partes, de ad praecordia declinat; etenim nulla est inter venam illam,&affectum locum rectitudo Squam tamen obseruandam illi semper voIuere. Dum modo non propterea deinde velit etiam concludere eam,cum dolor scendit,non conuenire,vel si non ea quoq;, quae in cruribus fit maxime descendente dolore: immo quandoque inde magis competit sanguinis missio,2 e cubito 3 quando. s. plenitudo succi, vel uniuersum corpus aequaliter detinet,vel st maxime insernas partes: cum vero maxime superiores, satis est sanguinis e cubito in eadem parte detractio,cum & recte phlegmonem tespiciat, & interuallum inter illam,& inflammatam partem non exiguum sit: immo tantum,quod comode possit reuulsioni satisfacere,nisi multa sit totius corporis,& inferioru partium repletio: tunc enim tutius esset venas poplitis, aut inferiores incidere. Secundae superius,ni me mea fallit opinio, satis responsum esse existimo. Quia tamen in nonnullis deficere videtur hoc loco ; ideo nonnulla sunt illis,quae superius explicauimus, addenda. Quippe dicimus Medicum inter morbi initia debere no modo eorum habere rationem, quae defluxa sunt in inflammatione,aut in venas,& arterias illi vicinas 3 verum & eo -

123쪽

rum,quae in vicinas a remotioribus defluui: immo prius horum,quam illorum: nec etiam horum tantum, sed &eorum,quae tametsi in praesentiarunon moueantur, possunt tamen leui occasone oblata moueri,utcunq; modo

ea sint propinqua,vel remota,qualia sunt multa in corpore,quod sit plus iusto plenum. Auctis enim dolore,et febre, illa exagitata delabuntur ad morbosam partem. Immo & hoc dixerim,quod neq; Brissolum latuit, saepe

corpora, quae moderate ante morbi inuasionem se habent Fum laborare coeperint, grauantur succorum mOle,quae & si antea non esset immodica, tamen, cum vires

ex morbo imminuantur,id ipsum onus,quod facillime, dum corpus valeret, administrabant, aegre deinde ferre possunt. Itaq3, cum omnia haec peculiariter aliquid indicent, plurimum mihi peccare videntur,qui ex sola indicatione materiae ad vicinas partes, vel in inflamma tionem defluxae, credunt refellere venae sectionem in latere opposito, vel tibiis 3 quasi aliorum nulla fit ratio habenda, quae ontinue defluunt ad vicinas venas, & arterias : & eorum,quae,quamuis tunc non fluὸnt, possunt tamen facile moueri. Cum etiam dicit nos minime scire posse,unde succi defluant, & a qua parte, an a remota, vel a vicina, mihi videtur a ratione boni, qualis ipse

habetur, S: est, Medici deficere. Primo, quia, si causae

reumatis, vel fluxionis sunt, aut multitudo, aut malitia succorum, si quis cognoscere non obscuris etiam potest argumentis, in corpore adesse plenitudinem,aut ut Graeci aiunt cacochymiam,& in qua etiam parte ea sir, is,quoq; noscet,unde sibi periculum immineat, & unde cauendum sit. Potest autem peritus Medicti, haec omnia

cognoscere,& ex lassitudine aut totius corporis,aut partium,&ex colore, tumore, grauitate,Venaru repletione,& multis aliis quorum dolirinam legitimi medicinae authores exactistime tradidere. sed esto, ut ille inquit

124쪽

PE VENAE sECTIONE.

ea cognosci non possint: at, cum in dubiis semper tu-J . cfflios 'ia eligenda sit: vis autem fere uniuer-a'edici in initiis morborum, qui fluxionem causamnabent, an reuulsione est: quare ea revulsione agen- uim e' tempore, qua undecunque repant succi, procul, re in contrarium reuellantur,sicuti fit, cum vena remotior a particula morbo exposita secatur. Tertia quoque ratio nobis nihil obstare videtur qui ex professo su- Crius asseruimus venam semper esse secandam e directo laborantis partis, siue reuellere. siue derivare, vel

quouis modo euacuare voluerimus. Hoc tamen addidimus,si & dateris oppositi cubitus sque ac ille,qui ex eodem est latere,directe respicit pleuritim, quq supernis costis inudet: ac etiam crus lateris eiusdem alioquin enim non video quo modo Gal. esset admittendus cum consulit. a. ad Glauc. lib. a coniugatis esse mittendum sanguinem laborantibus membris extremis cum vel derivare,

vel reuellere volumus,si Medico sit semper natura imitand' quae e directo semper cum utilitate euacuat & critim facit,& ea tantum,quae ex eodem sunt latere, se directe dicantur respicere. Quartae etiam rationi non erita tauum reipondere . concedimus enim venam in latere eodem,cum dolor ascendit ad clauem, si secetur, plus &euacuare,atq; etiam diuerterea loco laeso, quantum ad eos flaccos attinet,qui iam vel inflammationem et vicinas partes occupant. Sed alios qui aliunde, tum defluunt, tum defluere possimhadeo non revellunt, ut potius versus locum illum,ut superius ostedimus, moueat; neq; vim ullam,vel si quam,eam tamen leuem habet, ut causas fluxioni auferat. Ad quintam vero respodemus, si pleuritis ortum haberet ex defluxa a capite in pectus materia,reor, si recte consuleretur, si sumpta indicatione a plenitudine partis impellentis,& demandatis, vena quidem in eodem latere,sed no interior in cubito,

Verum

125쪽

DE VENAE SECTIONE. εα

Verum potius exterior,vel humeralis, quae vicin: or est, affiniorq, capiti,unde prima prodit indicatio secaretur. Vbi praeterea illud est aduertendum,s, casus hi particulares non obsunt Medicis theorematibus uniuersalibus

nisi etiam,quia aliquando nulla opus sit venet sectione inpleuritide,quod superius ostendimus vellemus contendere non elle canones medicorum admittendos cui consulunt venam secari. Ad id quoq; , quod in sexta supponitur, facillime respoderem,*, si priores sent indicationes,quae a causis fluxionis exurgunt, & eas sequitur rationalis Medicus 3 crederem ego au sipicari oportere a 'ena directe potius partem eam respicientem, unde fit impulsio materiae morbum facturae, quam ab ea, quae locuaffectum respiciat. Quare putarem primu secadam venam humeralem lateris illius,quod pleuritidi est oppositum, qua facile poterit fluxioni obviari, postea vero ,

internam cubiti lateris eiusdem,ut,quod defluxum est, vel in infammationem,uel vicinas particulas, inde r uel latur,& evacuetux,nec memini me legisse in Gal. aliquid quod huic sententiae aduersetur. Septimae vero rationi respondisse videtur Gal. in commentariis libri de salubri victii ubi ait,9, quotiescunq; scopus est id, quod

alicubi collectiim exuberat,vacuare per eam partem ducendum est,in qua sponte sua succus vergit,st,s prohibere voluerimus,ne ibi colligatur,& exuberet,non res ea, inquam, sponte vergit, sed per contrariam detrahedum est: qua de re cum satis sit in superioribus sermo habi'tus nunc sicco alioquin pede eam hic praeteribimus. Cuautem ipsi Auic. authoritatem non multi faciant, nobis vero propositum si tantum rimari, quae senserini Hipp. R Gal. ideo missam quoq; octauam rationem faciemus. Sed videamus quomodo ipse rationibus sibi ab aduersariis obiectis recte respondeat: nam in prima responsi ne non mihi sitisfacit: cuius vis in hoc erat sita,Φ, cum

126쪽

VICT. TRINCA VEL L. cuplex sit indicatio in phlegmone quae fit altera ex dein

primae curatio debetur, quae fir per detractionem sanguinis a proximis venis: quemadmodum i

i ΗφA P0-N Pςrδgi,iupponit illam quoque prius fuis- Ipse autem resipo et triplicem esse qR rem iis partibus in vicinas defluit; Alteram, quae in vicinas delapsia, agumentum phlegmone ministrat: Tertiam,quae in phlegmone conmationθm 'l' - Πdem in inflam. Asia βς ' μμ -mδ imo, quae vicinas occupat phIegmone partes: ea enim diuertenda prius est,atque etiam euasuada, antequam moueatur,quar m phleg

Non animaduertit autem, P ea materia, quae a remotis

. . O ' ςR P0 kβ Rdest plenitudo, sed etiam si exi

gua ellet, tamen sum morbus validus,& acutus est, illius plurima esset ratio habenda, ita ut serpissime illius

dum est fluxioni,quae a remotis est, vel esse possit 3 quia illa occasionem repletioni vicinarum praestat : cui ob 1tithr totius vel repletarum partium euacuatione reuulsione vero a loco affecto. Sed,cum,ut respondeat Ο-biectioni,qu3m ipsie contra se ipsum format; quae huiuscemodi est, non fid reuulsio a dextris ad sinistrum, cum aliquid hoc fieri vetet,in pleuritide nihil vetat. dicit esse aliquid,quod hanc reuellendi rationem vetat inprieuria ride: magis nim urget,ut locus doles evacuetur, icci

127쪽

DE VENAE SECTIONE.co,ut dolor sedetur, ut in causa est,ut succi ad phlegmonem realiantur, &, ut materia phlegmone vicina ab ea auertatur,oblitus videtur illius,quod in. I 3. lib.Therap. metho. legerat,quem locum superius quoq; citauimus. ubi ait ipse,s, & si quandoq; prima inflammationis occasio a parte laborante exoriatur; tame,quod totum est in phlegmone,ab aliis superpositis particulis proficiscitur. nam si aliae partes prius euacuentur,vel nihil doles locus vel parum admodum attrahere poterit; quare, si

attractioni obsiiledum qui vi doloris fit in initio inflattimationis,curandum potius,ut primum impellentes partes,antequam locus dolens evacuetur.Cum etiam,vi rationem secundam,quae ratione reuulsionis innititur effugiat, contendit ostendere derivationem non esse remedium,quod debeatur influxae materiae,sed fluenti;& pretterea, P non sit necessarium semper,ut revulsio deriv tionem praecedat ut non recte sentire videtur,ita neque rationem soluit. nam nescio profecto, quomodo ipse negare audeat derivationem esse remedium, quod cogruat defluxae iam materiae,antest figatur,cu Gal. clara etiam

voce,illud praedicet, utcuq; modo fluxa sit vel in phlegmonem, vel in vicinas partes. Atq; etiam, semper cuvehemens,& multa fluxio est,qualis solet esse in acutis morbis,revulsio sit praemittenda derivationi,si id fieri potest. nam quandoque, si revulsione nequimus,inquit Gal. in commentario. 6. Epidemioru lib.deriuatione utimur. Sed,ut diximus neque his soluit ratione . in initio. n. reumaticoru morborum,si Hip.& Gal. sequamur,primo euacuandu est totum ipsum,atque impellentes partes,& reuulsbrie euacuandu,igitur per contrarias parteS,& pro cuI,cu id ro reuulsionis expetat,deinde vero locum affectu aggredi opus ei & partes proximas,id vero late superius probatu est, S ronibus, S Gal. Hip. i; authoritati- bus propriu, peculiareq; remediu initiis,cum fluxionis,

128쪽

' VICT. TRINCA VEL L.

tum inflammationis esse reuulsione. Sed tertiae quoq; rationis vim dissimulare,ne dixerim non intelligere, videtur: quae innixa aut horitati Gale. I 3 .Therap. metho. praecipientis revulsione fieri ad longissima, probat non esse venam a principio in eodem latere secandam. Ipse Vero concedit reuelledam esse materiam ad remota, &esse secandam venam. i remotissime fieri possit, modo peream &reuelli,& euacuari possit ea materia,quq reuellenda, Reuacuanda est, illa vero ea est, quae tum in loco affetio tum in partibus vicinis cotinetur: at illa inpleuriticis non reuelletur,nec quantum opus est evacuabitur per venam lateris oppositi,sicut per ea, quae in eo-d meat latere. Qua parte peccat ; quia intei morbi initia pleno corpore, aut aliis ab affecto viscere partibus,autea 2 materia, quae morbosam, vel vicinas partes replet, aut auertat, aut euacuat, cura plenitudinis totius,

Vol partium aliarum habenda est. Cu ergo Curtio metteste,iccirco in pleuritide ab Hipp.& Gal. introducitur sectio interioris in cubito eiusdem lateris venae,Vt reuellatur,& euacuatur,qK in phlegmonem,& vicinas phlegmone partes delapsum est,cogitur ipse fateri prius aliqua ratione plenitudinem cum totius,tum aliarum partium esse auferendam: nec modo hoc est necessarium, dum corpus immoderata plenitudine fuerit repletum, sed cum eriam moderate se habuerit,ut voluit GaI eode3 . .etho.Therap.cum vero fieri melius nequeat,2 sectavena; erit igitur alia secanda vena. Et cum eodem libro idem Gal.quo docet loco methodum curandi corporis potius, aut partium aliarum plenitudinem, consulatim primis revulsioni insistere; quia illa sit commune omnitim praeceptum,illa non erit quaerenda vena,quq succos in phlegmonem,& vicinas partes delapsos evacuet,& renellato sed quae remotiores partes euacuat, & procul a laborante, & vicinis illi partibus succum conuer

tat,

129쪽

DE VENAE SECTIONE. 6

ta quales venae sunt, quae procul,& contra inflamationem sitae sunt,& hos duos reuellendi,& euacuandi modos ; hunc.suniuersalem,qui totum in primis respicit et illum qui locum affectum,&partesilli proximas, tum

alibi Gal. expressit,ium vel maxime. 2 . lib. commentariorum . in 6. Epidemiorum loco superius a nobis citato lubi primam Hippocr. aut horitatem introduximus in fauorem partium nostrarum e prope enim finem illius commentarii ait,statim ab initio reuellere opus est . ac deinde,quae horum contraria sunt aggredi; quod est localiter euacuare: quod ipse deinde exemplo doloris partis posterioris capitis, qui secta vena frontis tollitur,ex . ponit: quar&si reuellat,&evacuet locum affectum,&vicinas illi partes, aliam tamen priorem exposcit, Vniuersalioremq; euacuationem,utpote secta humerali vena. Nec reflexio illa rationis accepta ab angina,& oculorum morbis, quod illi secta humerali vena, non poplitis curentur, vim habet plurimam. hi enim morbi pluriamum ex defluxione, quae capitis plenitudinem causam habent oriuntur: S de his, quantum satis erat, dum de angina loqueremur,sermonem habuimus, Se ideo dimittemus nunc . quae enim ad quartam attinent rationem,

plus succi videntur habere. I taq; quarta ratio ex loco a simili erat deprompta. Si enim phlegmone crus dextrum inuaserit,iubet Gal. secari venam tu sinistro: igitur pleuritis dextri lateris curanda est secta vena in sinistro. I lle vero respondet in phlegmone inguinum eam venam secari nolunt Medici, quae in eode crure sit, quia nunquam inter initia venam in laborante membro secare licet ied in alio quanto fieri potest vicino,modo ea ma pra sit: pleuriticis vero in cubito ex latere affecto secari potest i quia illa non est in laborante membro, sed

in vicino. Eam vero potius,quam oppositam eligunt ea

propter, quia illa a loco laeso materiam educere potest: quod

130쪽

, VICT. TRINCA VEL L.

quod maxime, & omni ope in initiis quaerimus. Coneraria autem,& si aliquantisper reuellat; non tame eam Vim habet, ut possit e loco affecto quidpiam educere. At in cruris inflammatione,& si sanguinis detractio ex Opposito crurea loco morboso non admodum educat; quia tamen aliquantisper reuellit; & interdictum est secari venam in laborante parte, ideo in altero, & opp--. eo secamus S ut e duobus id quod minus malum est faciamus. Sed responsio eandem patitur, quam priores calumniam a quihel si verum sit, quod docuit. Galeo locis superius saepissime adductis, si scopus,ac totum fere momentum incuradis inflammationibus est dotrahere materiam ex inflammato loco: res tamen haec,& scopus is differendus est in his,quae fiunt tantisper, donec toti, &, Partibus . illis consulatur, a quibus cauta proficiscuntur defluxionis,quae inflammationem parit. Quare antegVena ea pertundatur,quae plurimu detrahit,e loco morboso,alia quaerenda eit, quae possit influxioni obsistere, causis,quae vel in toto sunt,uel in impultrice 'parte, remotis. Pra terea huic viro, qui maxime,est Galenicae doctrinae professor,res haec erat absolutius resoluenda: naprimo aspectu non videtur ipse sibi ipsi Gal. constare. Si enim m. . lib.ad Glauc.in uniuersum iubet in affectibus membrorum extremorum a coniugatis sanguinem mittere. ἔ3 .meth.Τhera. in bubone cruris dextri sanguia

nem ex sinistro detrahit liud ita erat in brachiis, & ma

nu seruandum. Attamen laborante deinde genu sanguinem a vena cubiti .in latere morbosi affectus mittit,id ipsum etiam lib. a commςntariorum in. 6. Epidem. facit et

inquit enim si in tibias,vel pedes fluor decubuerit, sanguinem e venis in cubito mittemus. II. autem de meth.

curandi morbos in brachiorum inflammationibus venas petit tibiarum; cum tamen laborantibus bubone cruribus, venas oppositi cruris lucidat,erat igitur illi haec di

SEARCH

MENU NAVIGATION