장음표시 사용
171쪽
sacris voluminibus, nec quidquam majus vel
exiguum, sed nec concupiscere adtemptet ἔ. quia si probata Concupiscere satis est noxium, quan
to magis sacra auferre, vel desiderare, Zc viro a) suo mancipare , Deo videtur esse contrarium. Prohibent etiam Episcopis, in quorum Parochia egis videtur praedictum Monasterium constructum. ut nihil tra b) tenorem praesentium decretorumpia postulatione indultorum, quidquam a temptent, neque ullo modo ejus baptismales Ecclesiastives decimas de rebus ad ipsum Monasterium perti nentibus, sibi vindicent, neque ipsi suorumque successores praesumant prohibita contingere. Chrisma igitur, vel quidquid ad sacra misteria per tinet, si a Patre Monasterii fuerit postulatum, a quibuscumque ipse praeviderit, concedunt Pra sulibus tribuendum. Et, ut superius dicrum est, nullam potestatem habere permittunt Episcopos in eodem Monasterio , neque in rebus, neque in ordinandis personis, nisi eum , quem cuncta Congregatio regulariter elegerit, re secundum ejusdem Congregationis electionem Dominus Imperator, qui eo in tempore fuerit, ordinare concesserit, ut in eodem Monasterio debeat ordinari. Super haec , neque Presbiteros, neque Diaconos, nec quamlibet personam in eodem Monasterio habere nullo modo potestatem immutare quidquam, Vel agere permittunt, ut cognoscant , quia . sub Apostolica Sede , idest B.
b) Nihil tra J. lege Nihil contra. . r.
172쪽
It spatri Apostoli defensione, re ruitione esse, im
deaeur. Rogatus vero Episcopus,a Patre Mona sterii, vel a cuneta Congregatione, suam debet exhibere praeseatiam. Non autem petitus ad secreta Monasterii Meedere prohibent, ne quiertam Monachorum vitam, qui solitaria proptet Deum studia peragere de reverunt , frequens Sacerdotum insolentia inrumpat, ut in Dei la dibus conversantes, pro incolumitate S. Sedis Apostolicae , dc pro excellentissimis Regibus pia gubernatione regnantibus, assidue Dominum doe Precari non cessent. Si autem, quod absit 3Monachi in eodem Monasterio constituti, tepidi in Dei amore, aut in institutis Patrum torpem tes quandoque conspiciuntur existere, secundum Regulam Patrum ab Abbate, id est a Patre Minnasterii corrigi debent. Si enim re ipse Abbas in ignavia aliqua contra instituta Patrum, re regulae tenorem fuerit deprehensus, Ec in albquam sinistram partem inclinatus, i ad Sedem Apostolicam, αὶ sub cujus ditione cisnsistit, instituunt corrigendum. Nec enim cuid*m Episcopo dant licentiam sub obtentu reprehensionis aliquam in Monasterio suam Ostondere Potestatem, sed ejus Capiti, idest Sedi Apostolicae. Et post pauca, contradicunt etiam Praesulibus,maximeque S. Terdonensis Ecclesiae , atque Placentinae , quae viciniores esse videntur,s ut nullus unquam, quod moderno tempore en temptatum,
a) Ad Sedem Apostolicam J lege a Sede
173쪽
I7o praedictum Monasterium , vel quae adi ipsum pertinent, ad sa) Sancta Sede Apostolica subtrahere, re suae Dioecesi subjugare appetant
sed sit in libertate secundum concessionem Apostolicam, ut fuit priscis temporibus , nullique subjectum , nisi S. Sedi Apostolicae, cui pertinere cognoscitur. Et si quaedam insidiose contra Privilegia jam dictorum Praesulum moderno tempore praesumptive subrepta sunt, nullam firmitatem obtineant, Sed sint evacuata, re irrita cum suis auctoribus, di legitima instituta S. Sedis Apostolicae multis temporibus observata, inviolata , dc in disrupta permaneant. Quod si, quod absit, calliditate aliqua, vel avaritiae instigatione aliquis quidquam de prohibitis praesumpserit ad temptandum, vel contra illorum Decreta quoquo modo obviandum, primum sui ord, nis gradu , di dignitate privetur, ex B. Petri Apostoli auctoritate, quae ligandi in coelo, Nin terra meruit potestatem, sit excommunicatus,
re a participatione Domini Nostri Iesu Christi Corporis , N Sanguinis immunis, ac ab illorum consortio seclusus , necnon re ab excellentissimis , qui in tempore fuerint, Regibus nihilominus submovendus, quatenus re quae Statuta sunt perpetua posgint definitione manere, M temeratores praesentium Decretorum de suorum
b) temeritatibus poenis multiplicibus subjacere.
a) Ad Sancta Sede Apostoliea J lege ad
174쪽
velim seire Episcope, qui Decreta supra dicio rum Praesulum conaris irrumpere, quid ad haec, quae audisti, respondere cupis. Quid, rogo. tibi melius esse videtur ρ Si melius est tibi so
cietas supradictoriim , quos scimus summos Pastores , dc optimos fuisse viros, Zc magni meriti apud Deum , sicut in gestis eorum invenimus quos etiam & Ucarios in Sede almi clavigeri que Petri Hre certissime scimus, an a societate ipsorum secludi ab ipso, cui data est a D mino potestah in coelo & in terra ligandi atque solvendi, excommunicari Τ & , quod summum , 'ti magnum malum est, a Corpore, Sc Sanguine Domini Nostri Iesu Christi fore alienari l forsitan dicis r nolo segregari ab illorum societate , neque a B. Petro excommunicari a Corpore Domini Nostri Iesu Christi, quod scio veraciter mortem esse animae , sicut ipse dicit T qui non manducat carnem meam , re non bibit sanguinem meum, non habet vitam in semetipso. TNee etiam Decreta illorum irrumpere volo, sed quia video ipsum Coenobium pene destrucrum esse , dc cupio , ut per me ad pristinum redeat
actum : o Episcope noli te sallere. Cave quod dicis. Audi quod ipsi tibi dicunt. Non tibi permittimus ingredi in ipso Coenobio, nisi invitatus
fueris a Patre Monasterii, vel a cunctis Fratribus. Et si invitatus veneris, interdicimus tibi ex auctoritate S. Petri, ut nihil usurpes, nihilque Contingas , nec etiam concupiscas, sed ad quod vocatus es: gratis omnia peragas, ad propria mox regredi non moreris. Dicis enim quod pene
175쪽
destruetu' via verum 'dicis. Sed si verum est, quid agis ut per te ad pristinum redeat statum Hoc elabora, ut Abbatem secundum regulam habeat, qui adimpleat hoc, quod tu asseris.te velle adimplere, & tunc apparebit, quod zelo Dei utaris, re illa vera sint, quae dicis. Quia,
sicut scriptumest edi non potestis duobus dominis servire, ta ita Ec tu non vales tuum Episcopa-νum regere, & Μonachos secundum regulam S. Benedicti gubernare. De his ista sussiciant Cum autem venerimus ante conspectum Domini, tune manifesta erunt abscondita cordis nostri , dc recipiemus juxta quod gessimus. Nunc vero ad coepta redeamus. I
Supradictus vero Rex auditis Privilegiis, prae ceptum , quod bonae memoriae Agilulfus Rex S.Columbano tradidit , seu dc Adiuvaldi, Grimandi, Cuniperti, Luit prandi, Rarchisii, Aistulfi ;Desiderii, Karoli, Augusti, Ludovici, atquebem. dovici filii eius, Karlamanni, etiam rex roli Imperatoris, necnon Arnulfi, Berengsrii que Imperatoris, scuti caeterorum Regum ante se legere jussit. In quibus legebatur quomodo praefatum Monasterium mobiense de reditibus suorum. ωὶ, possessionibusque: ditaverunt, recum omnibus ad eundem Sanctum . ire Vennabilem locum pertinentibus, cum hominibus. liberisis sive servis, colonisque , di familiis utriu-
176쪽
sque sexus, in suorum Mumburdo a , Ec tuitione receperint. Et post Oonnulla alia hoc ad ultimum inferunt, et si aliquis Privilegia S. Sed is Apostolicae in eodem loco concessa , & confirmationem praeceptorum suorum infringere temptaverit , scire debet se composciturum' b) auri optimas sc) libras ccc. Medietatem camerae ipso rum , re medietatem parti ae) praedicti Coenobii. Et quod magis cavendum est, si unquam ullo in tempore quis ex saccessoribus ipsorum , aut Princeps, seu aliquis homo eorum statuta contraire, aut testamenta ipsorum, vel supradicta Privilegia disrumpere conatus fuerit in anathematis ultione multatus, Partem cum Iuda traditore in fine extremi examinis balare μὶ imprecantur.
Volo denique coepta 'prosequi, sed, quod superius legitur, indiscussa praeterire non queo. Scimus enim scriptum esse: α omne quod se mel oblatum est Deo, sive homo, sive quodlibet animal . vel quaecumque res fuerit nullo pactu fὶ posse postea redimi. zz Et miror, quid illi cogitant, qui res S. Columbani lavadunt, re
177쪽
suis obsequiis deputant. Possessiones enim, quas nunc sanctus iste locus possidet, a quibuscum. que oblatae fuerunt, sive a Regibus, seu Ncaeteris fidelibus i non propter hoc obtulerunt, ut aliquando optarent quatenus in possessiones secularium devenirent, sed ad necessaria Fratrum Domino Sanctoque Columbano hic servientium , sed ad sustentationes pauperum 3 dc peregrinorum Permanerent. Nunc vero e contrario illis subtrahitur, secularibusque defertur. Hi namque fame cruciantur, illi.vero exinde assiuentissime
aliuntur so ..Hi nudi frigore, Ec gelu uruntur lilii tamen exinde praeciosissimis vestibus induuntur. Hi discalaiati nudisque pedibus incedunt , illi vero pinguissimos equos exinde equitant. Un de enim pauperes, bc infirmos alere debuerant, inde canes eorum saginantur. Unde hospites vel Peregrinos suscipi, dc nutriri debuerant, inde suorum famuli, & famulae inflantur. Unde E clesias vel domos Fratrum restaurare debueram, inde sui homines dirantur. Et quidam qui pro pria jubentur tribuere, non timent, quod illorum bὶ est auferre. Et ubi tunc habent hoc ,
quod Dominus ei ceu praecipit in Evangelio ,
esurientes pascere, infirmos visitare, ὲ nudos vesstire , dc gaetera , quae illic leguntur i Et si in igne mittendus est, qui non fargitur propria sPutas ubi mittendus est, qui aufert aliena Α
178쪽
quo enim acceperunt omnia, quae possident i Credo enim quod non intelligant ab omnipote te Deo accepisse. Nonne omnes divites facere poterat, si vellet ρ utique potest. Numquid solos divites praetio sui Sanguinis redemit Certe pro omnibus mortuus est, N. resurrexit. Res enim, vel pecunias quoquomodo Adquisitas, quas nunc habent , filiis vel nepotibus in haereditatem dimittere cupiunt, di res quas Domino oblatas sciunt, abstrahere non timent. Et quomodo possunt , quod olim a fidelibus oblatum fuerat Deo, ab ipso abstrahere , re suo juri mancipare. Certe nemo juste , neque legitime potest. Audituri enim sunt illi a Domino in judicio : servi mali, repigri quare non dedistis Omnia mea pauperibus, quae vobis ad erogandum dedi, dc nunc una cum ipsis reciperetis regnum aeternum p Non solum autem illa fraudatis, sed etiam quod alit dederunt, vos abstulistis. Proinde quia noluistis perfrui sempiternum regnum cum fidelibus, abhinc cum Diabolo habete supplicium aeternum. Le.
gimus etiam nonnulla testamenta supradictorum
offerentium, in quibus invitant omnes, qui suo rumTres , quas S. Columbano tradiderunt, tulerint, vel subtraxerim , in extremi judicii die ante tremendum Iudicem adfore cum eis, re exinde rationem Deo reddituri a , & quod superius Privilegiis , re praeceptis retinetur, cum Iuda traditore in perpetuum optant habere portionem, quod non sine magno gemitu vel suspirio audire
ca) Reddituri j Iege reddituros.
179쪽
vel legere possumus. Certo multo melius fuisset illis non nasci, quam propter cupiditatem hujus vana gloriae cum ipso Iuda dampnari. Quid ad haec possumus dicere tam magnae cupiditati l o insatiabilis cupiditas, quid cogis amatores IussIMagis vis ipsi ut in extremo examine eum Iuda traditore in inferno inferiori sine fine inextinguibili igne crementur, quam . cum Domino, re Sanctis omnibus in perpetuum felici gaudio perfruantur. O miseri homines, qui supradicta agitis,
quare non consideratis quibus pinnis nunc vexatur Iudas, vel quid in extremo examine ipsi Patientur, qui cum eo societatem merebuntur
habere. O infelicissima miseria ρ quis unquam laetus ad mortem pergiti quis unquam ad jugulandum , vel ad decollandum libens ducitur pcessate miseri, parcire cupitati, nolite animas vestras perdere pro nihilo. Totus mundus vobis erit alienus, nudi nati estis, nudi sepeliemini. Cogitate itaque mortem , quae finem dat mundi voluptatibus, re dum tempus est, a rapinis cessate , & larga manu propria Dei fidelibus, vel pauperibus porrigite, paenitentiamque agite, quatenus regnum coelorum Deo auxiliante adquirere, re a perpetuis poenis eripere possitis. De hinc ad ordinem redeamus.
180쪽
Auditis itaque Rex praeceptis Antecessorum
suorum excellentissimorum Regum, Visum est illi rectum , & aequum esse , ut juxta morem praedictorum Regum praeceptum sisncto loco venerandoque Ahbati Gerlanno cunctisque fratribus tribueret. Quod Sc fecit. Siquis velit scire, quod in eo legitur, in textu ipsius agnoscere poterit. Accepta ergo licentia a Rege, unacum sancto . Corpore ad propria reverti nisi sunt. Egressi denique a Ticinensi urbe, ad Curti cellam s. Columbani, quae vocatur Barba da venientes, ibi nocte illa manserunt. Mane autem facto iter Peragunt ad curtem praedicti Monasterii Ehobiensis , quae vocatur Memoriola, quam Gandulphus, unus ex supradictis principibus invaserat. In qua venientes aquam ad potandum minime invene- .runt. Eratque ibi puteus altus, sed o qua decrat. In quo nonnulli intrantes , sperantes illic invenire aquam ad refocillandam sitim , quam patiebὼntur , sed minime repererunt nisi parvam, re ipsam scelidam. Ille vero, qui cuppam Sancti portῖbat, pῖululum aquae in ea mittens, in ipsum puteum projecit, M abscessit. Ipsam denique curtem recipientes, ad Monasterium repetunt. Post tertium vero diem ad Monasterium aliqui ex ipsis partibus advenientes, puteum , quem sine aqua dimiserant, plenum esse assirmant.
