Animaduersiones Ioan. Piscatoris arg. in dialecticam P. Rami. Exemplis sacr. literarum passim illustrata. Editio secunda nonnullis locis correcta, compluribus locupletata. Epistolae duae de his in P. Rami Dialecticam animadversionibus altera Gulielmi

발행: 1582년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

picus & Apodicticus: sed ratione tantum materia

duplex,non autem ratione formae.Eaedem enim utriusque syllogis i formulae sunt,tribus figuris ab Aristot

te comprehensae.Declaremus rem simili. Aurifaber poculum nunc ex auro facit, nunc ex argento. num igitur quia materia poculi duplex est, ars etiam faciendi poculum erit duplex ξ Imo pari modo tractat aurifaber Scaurum & argentum: fundendo scilicet cudendo scabe-do, limando, poliendo.Sic sutor calceum nunc sedit ex - corio taurino, nunc ex vitulino alias ex hircino aut c prino:num igitur pro varietate corii,ars faciendi calceuerit multiplex ξ Imo pariter tractat sutor quodvis coriu: scindendo scilicet,suendo,modulis extendendo.Sic etiadisputator argumeta seu probabilia seu necessaria parixatione invenit ac disponit,ut quaestionem sibi propoliatam explicet.Retineamus igittae veterem illam Stoic Tum partitionem in εεωκν & κνι κ quam &.Cic

ro & post illum Philippus retinuit.

In nraol invenire,propne est in rem quam quae si xis venire: id quod corporis est, rerumque corporearib corporis enim motu, oculorumque aspectu, & quaeriamus & invenimus. Est igitur hic metaphora a corpore ad animu nam invetio hic est argumentorum, id est, earum rerum quae ad docendum requiruntur, excogiatatio.quanqua hic inventionis nomine non ipsa illa e cogitatio, sed ejus ars,per metonymiam effecti intelliis situr. Traduntur enim hoc primo libro, argumentorugenera: quae qui memoria tenet,quaestioneq: proposita mentem ad ungula refert, cogitando quaenam in sin

gulis illis generibus species ad quaestionem propos

tam pertinentes contineantur:is artem inveniendi qua hic traditur, tenet & exercet, ut qui cogitat,quae sint rei propositae caussae, quae effecta, quae subj ecta, quae a auncta,&c.

Judicium Judicii nomine intelligiltu hic argum e torum inventorum dispositio seu collocatio adb ejudicandum: per metonymiam effecti.

22쪽

Ea quod J Satis commoda videretur laaec argume tiex conjugato definitio: nisi audior arguendi verbo

novi uteretur. Arguere enim auesrori significat non si tum veritatem alicujus affirmationis aut negationis

probare seu demonstrare: qui vulgaris hujus verbi usus est: verum etiam rei cuj uspiam naturam declarare sea explicare absque ullo syllogismo. Etsi autem eaedem

omnino rationes sunt, quarum usus est &ad demonstrandum & ad declarandum: tamen quum argumen tum proprie dicatur, quatenus adhibetur ad demo stranduin: sciendum est calaestresin esse, quum natura

rei argumento quopiam declarari dicitur. Quod ut melius intelligatur: sciendum est, argumentivsum eL se duplicem, prout est duplex quaestio. Quaestio enim aut simplex est, aut conjuncta. Simplex, qua quaeritur de re simplici seu unica: ut ejus natura declaretur. Et ad hanc nec Ita, nec Non, responderi potest. ut, Quid est peccatum Z Quotuplex est peccatum Quae est caussa peccatiZqui effectusZ&c.CHunctaequaestio est,qua qu ritur de rerum duarum inter se conjunctione, id est, aia firmatione vel negatione: ut illius cojunctionis veritas demorietur. Et ad hanc responderi potest Ita vel Non. u Estne diabolus caulla peccati Z Ita. Estne Deus caussa peccatiξNon. Quum igitur duo sintqtuestionis senera: duo etiam sint necesse est genera expl icationis.Ea sunt, declaratio & demonstratio. Declaratio, est explicatio quaestionis simplicis: demonstratio,est explicatio quaestionis conjunctae. Jam rationes quae tum ad declarandum,tum ad demonstrandum, id est, omnino ad expliacandum docendumve adhibentur, eaedem sunt reipsa: sed ratione usus dissorunt. Quatenus enim adhibentur ad demonstrandum,nominantur argumema, quom do & Cicero argumentum definivit, rationem quae rei dubiae faciat fidem.unde etiam argumentum Aristot Ii ori me,id est,fides,per metonymia effecti dicitur. Quatenus vero adhibentur argumenta ad declarandum,

id est, explicandum quaestionem simplicem: jam non amplius

23쪽

D IA L.

23 amplius argumenta nisi ταχερ κως nominari posisunt quum non arguant id est,sententiς dubiae veritate non demonstrent.Esse aute hanc genuinam argumen ii significationem: verbum Argumentari & nomen Aringumentatio inde ducta,satis arguunt. Argumentari e nim, est argumento demonstrare:& argumentati per argumentum demonstratio. Quod de duplici aro umeti usu admonuimus, exemplo planum faciemus. Prima argumeti genus qnod ab authore nostro traditur, causisa est. Jam caussae usus est tum in declaranda quaestionesmplici, tum in demonstranda coniuncta. Declarationis exemplum extat Jacob.I. 13. Nemo quum tentatur, 'dicat se a Deo tentar1: nam Deus tentari malis non potest, nec quenquam tentat. Sed unusquisque tentatur,

dum a propria cupiditate abstrahitur & inescatur: dei de cupiditas posteaquam concepit,parit peccatum. His ς verbis Jacobus caussam peccati indicat:& hic quaestio implex est, unde nascatur peccatum3 Respondet Apostolus: Non a Deo: sed a cupiditate hominis. Demonis strationis exemplum est in illo Christi, quum ad Phariscos est, Quomodo potestis bona lo ur,quu mali sitis3 His verbis argumentatur Dominus a caussa: & arguis mento caussς demonstrat Pharis os bona loqui no pos se, sed tantum mala. Malitia enim cordis,malorum seris monum causa & quasi fons est icut idem ait Ex abum dantia cordis os loquitur. Hic est quaestio conjuncta, An Pharisei possint bona loqui 3 Responsio, Non: argumentum a caussa. Duplex hic argumenti usus bene n tandus & diligenter distinguendus est: magnam enim Iucem doctrinae Inventionis affert:ubi singuli argumetorum loci exemplis utriusque ustis, declarationis in uam & demonstrationis, illustrandi sunt. Videtur hoc a paucis animadverti: quae quidem ignorantia ex in pia vocabulorum nascitur. Quod si vocabula novare ac fingere auderemus: clare rem proponeremus ad hunc modum. Dialectica,est ais docendi. Id quod ad docendum Proponitur, vocatur quaestio. Id quod ad doceods

24쪽

anitatur generali nomine vocari possit documentum. Jam documetum est duplex: sicut & quaestio.Qusstio . .

aut 1implex,aut conjuncti sic documentum,aut deci ramentum aut argumentum. Declaramentum,est documentum quod adhibetur ad explicandum qu stione simplicem: Argumentum, est documentum quod an betur ad explicandum quaestionem conjunctam. Sed quoniam documenti vocabulum hic novatum est: declaramenti, omnino novum: analogum tamen delir menti proximum est,si a vocabulis ictis abhorremus,uti argumenti duplicem esse usum dicamus: quemadmodum explicatum est. se considρ GJHoc minus recte dictum videtur. '. Argumenta enim per se & absolute considerari no posisunt: quum argumentum non possit esse aut intelligi sine eo quod arguitur, id est, argumento demonstratur i vel etiam declaratur: ut caussa no potest intelligi sine eL

feetu,subjectum sine adjuncto,&c.

Arrisi, tale aut inarti cJ Sumpta est haec divisio ex Rhetoricis Aristotelis: sed vitiosa videtur propter posterioris membri falsitatem.Testimonium enim,quod inartificialis argumenti nomine intelligitur, non minus artificiale est, quam caeterorum argumentorum quoL libet. Neque enim majoris artis est,cogitare quae nam. sit caussa rei aut effectus, aut subjectilin, aut adjuncta, aut alia quaecunque ratio: quam cogitare, quodnam testimonium extet ad sententiam propolitam confirmodam .Et in arte inventionis tam de testimonio quam de carteris argumentis praecipitur. Commodioribus vocabulis Cicero usus videtur,quum in Partitionibus oratoriis argumentum divisit in insitum & assumtum. Insitu argumentum, cst quod in ipsa quaestione quasi insitum K ' est atque inhaeret. itaque etiam quum investigatur, ex quaestionς eruendum est: quod fit,dum cogitatur,quae nam sit partis in quaestione conjuncta antecedentis vel consequentis cavila, qui effectus,&c. Assumtum argi

25쪽

DIA L. mentum, est quod extrinsecus ad quaestionisconiunctet

alteram responsionem, nempe inirmationem aut ne

gationem probandam seu confirmandam assumitur: cujus generis unicum est, testimonium. Absolute consideratur Nullum argumentum abs Iut S cosiderari posse, paulo antE admonuimus. Sed simplex argumentum absolute considerari hic dicitur respectu comparati: quia simplex argumentum compa

xatur tantum cum eo de quo est qua tio: comparatum autem etiam cum re alia extra quaestionem posita. Unodeon fir cum re quam argui Ita scilicet, ut altero inirmato, etiam alterum assiimandum sit:itemque altero negato,alterum quoque negandum:sive n

cessario,sive probabiliter. Haec enim consequutio peris stam consensionem intelligenda est. C A P. y. DE EFFICIENTE, PR creante ta conservante.

Caussa,est'ciijus vi res est. Itaq; primus hie

locus inventionis,sons est omnis scientiae: sciariquc demum creditur, cujus caussa teneatur: ut m erito dicatur a Poetae

Felix qui potuit rerum cognossere causin. Caus Ia,est efficiens & materia,aut forma desinis. Essicies, est caussata qua res est:cujus etsi Vera genera nulla nobis appareant, ubertas tame permagna modis quinusdam distinguitur: Primo quod procreet aut tueatur. Ovid. I. de Remedio: Ergo ubi vis eris nostra medicabilis arte,

Fac monitis fugias otia prima meis: Haec ut ames faciunt haec quae fecere, uentur:

Hacsiuntjucundi caussa cibusique massib

26쪽

Otiasit olla periere, Cupidinis arcus: Contemtaequacen Usine luce faces.

Sic pater & mater procreant:nutrix tuetur. . Eneid.

tibi diva parens generis, nec Dardanus

author,

Perside duris nuit te cautibus horrens aucasius,Hyrcanas admoruntubera tigres. 'Sic Romulus conditor Romanae urbis:Reges deinde reliqui, Consules mperatoressi

tores& conservatores fuere Cujus stares estJ Videtur dicendum, Fit vel est. Sunt enim cause ut Aristoteles tradidit aliae τῆς sistise, id est

essentiae:ut materia & forma:aliae τῆς μνέμωρ,id est o nerationis:ut ciens &finis.Finis enim efficientem ad generandum movet atque impellit: Efficiens formam ex materia educit,aut in materiam introducit.Opus effectum, ex materia & forma constat. Itaque materia &forma non solum caussς ουσιας,verum etia γενεμως stat: Et respectu ἡσιας potius partes,quam causi sunt. Int fra enim rei essentia ex materia & forma inquam pamtibus constat. E ciens mater ' ausi Cre. Author singulari studio it τομίαν consectatus est,pulcherrima certe &fortassis unicam legitimam dividendi ratione: verum hic,ut & aliis nonnullis locis, vocabulorum in pia laborat.Efficientem tamen & materiam tanqua sub uno genere anonymo comprehensas caussas cojunxit, itemque sormam &finem. Mihi haec quatuor caussam enera aliter digerenda videntur, nempe ad bunc moisum: Caussa est aut externa, aut interna. Externa, iam extra effectu manet: ut efficiens &finis.Interna,quae effectum ingreditur:ut materia &forma. Aqua res e lPro Est, malim dicere Fit, propter rationem paulo antet expositam. i Procreee

27쪽

Procreet aut tueaturi Diviso h c augenda videtur ad hunc modum. Essiciens, est aut generans aut con pens.GeneranS,est quae facit ut res sit.Et est vel procreas vel conservans.Procreans,est quae facit ut res quae antea non erat, postea sit. Sic Deus creavit mundum:Noe extruxit arcam. Conservans, est quae facit ut res quae jam est,porro sit. Sic Deus mundum conservat: sic conservavit Noachum in diluvio. Corrumpens, est quae facit ut res quae antea erat,postea non sit.Estque vel abolens,vel Iabefactans. Aboles,est quae facit ut res q uaria est, pomea omnino non siti ut Deus diluvio delevit omnia Diumalia terrestria quae erant extra arcam. Labefactans, in qua facit ut res qii jam est, postea aliquo modo nosit,id est, facit ut aliquam persectionis partem amittat. ut diabolus per peccatumlabefactavit naturam hominis:per peccatu enim homo amisit imagine Dei ad quaerat cotaus.Sic morb' labefactat vita animalis:sic min. tilatio aut trucatio mebri, labefactat corp'animalis:sic omissio fractionis panis, labefactat ritu coenet Domini. Ergo ubi Hoc exemptu, demostrationis est.Quaerit , viator Estne mihi viradum otius velim evitare amore Respondet poeta, Ita. Assirmationem demonstrat ad humeto causta: Quia otium amoris caussa sit,tum procreas tum conservans. Qui autem vult vitare essectum, is caussam vitet necesse est. ubi aeriis J Hoc exemplum, declarationis est. Quςstio, Quibus parentibus natus sit ataeas Respondet Dido: Non Uenere maiie, nec Anchise patre: sed patre Caucase monte, matre vero Hyrcana tigride.Porro hoc exeplum, si ut desequens,utpote eiusdem generis, praecedenti pra poni debuit. nam declaratio demonstratione natura

prior est . quippe quum enuciatum prius sit syllogisno. CAP. q. DE EFFICIENTE SOLA

ta cum aliis.

. Secundo caussa efficiens Vola essicit, aut cu

28쪽

2 p L P Is C. t M AD aliis: 'Earumque om ni uni sepe alia principalis,alia adjuvans & ministra. 9.AEneid. Nisus vocat ab Euryalo in se, factae caedis & culpam&poenam:quia solus author fuerit: e me:assum quifeci:in me convertite ferrum O Rutuli meastam omnis: nihili nec ausis Solitaria caussa cum plerisque & principali-- bus§is,proMarcello varie adhibetur. Na bellicas laudes sali Orator) solet quidam exte-

' nuare verbis, easque detrahere ducibus &co- municare cum multis,ne propriae sint impera-V toru :& certe in armis, militum virtus, locor α' opportunitas,sociorum auXilia,classeS,CO mea- tus,multum juvat: maximam vero parte quasi

' si1o jure fortuna sibi vendicat, &quicquid est ' prosipere gestum,id pene omne ducit suum. Ad

vero hujus gloriar, Cesar,qua es paulo ante ad- eptus, socium habes neminem:totu hoc,quan ' tumcuque est quod certe maximum est totur inquam est tuum. Nihil tibi ex ista laude com turio,nihil praefectus,nihil cohors,nihil turma decerpit: quin etiam illa ipsa rerum hum nam domina fortuna in istius se societatem gloriae

non offert: tibi cedit, tuam esse totam ac propriam fatetur.Instrumenta etiam in caussis adjuvantibus connumerantur : quo argumentb

impius Epicureus disputat, mundum nunquaesie Distum.1.de Nat. Quibus enim ait oculis

V animilatueri potuit vester Plato fabricam illari ec potuito

29쪽

DIA L.

tanti operis,qua consstrui a Deo atque qdificari tenuin dum faciti Quae molitio λ quae ferrametaὶ requi vectesZ quae machina qui ministri tanti o- α peris fueruntξ α

Mia e cit, aut rem abisJ Divisio laaec sic propon

da videtur. Essiciens est aut solitaria aut socia.Solitaria, qtae solarem efficit: ut, Deus solus mundum condidit, Christus solus nos redemit. Socia essiciens est,quae non sola,sed una cum aliis rem efficit.Socia,est aut principalis aut instrumentalis. Principatas, quae instrument

lem in efficiendo regit & subernat. ut, faber est caussa principalis quae efficit gladiu Spiritus sanctus est caussa principalis quae efficit in homine fidem in Christum. Instrumentalis, est qua principalis utitur ad rem efficiendam. Et est vel otiosa seu quieta,vel adjuvans seu ministra. Otiosa est, quae in cliiciendo seipsam non movet, sed tantum movetur a principali. Sic serra secat lignum, malleus cudit ferrum: S. omnino omnia arti ficum aliaque instrumenta inanimata suum quaeque opus efficiunt ita, ut sese ipsa non moveanti sed ab artia ficibus, aliisve moveantur. Adjuvans seu ministra est, quae ita a principali movetur, uti erim etiam ipsa seliapsam moveat. Hujus generis sunt instrumenta animata : ut animalia bruta quorum usus est ad opus faciendum, itemque homines. Sic bos arat, equus trahit aut vehit sic Deus ministerio hominum utitur ad fidem ineleetis gignendam. Hinc Paulus I. Corinth.3. F.Quis iagitur inquid Paulus est Z quis Apollos 3 nisi ministri per μquos credidistis & ut cuique Dominus dedit Et ibidem versus. Etenim Dei sumus o υνεργοὶ, id est, cooperarii μseu administri. Caeterum instrumenta etia alio modo igui possint Aut enim ejusmodi sunt, ut sine iis efficiens principale effectu producere no possit. ut sine malleo gladium efficere non potest fabere aut talia sunt,ut

efficiens principale sine ipsis rem essicere posset, si vellet. Sic Deus sine verbi &sacramentorum minissetio

30쪽

fidem nobis donare & augere posset:sed non vult. Eacrum B omnium Sermo no videtur luc esse comod .na quum pronome plurali numero positu, ad utrumq; disi tributionis proposite membrii referri videatur falsini est sireferatur ad membru priusma quae caussa sela emcit, ea nec principalis, nec instrumetalis dici potest: quuprincipalis causa sic nominetur respect ii caussae instrumentalis tanquam sociae,& contra. Quod sicui forte via debitur pronomen earum referendum esse ad praec dens nomen , ita ut caussa solitaria excludatur: ne

sic quidem commode hoc dustum fuerit. Etenim fieri potest ut no solum illarum aliarum caussaru alia principali alia ad uvam & ministra sit:sed etiam ea ipsa qu

cum aliurem ericit, in altero istoru generu contine tur.Itaque tunc violaretur το θόλου κῶτον. Videtur e .po sic potius dicendum: Acsciarum quidem caussarus e aba principatas, aba adjutans oe m useris est. ibin enim ait oculisJ Procedit proposita argum latio a negatione causset ad limatione enecti, hoc in do: Deo nulla fuerut instrumeta ad mundu condendu: Ergo naudus a Deo n5 cst coditus.Quae coclusio falsa ex falsitate propositionis omissae nascitur, nepe, Cuicunq; instrumenta desiunt, is rem essicere non potest. Deus enim essicere sine ullis instrumentis potest,quaecunque vult. Quo loco nonnihil de argumentandi regulis quas author noster olim axiomata appellabat, dicendum videtur. Philippus regulas consequentiaru vocat: Aristo teles τοπους id est,iocos.Ejusmoda regulς seu axiomata a nostro auisore in aliquibus tantum argumentorum generib' seu locis aliquado fuerut tradita: vertam ad doctrinae atque institutionis constantiam pertinet, ut aut in singulis tradantur,aut in nullis prorsus. Neque major ratio est, cur in his tradenda sint, quam inquum omnia aeque argumenta sint.Etsi autem axiomata quaedam scuregulae argumentandi ad consequentia enthymematum confirmandam percommoda vide tur: tamen compendiosior ac certior consequentiae c&

firmandet

SEARCH

MENU NAVIGATION