Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PARTE TER LA

Btoria delia Translarione dei Sagro Corpodi S. Colombano da Bobbio a Pavia , e

INTRODUCTIO

Historiam hanc Anonymus quidam Monachus exaravit testis ocularis eorum omnium quae scripsit , utporequi adfuit Translationi, cujus narrationem teXuit, quam circa annum 33O. evenisse licet inferre ex qualitate personarum, de quibus in eadem sit mentio, deficiente omni alia chronica nota annum determinante. Certum tamen est initium Regni Hugonis Comitis primi Provinciae non nisi post annum 926. sumi Posse, tunc cum nimirum ab Italia expulsus fuit Ro-dulphus II. Rex Burgundiae Cisjuranae relative ad Italiam. Inter vivos erat quoque tunc rem poris Lainbertus Mediolanensis Archiepiscopus

152쪽

ab anno 923. juxta P.'Papebro.hii cathalogum in exeg. Epp. Med. I. 7. maii pag. 72.) Verum quidem est Lambertum vixisse usque ad Ennum 932. , sed quia Lotharius Hugonis filius Regnique socius coronatus fuit anno 93o. ut ex eorum diplomatibus 4 postquam sanitati rest btutus fuerat, ut videre est in hujus historiae Cap. s. : idcirco translatio Corporis S. Columbani e Bohio Papiam absque ulla erroris nota assignari potest anno circiter 93ο., mense junii. Si non deperiisset quod Ger lanno Abbati ante ejus regressum a Ticino Bobium ab Hugone Rege datum fuit diploma, nullo procul dubio ex hoc certus hujusmodi translationis annus nobis ianotesceret. Iam vero rem Bggrediamur.

CAPUT PRIMUM

Historiae Translationis Meri Corporis S. Columbani Abbatis e Bobio Papiam.

Tempore excellentissimi Regis Hugonis erant Principes in Italia , qui nec recta lacere, neque etiam consentire cupiebant, de quibus sapientissimus salomon nos ammonet. Ne aemuleris, inquit , viros malos, nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens illorum, Sc fraudes labia eorum locuntur. Et ipse in Ecclesiasticorinterdum dominatur homo homini in malum suum: vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc ubverent , in loco sancto erant, Sc laudabantur in Civitate quasi justorum operum. Etenim quum

153쪽

non profertur et to contra malos sententia, absq- ullo timore & filii hominum perpetrant mala; inter

qiros erant uuido Episcopus Placentinae Urbis , & Ra inerius, re non pauci alii, qui res Ecclesia sobiensis abstractas habebant, re injuste suo juri conjunctas.

CAPUT II.

Silveradus autem illo tempore regebat supra dictam Abbatiam. Conligit autem , ut Alda nobilissima Regina duceret secum sapientissimum castissimumque, atque nobilissimum virum noωmine Gerlannum , cupiens eum Episcopali fastigio sublimare. Videns autem eum Rex sapientiaestorere virtutibus suum sigillum ei tribuit, sum m iamque Cancellarium esse praecepit. Mortuo Butem Silvera do Abbate, tribuit ei supra memora-t m Abbatiam, in qua veniens invenit eam suu possessione privatam. Unde multum tristis effectus cogitare caepit qualiter ipsam terram ab il-Iorum dominatu abstraheret. Unde saepius interpellavit supradictum Regem , 'sed Rex potestative eam non valeb At Bb illis auferre. Metuebat enim illos, ne si aliquid contra eorum volunta tem ageret, regni dampnum incurreret. Quos scimus etiam contra eum Saepius rebellasse. Consilium autem praedicto Patri Rex Ger lanno tribuit, ut Corpus B. Columbani caute de tumulo levaret, Z quando ipse conloquium cum suis Principibus ageret, Papiae deferret, ut videntes ipsum sacratissimum Corpus propter suas res illuc

154쪽

delatum esse, di vel sie ab illotum rapacitate

cessarent.

. CAPUT III.

i on multo post itaque ad Monasterium re. versus , paucis senioribus secretum hoc indicavit, jussitque uno sa) ex magistris nomine Christiano, ut ex lignis Abiegnis arcam faceret aptam Ianto pignori ad portandum. Nos aurem, qui eramus illo in tempore, arcam fabricare videbamus , sed ad quod opus fieret , ignorabamus. Ain Propinqu: nte autem die, quo Sanctum Corpus levandum erat, jussit supradicto magistro, ut ad sacratissimum Corpus cum magna reverentia accederet , mensamque sublevaret. Quod re factum est. Cum autem vellent lapides desuper sacrum sepulchrum levare , tota die frustra laborantibus, nec unam f quiverunt amovere. Pavore autem perterriti indicaverunt hoc Abbati. Quo audito,

nimio terrore perculsus ad sacratissimum sepulchrum devenit, prostratoque toto corpore in ter ram cum lacrymis, asserens se non ob aliam causam levare velle, nisi necessitate sibi servientium compellente ,' diuque ibi orante , ut sineret se levari cum magno gemitu obsecrabat. Illoque ad suam domum reverso tanta celeritate levatae c) sunt, ut omnes aperte cognoscerent antea

155쪽

Isa se levari non vellet. Ad Iapidem autem venientes, qui tegebant sa) Sanctum Corpus, non sunt ausi levare, sed . nuntiaverunt Abbati, ut veniret, re indicaret, quid exinde vellet. Veniente vero illo cum Religiosis Fratribus, sublato .lapide, Sanctum Corpus aspicientes subtilissimo pallio circumda tum , perfusi lacrymis, prostratique in terram , diu oraverunt. Coopertoque sepulchro, dc sigillo apposito , usque in crastina dimiserunt.

CAPUT IV.

Idane autem peracto venientibus omnibus Fratribus cum Clericis , de circumadjacentibus plebibus, quasi hora tertia in majori Ecclesia, re ipse venerabilis Abbas cum quatuor Religiosis Monachis Sacerdotalibus vestibus indutis, prostrati in terram Cum magno rugitu, & lacrimis oraverunt, Sanctumque Corpus aspicientes , alio pallio circumdederunt, re in arca , quam Praediximus , condiderunt. Cooperta itaque arca serisque ossirmatis, aliique ante fores ipsius criptae pectantes cum cereis, δέ lampadibus atque timiamateriis, reliqui omnes in majori Ecclesia Letaniis personabant. Levatum itaque praetiosissimum Corpus delatum est in throno ante altare

almi clavigerique Petri, di qui abstabant b

magno fletu permoti grandibusque . clamoribus ajunt: Sancte Columbane adjuva nos, tui sumus,

156쪽

Obsecra Dominum ne pereamus ; & custodibus deputatis perrexerunt omnes ad mensam. Sed quod in ipso spatio Dominus per servum suum operatus est, videtur nobis non esse silendum

Grimaldus quidam Presbiter custos Ecclesiae D S. Martini, gravissimo langore bὶ per multum

tempus percussus ita ut omnium membrorum careret ossiciis, ad Monasterium adductus est Audito quoque quod S. Corpus a tumulo eductum , re ante altare S. Petri positum esset, rogavit, ut illic portaretur, quo delatus subtus arcam nisu quo valuit toto se corpore prostravita Mira virtust ipse enim, qui tanto tempore caruit ossicio omnium membrorum, in parvo spatio

adeptus est tantam virtutem, ut quando Fratres Surrexerunt a mensa repererint eum ante arcam stantem, baculoque suo se sustentantem, Deum

glorificantem, Sanctoque Columbano gratiam Agentem, re non post modicum cum aliis ipsum in clitum Corpus sequentem. a) S. Martinus est Prioratus miliario distans a Bobis ad Monasterium S. Columbarii

spectans.

157쪽

Denique venerabilis Abbas convocavit duo presbiteros , unus ex illis nomine Rainerius, qui postea custos speluncae praedictis sa) css ctus est,

praecepitque illis ut quamdiu arca veheretur sem per ante ipsam duo tintinnabula personarentur. Iussitque antecedere cruces cum cereis, & tu rabulis, cuppamque suism , nec non PerAm, ubi assuetus erat dum adviveret evangelia Porta re; signis vero concrepantibus in Ecclesia convenientes , non modica Caterva populorum diuqtie cum lacrymis clamante , ipse venerabilis Abbas prior accessit cum tribus Senioribus ad arcam. imponentes suis humeris, iter caeperunt eo ordine, quo supradiximus. Monachi vero An- Iiphonas canentes, populique Liryeleyson adclamantes, egressi a Monasterio venerunt in pratum quod nuncupatur ad Pontem, ibique subtus condensam arborem deposuerunt. Iussa denique ut cortex ipsius Arboris abstraheretur, quBtenus signum crucis appRreret, ubicumque illud Corpus deponeretur, ob memoriam ips: us , cruces fierent. Illic vero moram agentibus multi venerunt ex vicinis villulis, re ad cam M venien- αὶ Praedictis ) lege prindictor , de qua mentioncm fecerat in praecedentibus Captivus ad νiram S. Columbani spei tantιbus , ad quam ιdem Sanctus procul a Bobio ad orandum divertebatur. p. caP. II. vitae S. Columbetni.

158쪽

ses haeulis dimissis, hi mo prostrati, adorabannsanctum. Indeque pergentibus , Pervenerunt iuquamdam possessionet m praedicti coenobii, quae nominatur Sarturianum jam vesperascente dies arcaque in Ecclesia ante altare posita, cande brum sa) cum cereis accensis ad caput Pedesque appositis, di deputatis fratribus ut illic psa mos ciantarent, reliquis, qui ad hoc officium erant deputatiis quae necessaria erant fratribus praepηrantibus, subito.ventus inrupit, re candelas omnes extinxit. Turbatique illi qui almum Co

pus excubabant, per vicinas domos ignem quaerere aggressi sunt, ut possent exinde candelas Accendere. Denique revertentes inveniunt candelas divino nutu accensas lectioresque effecti Θ gratias egerunt Deo Sanctoque Columbano. Dispositis ergo qui vigilias erga sacrum Corpus Psal mosque pernoctantes canerent, alii se sopori dederunt. Mane autem facto, finitis matutinis , iter arripiunt.

CAPUT, VI. .

. Quidam itaque rusticus habitans in pago Cau

navini habens filium ab ortu matris permanentem mutum, ipso die agrum colens una cum filio suo, repente exclamavit puer ad patrem: Pater, pater ecce S. Columbanus adest. Illeque vaIde

admirans Zc gaudens ait: quidvis fili P dc ille :sa Candebrum 4 lege candelabra. b Lectioresque ) lege laetioresque effecti.

159쪽

Isis non audis pater ' ecce u de veniunt s. Columbam famuli afferentes eum. Ille vero ascendens super excellentiorem locum intentis auribus auscultans, intuensque oculis aspiciebat si aliquod signum videret de hoc, quod a filio audierat. Diuque expectante, audivit a Ionge per montem, qui vocatur Longum sa) venientium voces Κirie- laysonque adclamantes. Ille itaque cernens quod a filio audierat verum esse , currens ad Ecclesiam nuntiavit hoc Sacerdoti. Sacerdos autem hoc audiens, sacris vestibus indutus, jussit urnas impleri vino exiensque in viam per quam venturierant praestolabatur eorum adventum. Illis vero appropinquantibus Supplex atque summissus ob insecrabant sib) sanctum , narransque omnibus quod factum fuerat, & Potum tribuens omnibus, gratias agentes Deo , iter quod caeperant prose-

cunntur.

CAPUT VII.

Deinc perveniunt ad portum quod nuncupatur Peduculosum sc), illicque praeparatam navim invenerunt. In ea itaque Corpus S. deponentes , cum his qui tintinnabula vel cereos ceu re cruces , Portabant, recto ititiere ad aliam delati sunt ripam. Sed Rainerius Sacerdos portitor unius tin-

a) Longum ) lege Longus. b) Obsecrabant ) lege obsecrabat. o Quod Periculosum o lege qui nuhcupatur

Pediculosus.

160쪽

tinnabuli, illo nesciente, per ussorium sui tintinnabuli in flumine cecidit. Expectante vero illo cum aliis donec Omnes transirent, ad eamdem horam venientes quo S. Corpus levare debeant, re tintinnabula juxta morem sonare , Praedictus Ra inerius suum amovens, nullum sonum reddebat. Miransque aspiciens in eum, vidensque quod percussorium in eo deesset, nimis tristis effectus est, re hoc suae neglegentiae deputans, lacrimando interpellat S. Columbanum, quatenus sibi illud reddatur. Fratres vero videntes eum nimis tristem re plorantem, interrogant quid ei accidisset , quod tantae moestitiae se subderet. At ille retulit eis quod ei evenerat , asserens se ut quando in navim introisset, juxta consuetudinem tintinnabulum percussisset, sed nesciens qua hora ei cecidisset. Aspicientes vero ubi ille steterat vel sederat, sed eum minime invenerunt. Iam vero omnes eum desperantes ajunt se non posse invenire eo quod in profundum di mersum fuerit Padi. Ipse vero nullo modo poterat consolari, sed revertens ad ripam fluminis multum moerens, sicut

jam diximus , ajebat: Deus pius re misericors esto propitius mihi peceatori; tu scis quia multum deliqui, nequiter egi, sed non impediant hodie peccata mea ut deficiat obsequium, quod debeo Domino meo Sc Patri Columbano. Sed omnipotens& misericors Deus, per meritum S. Columbam adfuit precibus ejus. Aspiciens vero in flumine, videt ipsum non longe ad pedes suos in aquam

SEARCH

MENU NAVIGATION