Animaduersiones Ioan. Piscatoris arg. in dialecticam P. Rami. Exemplis sacr. literarum passim illustrata. Editio secunda nonnullis locis correcta, compluribus locupletata. Epistolae duae de his in P. Rami Dialecticam animadversionibus altera Gulielmi

발행: 1582년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

PRIMUM,

tione,

disserendi: eodemq; sensu Logica dicta est.

DialecticisJVocabula haec, ιαλε-κlικη&λογκη, sua natura adjectiva simi sed usurpantur substantive: eo quod brevitatis studio substantivum omittitur: quod est δυναμe,vel επιτηus,ve εUR: ut plene dicatur δε να- me Lαλεκlικη,id est,disserendi facultas: vel ἐπι ςηm, DOλεκhώi differendi scientia:vel τεχι 11 δαλήκὶικη disserenis di ars. Similiter δύναμς λογιμὴ, rationis facultas, &c. Nam etsi inter tria illa vocabula quorum aliquod sup-l lendum esse judicamus, nonnihil distriminis sit: nulum tamen eorum est, quod non sit ad naturam Dialecticae declarandam accommodatum. Etenim i i ναμ eid est facultas, merito vocatur Dialectica : quoniam ipsius vi Dialecticus bene disserit de quaestione qualiabet. sicut vi Rhetoricae orator bene dicit de qualibet caussa. Vnde di Aristoteles has duas artes, Dialecticare inquam & Maetoricam, μάme, id est facultates, essimi lib. I.Rhet.cap. . E πις ημη vero,id est scientia, Dialectica vocari etiam potest,quatenus intelligitur Dies eticae vocabulo ipsa de bene disserendo praeceptio atq; institutio, seu bene disserendi doctrina: idque tum ra-xione subgem,tum ratione principiorum. Rar triri. i I

12쪽

L PIs C. ANIM AD jechi: quia sicut reliquae

ut 1 thematica,Physica,Ethica, circa certum genus rei extra

intellectum politae contemplatione sua versantur: sic Dialectica seu bene disserencsi doctrina occupatur in considerandis instrumentis docendi. quo respectu Aristoteles Dialecticam τρο -ν εσεις κρ. id est modum scientiae. appellasse videtur: Metaphys α ἐλατlονι, circa

Mue: hoc est, Absurdum est simul quaerere scientiam & modumscientiae. Primo autem artis Rhetorica cap. - μης, 4 της mρὶ τα=ira πολίικῆς. hoc est, Mietorica coinis stat ε scientia analytica, & politica ea quae circa mores versatur. Quam enim hic scientiam,analyticae scientiae nomine intelligit: nisi eam ipsam quae considerat περὶ o τέκων - εων,de artificiosis probationibus quam considerationem in Rhetorica arte tradenda ab aliis

quam Logica seu Dialectica est. Id quod ipse Aristoteles capite primo aperte profitetur : ubi ita scribit:

13쪽

DIA L.

nisestum sit artificiosam de dicendo institutionem, cidi aca probationes versari: probatio autem,sit demonstra- α tio quaedam tunc enim credimus maxime, quum rem isdemonstratam esse putamus demonstratio aute rhe- istorica,enthymema sit:&loc,ut simpliciter dicam inter probationes principatum obtineat: enthymema Vero, ι

sit syllosi simus quida: de syllogisno vero pariter omni, i Dialeeticae sit considerare: aut ipsius totius,aut parti S a- . licujus: liquet, qui hoc maxime potest contemplari, C requibus & quomodo fiat syllogisinus,hunc etiam enthy- .imematum faciendorum facultate maxime instructum ii esse; si praeterea assumat, circa quales reS Versentur en- .ethymemata, & quibus rationibus differat a syllogismis tilogicis. nam & ipsium verum,& id quod simile vero est, id considerare, usdem facultatis est. Ecce,considetatio- ianem μα-εων, id est probationum, quam paulo ante tribuerat Rhetoricae, hic Dialecticae vendicat. quare quum postea dicat, Maetoricam ex analytica scientia constare: equidem non video,quid nam aliud eo nomine quam ipsam Dialecticam intelligi velit. Sed in eodem quarto capite Dialecticam rursim scientiam nominat , nempe ις-bυ τω λογων, id est scientiam rationu: ubi ita ait: ο σωy αν ἶς η τα - πω Em, s -ου δυναμ lς, α Οἄσιυευάων'. λησετ τά- φυσιν αυα ἀφ Is c, πλαε-υβῶνειν μιτ αυάψων εἰς μοις χα κε μυενων ἶνων P.γματί /ν,αΜάl Wωλοχρον. hoc est, Quoad ali- is quis vel Dialecticam,vel hanc sed ect Rhetoricam non catanquam facultates, sed scientias, conabitur instituere: ..is non animadvertit, se naturam earum obscurare, eo cequod sua institutione transcendat inscientia subjecta- α xum quarundam rerum, non autem solum rationum. ιο Quibus verbis etsi Aristoteles sicientia nomen abrogare Dialecti e videatur; tamen ei proprie acceptum re

linquit : nec nisi per synecdochen generis usurpatu ad mit. Qurpe scientiam in scientiam rerum & rationui

14쪽

ix I. PISCdistinguit: & Dialecticam atque Rhetoricam scientias

rationum esse cocedit: non autem vult,eas tractari tamquam scientias rerum: luas quidem primo synecdochiace scientias appellans, facultatibus opposuit. Sic igitur apparet, vel Aristoteleauthore, Dialectica ratione subjecti, nomen scientiae mereri. Ratione vero principiorum Dialectica etiam ἐπι-uiις nomen meretur: quia

bene diss Tendi doctrina suis nititur principiis &tanquam fundametis, in quibus upi loci, id est insisti nec ulterius progreditur. Haec enim liiij us verbi origo videtur esse,ut acute D.Scheccius observavit ac tradidit.C ius quidem etymi veritatem confirmare videtur Ge

manorum verbum serest en id est intelligere: quod similiter a stando, id est 'hen, originem traxit. Porro, id est ars, jure appellatur Dialectica: quoniam Dialecticus illius vi τικὶ , id est parit artificiosum quotadam opus, videlicet rectam legitimamq; institutionem seu doctrinam. Et quanquam Aristoteles lib. 6. Ethic. ἐπιτηι ν &τέχνην, 1d est scientiam & artem, diversos mentis habitus facit: tamen idem alibi popularem l quendi rationem secutus,discrimen illud nestigit: ut in Topicis Musicam & Grammaticam, quas τέχνας id est

Κνα. id est Artem existimamus experietia magis sciemtiam esse.Sic est apud seceronem lib. . Academquaest. Artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zetas,aut Polycletus,nihil se scire,quum 1n his esset i ta solertia3 Sic Medicina,& scientia est sanitatis ac mo bi,& ars sanitatem restituendi atque conservandi,morbum vero depellendi atque praecavendi. Huc facit diastinctio illa quorundam, qui Dialecticam distinxerunt

in docentem & utentem. DOCENTEM videtur vocare

eam quae de bene disserendo docet ac praecipit: U T E N-T E M vero qua Dialecticus in disserendo utitur. Harum illi, nomenscientia: huic vero, nomen artis convenit./ Potio

15쪽

Porro etsi Aristoteles vocabulo δαλεκhκῆς interdum tanquam speciali utitur, ad significandum arte de quolibet proposito problemate in utramque partem dispi tandi probabiliter: quam artem sese in Topicis tradere profitetur: tamen quum ista divisio artis disserendi in& α δ κbκlta, tan uam in species contrarias, legitima non sit: ut paulo post ostendemus: quum- I. Rhet. I. que ipsemet Aristoteles considerationem syllogismi, Dialecticae tribuat: cujus tamen consideratio ad neutra illarum quae ponuntur specierum pertinet: auilior noster merito Dialectices vocabulo neque speciem artis intelligit, cui speciei alia aliqua species contrarie sit orposita: neque etiam genus quod in species possit dividi: nisi in specialissimas, quas vulgus vocat individua, ut Aristoteles ατ αα sed intelligit genus quoddam infi- imum,quod vulgo vocant speciem specialissimam, item individuam: ut Porphyrius se δες ειδικωτοδιν& Aristotcles ia stet ατομν: usque non species, sed partes tradit Verba Aristotelis E primo capite libri primi Rhet.paulo ante recitavimus. Caeterum dicta est mτι διαλεγειαι , id est a colloquendo. quam esIe nativam hujus verbi significationem, arguunt nomina inde d ista, colloquium, &διαλ-ῖος sermonis proinprietas. Sic autem appellata haec ars videtur, quod Philosophi in collocutionibus & congressibus sitis studiose

ea uterentur. Quanquam δια Yεγε Θαι non tam collo

qui, quam interloqui significat: unde in dialogis interis

loquutores nominantur, qui Graecis dicuntur οἱ διαλεγομενοι. Hanc enim sermonis interruptionem seu i

tersectionem quae in colloquiis fit,notat prςpositio δια. quod ipsum etiam notari videtur phrasi illa apud T

rentium,Sermones caedere. In colloquiis enim alter auterius sermonem interrumpit & quasi caedit ac secat: sicut cotra in oratione perpetua quum unus tantum I quitur,omnia inter se cohaerent. Respondet German rum verbum umerrerin dicunt enim, ich mis e nanis der unieroden:N. δ Germanice sonet unusex

16쪽

med Ur sicut recte Philippus tradidit. Λ ογkη vero dicta est παρατον λογον, id est,a ratione. Est enim ars x tiocinandi, id est argumentandi, & omnino ratione utendi. Sunt qui λογκά interpretentur artem orationis : nam λογος orationem quoq; significat. Illi nomen hoc Dialecticae attributum existimat per synecdochen generis: idque κατ ὶ ο nu, propter excellentiam. Cum

enim etiam Gramatica& Metorica λογικα sint: qu rum altera circa orationis puritatem, altera circa orn tum versatur:tamen inprimis esse λογικην Dialecticam: ut quae versetur circa orationis veritatem. Haec sente

tia cum vulgari illa consenti qua Grammaticam,Rhetoricam & Dialecticam artes dicendi nominant. Sed dicendi ars, sola Rhetorica est: Grammatica vero loquendi & scribendi:Dialectica ratiocinandi,seu ratione utendi. Interea tamen notandum est, Aristotelem vocabulo Logices aliquando specialius uti: videlicet ad stignificadum artem quam fingit peculiarem, arguine tandi ex probabilibus atque communibus: quam alias, idque sepius, Dialecticam vocat: eique Analyticam seu Arodicticam opponit.ut I.Analyt. post. cap. I 8. λογικωe

E EI ArsJ Dialecticam esse artem, probant vulgo ex artis definitione quam tradi t Lucianus his verbis, rεvat ἐγκαταλη in ἐγΚγυμνασμένων πζος τι τελο ευ κτον et πω δίω. id est, Ars est veluti corpus doctrianae, constans praeceptionibus exerceri solitis ad utilem aliquem in vita finem. Hic ars definitur,quatenus sit ris mandata est. Aristotcles vero artem definit, quat nus artificem perficit. τεχνη inquit ἐςὶν cfις mn τινιημε- τα λογου α tae, id est, ars es habitus faciendi cum ratione vera. IIbi cui artis vocabulum ad opificum artes

vae mechanicae appellantur, restringi videatur: illae in

17쪽

enim sant MMτικω: tamen sciendum,ναακτικὼς etiam este artes: cujusmodi sunt omnes artes quae liberales dicuntur, quod libero homine dignae sint, & a liberis se xxerceridoleant. Caeterum ποι ις & κα it, id est effectio & actio ita differuntiquod illa opus aliquod post se relinquit, haec nullum. Exempli gratia, ποιουσις sutoris relinquit post se calceum: καἱιρ Musici, nullum relinquit opus. Quum enim desiit cantus, nihil inde rem net quod oculis subjici atq; ostendi possit. Bene dissereni J Adverbium Bene redundare via detur: ut quod contineatur artis vocabulo. Ars enim omnis,bene seu recte faciendi agendive habitus est: ut modo ex Aristotele tradissimus. Disserendi autem re bum hoc loco sicut & apud Ciceronem passim per metaphoram usurpatum, idem valet quod Docere. Sumta metaphora ab olitoribus, ut Varro admonet. Quemadmodum enim olitor diversia semina in dive sis areas serit, atque ita disserit, id est hac illac serit: ira qui docet, diverses quaestiones diversis locis proponit Mexplicat, unamquanque stilicet suo loco. Unde intellia gitur, dasserendi verbo non omnem Dialectices vim comprehendi: sed unam tantum ejus particulam Fidelicet methodum, notari. Methodi enim est, singula suis locis dicere: non autem diverse unum in locum confundere: ut nec olitor diversa semina in unam areisam confundit: sed singula suis in areis serit. Et quai quam haec propria est hujus verbi significatio: tamen ejus usum vix apud ullum authorem reperias. Metaphoricet autem illius significationis usus tum apud alios authores,tum inprimis apud Cicerone frequentissimus est. Quod ipsum etiam evenit verbo Disputandi: quo tanqua synonymo creberrime Cicero utitur. DisputarE enim si Varroni credimus) proprie significat, diliget vites putare. quare Disputare pro Docere metaphora a vinitore est. Quemadmodum enim vinitor vites putat, id est, stiperflua sermenta ferro amputat: ita qui docet, is supernua, id in aliena & quae ad rem non pertinent,

18쪽

amputare atq; omittere debet: quae una ex methodi I gibus est. IInde perspicitur,nec disputandi verbum totam Dialectices vim complecti. Quae quum ita sint, melior Philippi definitio videtur: quatenus Dialectucam artem docendi esse tradidit.nam adverbia quae aiadit, Recte,ordine & perspicue,siiperflua videntur:quum ipso artis contineantur vocabulo: quemadmodum M paulo ante de adverbio Bene in definitione Rami, a monuimus. Diligenter tamen hic cavendum, ne d cendi verbum quod hic proprium est,arctius resaeing m quam natura ej us postulatilioc est ne concionat res tantum in templis,& professores atque praeceptores in scholis docere putemus. Non ita est: sed docet, quia cunque alterum in cognitionem rei incognitae ducit et sive is naturam rei declaret, sive demonstret sententiat veritatem. haec enim duo sunt docendi genera. Itaque docendi verbum etiam ad forum & curiam, deniq; ad quemcunq; sermonem pertinet. Quo loco illud n tandum est, Dialecticam non solum esse artem docendi,sed discendi etia, id est intelligendi & j udicandi, quid

& quo modo d cat is qui docet. Itaque hac arte utimur in αναλυσέ auesiorum: quando illorum scripta velut roteximus, ut & quid & quo modo dixerint, accuratius exactiusque intelligamus. Similiter si per teipsum sine doctore rem quampiam discere, id est cognoscere atq; intelligere velis: hac arte tibi opus est. Quare haec ars non solum tam late patet, quam late patet hominu sta mo: sed etiam quam late patet usus humanae rationis . Vnde non solum λαλεκτικη appellata est, a sermone:

verum etiam λογκη, a ratione. Sermonis,docere est: r

tionis, discere. Quare Dialectica & docendi & disce

di ars est. CAP. 2. DE PARTIBUS DIAL

des argumenti generibus.. Dialectica partes duae sunt Inuctio &Judicium.

19쪽

dicit . Inventio, est pars Dialecticae de Inv niendis argumentis. Arsum entum,' est quod ad aliquid arguendu affectum est: quales stat singulae rationes, solar&'per se consideratae. Argumentum, est ' artificiale aut inartificiale: Artificiale, quod ex sese arguit: est autem, priamum vel a primo ortum.

Primum, quod est sirae originti: estque simplex aut compara m. Simplex,quod simplia

citer&'absolute consideratur: Estq; conse raneum aut dissentaneum. Consentaneum , est ' quod consentit cum re quam arguit: estq; consentaneum absolute aut modo quodam: absolui ut caussa & effectum.

Partes duae J Partitio haec Stoicorum fuit, authore Cicerone in Topicis. Estque vera & legitima hujus a tis partitio: quippe sumta ex caussis subjeetum artis coinstituentibus, materia scilicet & forma. Etenim subj ctum Dialecticae docentis seu praecipientis, est explic tio quaestionis :sicut subjectum Dialecticae utentis ipsa quaestio est. At materia explicationis,argumenta sunt: nam ex his explicatio constat. Forma, est argument Tum cum quaestione explicanda dispositio: quae facit ut explicatio quaestionis judicari atque intelligi possit, ac proinde nomen explicationis mereatur. Simili ratione dividitur Grammatica in Elymologiam & Syntaxim. nam sermo quod Grammaticae subjectum est) constat ex vocibus tanquam materia, &vocum constructione tanquam forma. De vocibus Elymologia, de vocum conjunctione Syntaxis praecipit. Sed hanc partitionem nonnulli hodie reprehendunt: existimantes, judiciunt non peculiarem Dialectices partem,sed commune totius arcis adj unctum,per totam artem fusum: quippe

quod δc in inventione judicio opus sit, nimirum in do

20쪽

uecta argumentorum. rum illi quod pace corum di Terim) non attendunt, quid Stoici vocabuloJudicii intellexisse videantur:nempe argumetorum inventorum dispositionem seu collocationem ad bene judicandum. Itaq: judicium pro dispositione dixerunt per metonymiam esseeti. J adiciuin enim, id est intelligen tia expliacationis, ex argumentorum dispositionerascitur. Hoc sensu Stoicos judicij vocabulum in hac partitione usui passe, ipsa ἄντiθεσις arguit: qua inventioni judicium orponunt. Qu5d si illos ossendit judicii vocabulum,utantur vocabulo dispositionis:dummodo veram hanc artis partitione retineant. Nec versitispositio logica &judicium res adeo diverse sint, ut no possint jure eodem

nomine appellari: quasi scilicet perinde hoc esset sicut nuper quidam considenter scripsit) atq: homine & b

vena eodem non fine nominare. Etenim judicium, disipositionis logicae effectum est: ac proinde per metonymiam nomen illi sitiun convenienter potest attribuere. at homo & bos non consentanea, sed dissentanea simi; ac proinde neutrum alteri suum nomen per metonymiam comunicare potest. Sed afferunt iidem loco hi

jus partitionis, divisionem quandam hujus artis in duas species, Topicam scilicet & Apodicticam. Et hanc diutisionem videntur sit mere ex divisione enuntiationis quetextat apud Aristot.in principio Analyticorum: ubi προ- Ψασιν dividit in διαλεκτικην & απιδ κrne ην. Topicam igitur faciunt artem argumentandi ex contingentibus seu probabilibus: Apodicticam vero ex necessariis. V sum haec divisio vitiosa videtur: quum sit una eademq;ciars argumentandi & ex cotingentibus & ex necessariis, quin etiam eadem sitiat utrobiq; argumentorum gene ra,seu iidem ut vulgo appellano loci. quippe sunt causise tum contingentes,tum necessariae: similiter effecta,

subjecta, adjuncta. Nec vero si Aristoteles propositi nem in dialecticam seu topicam & apodicticam divisit, continuo duae species Dialectices,id est artis disserendi, vinc mistunt. Duplex qvidem hinc oritur syllogisnus, Topictu

SEARCH

MENU NAVIGATION