Victoris Trincauellii Veneti ... De vena in pleuritide, caeterisque internorum inflammationibus secanda rudimentum nuper à proprio authore diligentissimè castigatum, & in lucem editum

발행: 1563년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

dum fluxiones initium habent. reuellere expediat, cum vero resederint in affecta particula euacuatio,vel ab anfecto loco,vel quam proxime molienda est, in promptu nobis est ut in praesentia de sanguine etiam mittendo ratiocinemur,s, inter initia hoc a remotis sit agedum, demuni ab ipsa ulcerata parte. Possemns innumeras etiam Gal. author . ex. 13. & i . eiusdem operis libro citare,& a. . etiam ad Glauc.& alibi, ubi semper reuulsionem primis morborti, praecipue vero phlegmone initiis accommodat, derivationem vero prophie morbo facto, &materiae iam defluxae. Quo vero ad Hippo. authoritatem,&Galen. 6. Epide. quam ipse citat, attinet, nescio

quid ibi ille reperierit, quo possit probare Galen. aut

Hippo. sensisse oportere Medicum praemittere,dum operatur, reuulsionem derivationi; cum potius contrarium

sapere videatur. & si enim derivare prius dixerit, postea reuellere,tamen, si etiam ibidem Gal. legeris, nihil aliud inde habueris, nisi, quod incipit ibi docere modos, &quasi numerare,quibus uti solemus,cu succi exuberant. nec unquam inde elicies, i, pro terea,quia prius meminerit derivationis, quam reuulnonis, voluerit in.opere etiam Medici praemittendam revulsioni derivationem: imo, si sigillatim verba illius obseruaueris, contrarium videbis, ait enim cedentem reuellere itatim. Statim ergo,cum expedit,reuelledum,& inter initia, nec differendum. Sed & ausim hoc dicere, mihi videtur ille obaudire Gale. sententiam in ea commentatione: na quid aliud voluit cum Hippoc. Gal. nisi non esse omnino, &perpetuo ab ipso initio ad finem usque. insistendum reuulsoriis auxiliis,verum per quaedam interualla: ita ut, cum per spatium aliquod,quantum tibi visum suerit expedire, reuulseris, aliquanto etiam a reuulsione vaces, Vtinterim possint vires membri assecti a reuulsione non

distractae, dare operam,ut, si quid succi delatum prius

92쪽

DE VENAE sECTIONE. 4s

fuerit in affecta partem,excernatur,& excutiatur prius,

si sibi firmam sedem ibi paret ; quia si ibi steterit, tum

multitudine distendens tum qualitate afficiens, oberit. Contra vero si locum dederis,ut praus delati succi cxcernantur Rr membrum labore liberabis, & facilius illud reuulsoriis remediis iuuabitur,quia non amplius VI doloris excitabit fluxionem succoru ut in id ruant; S iterum deinde poteris revulsione agere. Qua parte satis euidenter patet,nihil ex hoc loco depromi,quod illi faueat. Quia vero clara satis res haec videtur,traseundum nobis est ad conclusiones per quattuor illa tempora discretas e quorum numero duce imprimis merentur, mea quidein sententia,ut in examen reuocentur, secunda. s.& tertia. utpote quae iuxta Comici sententia,rimarum pleni hac illac perfluere videantur: a secunda auteinitium sumamus. Ait ille,cum materia fluit, nondum tamen c pit in aliqua parte recepta stare,sue extra corpus ficti,ut in profluuio sanguinis e naribus, &in alui fluxibus; siue intra eorpus feratur, nullas tamen adhuc sedes habeat in aliqua parte,sed in continuo adhuc motu sit,euacuanda est per partem aliqua,unde reuelli ponst; hoc est,in contrarium,quam prius mouere Ir,conuerti. Ni me autem mea fallit opinio, dubium admodum est ex utraque parte pronunciatum. Qgo enim ad eam partem quae fluxionem respicit, qua extra corpus succi excernuntur, videre potest unusquisque, si falsum non si,multas pati angustias,cum constet liquido apud Medicos,fluxum curari fluxum, & vomitum a vomitu tolli,dixit etiam. s.Therapeutic. metho. Galen. cum Hip. in lib. de vulneribus, fluxus sanguinis a vulneribus 'pe mirum in modum colari: quare non omnino Verum est, reuellendum esse cum succi moti extra corpus feruntur. Sed hac parte relicta, multa enim possunt hinc&inde produci, ad eam accedamus, quae de materiae fuxione

93쪽

DE VENAE SECTIONE.

xione, quae intra corpus sertur, nondum tamen alicubi figitur,loquitur: etenim haec longe maiores angustias patitur: quinimo ita absolute prolata,& falsa est,et ab Hippocra. SI Gale. medicina plurimu aliena, potissimumq; si ad morbos acutos referatur. Nam in acutis morbiscum inter initia succi mobiles sunt,nec uno cosistunt loco,Vt Gal. i . . aphoris exponit, turgere dicuntur, &indicant statim esse euacuandum antequam, aut labefa- . ctetur Vires,aut febris augeatur,aut illi in principem aliquam partem decumbant: citissime vero,& commodissime euacua butur,si per eam partem id fiat,non per quain contrarium conuertantur,qua fluere csperint, sed potius inquam procliues feruntur, ut potius secundum Notum iliorum trahamus,st contra eorum motum reuellamus,eo maxime, Pimpetus is delatorum succorum fiata vi excretoria, vel totius, vel earum partium,quae prin

cipes sunt, irritata. & huic rationi subscripsit se videtur

Gal.& Hippoc. t .apho. aphoris 2 o. cum ait quq ducen da sint,ea parte ducenda,inquam maxime natura pro clivis est si per loca fiat commoda,& expedientia .ducenda vero sunt aut quae mouentur inter initia morbi, cum Mondum alicubi iteterunt, aut quae cocta sunt,nec per crisim excernuntur. unde Gale. 2. lib. commentariorum .in

6. Epide. in hanc sententiam descendisse putamus, cum ait. Itaque inter initia antea, quam coctus si morbus cum ut ipse inquit turget: & natura,quae animal regit, incumbit, ut succos excernat,euacuare oportet: Vel porstea, et concocti sunt: nam & ille hoc docuit in aphoris. Nec tertia conclusio minoribus est obnoxia difficultatibus. Primum. n.miru mihi ne dixerim absurdum vide tur, P velit ipse. 9, nulla penitus differentia si,quantu ad Medicum attinet,qui sanguine detracturus est in morbis defluxoriis,in quibus fluxionem aut dolor,aut phlegmone concomitatur, sue materia deflues nupe rinitia ομ

94쪽

DE VENAE SECTIONE. 46bi excitet,minimaq; ex parte fluxerit, maxima vero fluat : siue morbus non modo iam inceperit, sed plurimum sit adauctiis,&prop igorem iam peruenerit, maximaq; ex parte fluxerit materia & minimum sit id, quod amplius fluit. Etenim hoc &absurdum videri potest,&a celebrioribus in medicina authoribus omnino dissentiens. Quia cu morbus,tum phlegmone inter initia dumst, duas habet partes si modo illae partes appellari posse sunt: id scilicet,quod iam factum est,& id,quod ut aiunt iuniores futurum est fieri . quod factum est ab eo, quod fluxit,habet suam consistentiam: quod vero futurum est, ab eo,quod nondum defluxit,sed vel fluit,vel est fluxurum: cuius ratio uniuerIa a causis defluxus petenda est. Quare,cum inter initia morbi modicum sit,quod deflu-τit ; multum vero,quod fluit,aut fluxurum est,Gal. teste 33. metho. medendi, longe eo tempore fortiores sunt indicationes,quae a fluente succo,il a fluxo trahuntur. Hae vero Medici scopu in primis ad fluxionis causas conuertunt,deinde autem secudo loco ad affectam partem,& factum morbum: indicant enim primum abscindendas causas. Ideo quaerit primum Medicus,vi aut totum, aut partes impellentes evacuet: per eam Vero partem, qua & ille euacuari commode possint,& in contrarium conuerti impetus irruentis succi . ea vero erit huiuscemodi, si proxima sit,& affinis impelleti s procul vero in contrarium sita laboranti & recipienti,ut superius et probauimus. Unde ea evacuatio,qua locum astectum respicit,revulsio est. de qua sic locutus est Gal. r . libro metho. medendi. Itaque cum in priapismo priserendus sit vomitoriorum usus his,quae aluum deiiciunt, contra Vero in affectibus linguar,fatis constat,q, huiusce rei indicatio ex particulae situ nascitur,revulsio .n. ita ab Hippocri appellata, non a substantia, sed a situ inebri,quod curandum est, suam habet inuentionem. Cum vero omni no,

95쪽

aut magna ex parte defluxere succi,& ad vigorem properat morbus: ut illae indicationes vim assumunt, quae a succo delapso &recepto in affecta parte,exoriuntur, ita aliae languescunt, & tunc locus imprimis est derivationi. & is est verus verborum Gale. sensus,nisi quis mente cecutiat, cum ait eorum,quae membrum aliquod ob lederunt,deriuatio medela est. Proinde secundo, uti

etiam liquido costare potest qua id falsium sit quod ipse

deinde quasi corrotarium profert ; non expedire, ut inter morbi initia reuulsio administretur, quae procul re- uellat,propterea quia non tantum eo tempore retrahendum sit,quantum ex affecta particula plus euacuandum, quam ex aliis . haec vero nec rationi consona sunt, nec verbis Gale. ipse enim. I 3. metho.Τherape.non semel,

sed saepius repetit,eam reuulsonem in initio phlegmone esse moliendam,quae procul administratur, & procul revellat. ἐπιπι τά cIπορρωτατα τhi ἀντισπασιν ἀει ποιησεις. ait ipse & postea etiam αἰντι- Vnde& lubrico corrotarium hoc nititur fundamento. Nam qui fieri potest,ut 'inter initia phlegmone, aliquasi indicatio,quq vim habeat impellendi Medicum ad cogitandum,ut plus ex affecta particula evacuet,quam ex aliis, si, ut,ex Gale.& ex ratione ostendimus superius,no plenitudo iecipientis particulae,sed plenitudo totius, &partium propellentium praestat fluxioni occasionem; unde phlegmone sua habet primordia, unde etiam augeturῖ quare incipiete phlegmone,plus,& prius euacuandum est ex aliis, ex impelletibus inqua particulis,Vt statim silbriplatur occasio,cur illa augeatur, e ex affecta,&recipiente. Intercepta vero fluxione, id,quod influxit, aut derivatione tollitur,aut euacuatione,quae ex affecta parte

96쪽

parte statim fit. Et rem hanc adeo lucide expressit GaI. ut miru sit,quo mo hi in re tam clara dormitauerint . cueode. i 3 .toties iam citato inquit.itaq; summa, ct uniuersum veluti mometum rationis curandi partes illas,quae phlegmone laborant, consistit in euacuando sanguine,

qui exuberat in inflammata parte: quod quo intelligendum sit modo,habebis,s aliquanto superius legeris,ubi

inquit. Communis quidem phlegmonaru omnium scopus est evacuatior sed,dum adhuc fiunt, antequam eua - 'cuetur, prohibendum est,ne sanguis ad inflammata par

tem defluat. & id recte fiet,si causam fluxionis fuerimus 'nacti,quae duplex est &c. Ecce quam paucis lucidissime '

ea omnia complexus est,quae nos probauimus, S expli- 'cuimus longiori oratione. Transeamus tandem ad loca decerpta ex dexiodicis Gale. libris: itaque in primis illum testem citat. 1 3. Therapeu. methodi: & in libello toties citato de venae sectione, & praeterea in lib. i. ad Glauc.ubiq; enim non modo praesert venae sectionem, si in eodem latere fiat,verum & eam damnat,qus fit in opposito, vel nullum, vel exiguum remedium pr stet:&hoc non solum in pleuritide, sed in omnibus viscerum inflammationibus. Sed meo quidem iudicio, qui adeo pertinaciter illis inherent authoritatibus,videntur oculis conuiuentibus libros Gai percurrisse, nec illius methodum,morem,& ordinem animaduertisse: R ideo de hac re nobis sunt nonnulla repetenda,&explicanda. Methodus medendi ex ratione plurium indicationum diuersarum,& tape etiam contrariarum costat: quare munus fuerit authoris,qui lucidissime quo ad eius fieri potest,methodum hanc docere proposuerit, sequi praecepta Galen. 3. lib. methodi Therape. ut scilicet indicati nes illas uniuersas diuidar,n: distinguat in suas disserentias, no modo primas, & communes, sed ultimas etiam, de proprias,& eas in eum ordinem,quem natura poscit, dige-

97쪽

VICT. TRINC A VEL L. digerat. & deinde seorsum, & sigillatim uniuscuiusque

vires,& rationem monstret. & proprios scopos,vel metas exponat: & postremo quia plures saepe,& quandoque contrariae circa 'num eundemq, morbum versantur

regulas aliquas iconstituat, quibus illas, inuicem conserendo,possit Medicus in rectum opus dirigi. ins cum ita se habeant,& cum pleuritis inflammatio si inebranqillius, necesse est ea fieri a copia maiori sanguinis,quam particulae illi a natura debeatur: quae copia maior prouenit ex defluxu aliunde. cuius causa sita est plurimum aut in quoppiam alio membro,vel in toto,& quandoque etia ut superius expositum est in ipso inflammato loco: unde tria sunt, quae ordine quodam se consequuntur, suorsanguinis plenitudo, affectus,vel membrum ipsum assi, chim,quae omnia propriam habent indicationem. Fluor indicat esse intercipiendum motu plenitudo esse euacuandum,affecta particula locu indicat,& modum,quost euacuandum. praeterea ex defluxu fit phlegmone, ex plenitudine vero, & praesentia sanguinis in loco affecto est, suamq, habet, aut substantiam dixeris,uel subsistentiam. His hoc modo expositis, si in quaestionem trahatur, Vtrum praestet in pleuritide, secare venam eiusdemi lateris, an potius oppositi ; non potest, meo quidem iudicio, aliter recte respon eri, nisi prius ille interrogatus fuerit, qui mouerit huiuscemi,di quaestionem, quid potius sibi proponat Medicus,cum pleuriticum addit,an ut

prohibeat ne fiat, vel augeatur morbus - neque enim haec admodum differunt quantum ad rationem operandi : quia eadem via,& eisdem instrumentis,quibus caue-mus,quo minus fiat,eisdem providemus, ne augeatur, an potius praesentem soluat, & curet: nam & haec maxime differunt, & in his indicationes valde differentes deseruiunt. Quia si velimus praesentem,& factum mori lim curare, statim duae insargunt indicationes. Pri-

98쪽

DR VENAE SECTIONE.

ma,esse euacuandum,cum sit morbus ex plenitudine: altera modum, & locum unde sit euacuandum,quem natura & situs particulae morbosae indicant: optime naq; ,& commodissime fit euacuatio per partes affines, pro- ximasque, & e directo. Quantum ergo ad eas indicationes, quae a pleuriti de ortum habent, quatenus pleuritis est, non autem quatenus fit, ratio medendi exposcit,ut vena secetur eiusdem lateris,quia si aliunde sanguis hac de causa mittatur, vel nihil ,vel parum, tardeq; proderit. & hae sunt propriar,& peculiares indicationes pleuritidis. Ideo recti si,me Galen. eas indicationes prosequens, qua a praesente,& facto morbo ortum habent exponens, praecipit venas secandas proximas, &' directe locum morbosum respicientes. Qudd, si -tius oporteat occurrere, & prohibere, ne morbus fiat, aut ne augeatur,alio recurrendum est: investigandae enim sunt causae motus sanguinis decurrentis ad morbi dum locum,ab eis enim tota sere vis indicandi nobis coperta fiet. quq causae praecipue in partibus impellentibus sitae sunt,& non in laborante, Redolente. in hoc enim. eodem libro dixit Galen. quod,& si aliquando dolor causa sit attrahendi sanguinem ad inflammatum locum:& ea ratione prima occasio a dolente loco profluat; tamen, quod totum est in phlegmone, ab aliis superpositis partibus proficiscitur. na, si alii partes prius euacuentur,vel nihil dolens locus poterit attrahere, vel parum admodum. Quo fit deinde ut cum omnes indicationes, quae tunc vim habent, in impellentibus particulis sitae lint,ab his,non ab affecto loco, ratio omnis,cum euacua tionis,tum revulsionis petenda est. Unde non est amplius quaerendum,qua ratione maxime,et celerrimξ possit euacuari locus affectus, sed partes impellentes,Vt tamen conuertatur etiam in contrarium impetus sanguinis irruentis, vel qui facile irruere posset, undecuq; periculum

99쪽

VICT. TRINCA VEL L. culum immineat. Sed si quis dixerit: quid ergo agendum,cum partim fit, partim facta est phlegmone λ facilis est responsio. illi enim indicationi potius inseruiendum eri quae vim habet maiore: statim in principio ut diximus superius vim habent maiore indicationes,quae

vigent,cum fit. quo autem magis ulterius procedit morbus hebescunt hae: & vim maiorem acquirunt,ut S morbum factum vel prae sientem concomitantur. Haec ergo

est Galenica doctrina in hoc lib. loco saepius citato, cum dixit, communis omnium inflammationum scopus est evacuatio: ex quibus omnibus haec colligo vi,si quis dixerit pleuritim recte curari secta vena eiusdem lateris: is optime responderit: si vero addiderit,etiam si in principio fit phlegmone,& totum plenum sit; statim a recta ratione aberret. & haec sitis sint, quantum ad has authoritates. Ad alias accedamus,& ad eam praecipue, quae saepe a Gal. repetitur,& illis non leue sui dogmatis fundamentum videtur praestitisse, ubi praecipit,in assectibus. earum partium,quae supra transiuersum septum, ieci; q; itae sunt venas esse secandas in brachio lateris illius, in quo residet male affecta particula; in affectibus vero partium earum,quae infra sunt, venas tibiarum: & hoc siue

reuellere,siue euacuare voluerimus. Qua parte non parum admiror,quomodo non animaduertant.viri hi alioquin docti,quemadmodum ea theoremata, quae sibi inuicem smilia sunt, quaeq; ab eadem causa, α ratione ha-' bent originem adeo,ut alterum alteri facile possit lumepraestare,ipsi in contrarios sensus dissid tesq; rationes distrahant. id quod possumus facile monstrare. Quemadmodum enim tum Gal. tum etiam Hippoc. in affecti- ibus superiorum partium venas brachii secant,& in affectibus inferiorum,venas crurum: pari etiam ratione. . aphorismorum libro . aphoris i 8. docentis, dolores qui supra transuersum septum molesti sunt,si egeant purga. tione,

100쪽

DE VENAE sECTIONE. εν

tioue smnificant,esse per superiora purgandum : qui Ve- ro infra,per inferiora: quem locum exponens Gal. in fi- ne commentarii ait, si purgandum est secundum propen iasionem succi noxii. ita ut cum dolores supra praecordia Afuerint,a medicamentis abstineamus, quae aluum ciant o& a vomitoriis, cum partes supernae dolent: & simili is etiam: imo eadem de causa, praecipit aestate purgandum is esse per Ventrem superiorem, hyeme vero per inserio-

rem. Qua N: si palam sint prolata a Gal. & Hippocr. si illis etiam sententiis quae aliis in locis scripta sunt,attenderimus, videbuntur illi quidem sibi inuicem pugnantia .

scripsisse. 13. enim lib. metho.Therapeu.&. a. ad Glau- & commentariorum in. 6 . Edidemiorum lib. x .in bub

ne subaxillarum,& in brachiorum inflammatione, V nas in tibiis secat,& in bubone inguinum, e contrio pe de sanguinem mittit; in inflammatione autem genu,a cubito sanguinem detrahit in. t o. etiam de medicamento' Tum compositione per loca de coxendice agens, & s dixerit aliquos secta vena in cruribus statim sanos euasise se,consulit tamen non multo post,esse secandam venam cubiti. Praeterea in libello de sectione venae podagricis uenas in cubito secare contait,vertiginosis vero,& illis qui comitiali morbo tenentur,in tibiis. Sed quod etiam

fortius est in. a. lib. ad Glauc. docet Galen. revulsiones

in uteri affectibus etiam faciendas per venas cubiti . . Sed aphorismorum etiam lib. 1 .Hipp. si menses mulieri sanguine expuenti erumpant,bonum esse dicit. Gal. Veroronem huius reddens inquit,iure merito bonum est;quia inde reuulsio sequitur, pariter & euacuatio sanguinis repentis ad superiora: quod & Medicus debeat imitari. Sed quid de medicamentis etiam dicemus, cum legeri mus. 6.aphorismorum, aphorism .i .ubi dixit Hippoc. esse salubre,vi,si quis lippitudine vel ophthalmia,laborauerit,ventris fluxu arripiatur Gale. haec dicentem,hoc

G esse

SEARCH

MENU NAVIGATION