장음표시 사용
11쪽
dulce decus, spes et praesidium' aevo-Rv M. Scrib. Erlangae d. V. Aprilis
12쪽
eptem sere sunt anni, quum Chresto. mathiam graecam poeticam in usum scholarum potissimum mearum C burgensium edidissem. Hanc postquam vidi doctoribus quibusdam cum academicis tum imprimis scholasticis haud ingratam, et magno cum Ductu disciplinae suae alumnis explicitam fuisse, quod . quidem cum testificatione grati laetique
animi declaro: alteram hanc editionem eo maiore cum voluptate ac maiore cura paraui, et ita instruxi, ut noua plane recensio nouumque Opus
videretur: quae quidem caussa quoque suit praecipua, ut alium collemoni huic darem titulum. Atque paucis indicabo, quae a me mutata suerint. Primo alium ordinem poematum delegi, ut a facilioribus ad dissiciliora commodius proingredi possent iuuenes. Tum multa noua ex .
13쪽
PRAEFATIO. Anacreonte, Mimnermo, Tyrtaeo, Bione,
Geocrito atque epigrammatibus adieci carmi- .na. Porro, quae de vita editionibusque singuis lorum poetarum scitu necessaria viderentur, aut certo dici possent, suo quaevis loco praemisi, quoniam iuuenes in notitiam auctorum veterum ante omnino adducendos arbitror, quam lectionem ipsam adgrediantur. Plures praeter eaeontuli editiones, quae vel antea in manus meas nondum Venerant, vel postea demum, . quam edideram Chrestomathiam, a viris doctis fuerant curatae. Singulas quidem suo loco indicatas reperies; hic tantum commemoraborarissima duo exempla, quorum frequentem, at paucis, feci mentionem: Carmina nouem
illusisium feminorum, Sapphus, Erinnae, Urus, Bortiris, Corinnae, Telesillae, Praxine, NusLdis , Anytae; et lyricorum, Alamanis, Mechiis. Pri, Alcaei, Ibci, Anacreontis, Simonidis,
Bacchytidis Elegiae rtaei et Mimnermi. . Bucolica Bionis et Moschi. Latino versu a tam rentio Gambura expressa, Cleanthis, Moschio- nis, aliorumque fragmenta nunc primum erita ex bibliotheca Fuluit Vrsini Romani. Antvreptae ex ossicina Christophori Plautini ciolo Lx VIII. Rarissimum hunc librum Pl. Reuerendus Pan ter , minister verbi diuini apud Noribergenses optime meritus, Variisque. scriptis cla- . rus, ex bibliotheca sua locupletissima mul
14쪽
, PRAEFATIO.tisque libris rarioribus instructa mihi lubentissime commodauit , quam insignem beneuolentiam palam non praedicare, ingrati foret animi. At enim quamquam lectiones, quae nobis quidem in praesenti nouae aut aliis meliores videri possent, . non dedit Ursinus, quin potius haud raro vitiosas retinuit: antiquissimas tamen et primas interdum noscere debet Criticus. Tum frequenter consului, et paucis laudaui librum aeque rarum, eumdemque praestantissimum : Poetae graeci principes heroici eamminis et alii nonnusti, Homerus, Hesiodus, Orpheus, Cadimachus, Aratus, Meamder. Theocritus, Moschus. Bion, Diονώius, O. Iuthus, Tryphiodorus, Musaeus, Theognis, Pho-
Iides, Dihagorae aurea carmina, fragmenta aliorum. Anno MDLXUI. excudebat Henricus
Stephanus, Idustris viri Huldrichi Funeri
typographus. Ob maiorem vero librorum adparatum, et quod tum Coburgi tum innbstra Friderico . Alexandrina Universitate illam Chrestomathiam aliquoties interpretatus sum, factum est, ut animaduersiones sub. inde crescerent: et tamen, ne multitudine utilitas libelli praecideretur, multas, quae leuiores viderentur, postea deleui. Neque Vero adhuc deerunt, quod quidem facito praeuideo, qui de mole notarum, aut, Ut in-
seniose scilicet censor quidam editionis meae codi
15쪽
Cornelii Nepotis ) in bibliotheca Berotinensi
sibi dixisse videbatur, de inundatione querantur. Enimuero, quod multis scholarum doctoribus ob nimiam laborum multitudinem atqUE diuersitatem raro tantum temporis superessessilet, ut omnia, quae ad iustam faciant interpretationem, sedulo anquirere atque inuestigare possint, nonnullis vero subsidia litteraria ob rerum angustias desunt, atque nescio, quo 'fato iniquo homines ciuitatum utilissimi plurimis molestiis laborare, et tamen minimis reditibus, saepe ad unius hominis victum cultumque vix sufficientibus, sevi debeant illos mea qualicumque opella iuuare et leuare volui. Dein, quod alii amant in institutione criticam, alii gramismaticam, alii antiquitatem, diuersis horum studiis et voluntati aliquantulum inseruire debui atque respondere. Atque multitudo, varietas et saepe suauitas non minus, quam difficultas
D censor, si praeter . praelationem notas quoque a me et tappio meo prosectas Curatius inspexisset, et eas, quae Stauerit diligentiae debemus, discrevisset, nec malignitate, odio aestuque calumniandi fuisset abreptus, ingeniolo suo profecto intemperanter non fuisset abusus, et, nec me inundasse, nec cl. Κappium amphoras notarum adtulisse, ut iste maligne iudicauit, intelligere potuisset. At enim iste amare .. . videtur notas Minelliarias: et plura dicere, im honestum mihi videtur.
16쪽
'pRAEFAΤIO. rerum ac Verborum ad effusionem potius, quam ad frugalitatem inuitare potuissent. Ε-nimuero aequis, nec odio inuidiaque sufflatis peritisque lectoribus atque interpretibus relim quam iudicium. Deinde de interpretationibus latinis, quas alii plane abesse, alii post textum graecum collocare iusserunt, utriusque partis voluntati ita satisfeci, ut faciliorum particul rum Uersiones plane omitterem; at in indice plurima, quae in illis reperiuntur, vocabula explicarem; dissiciliorum Vero, ex editionibus melioribus sumtarum, fini subiungerem: qua
quidem ratione iuuenes, qui inter explicandum oculos in Versione. potius latina, quam
in contexto graeco figere solent, occasione secordiae alendae privasse, et tamen, quum versiones interdum loco explicationis essent, interpreti aut lectori, qui in loco quodam haesisset dissiciliore, consuluisse me arbitror. Indicem denique graecum, monentibus quibusdam, ita locupletavi, ut instar clauis esse videretur. Atque eiusmodi indices editionibus
graecorum auctorum, in Vsum iuuentutis et, aptos, et Utiles, et vero necessarios esse iudico.
In tollendis erratis typographicis socium habui doctissimum D. Fridericum Degenium, Trumsis dorsa - Byruthinum, S. S. et humaniorum litterarum cultorem diligentissimum, iuuenem et ingenio et multis iam litteris floren
17쪽
tem, ac litterarum graecarum amore flagran. tem, qui me cum Coburgi, tum in hac a .na Frideri co- Alexandrina plurimas Chrestomathiae particulas aliquoties, interpretantem sedulo audivit. Quamquam Vero omnem adhibuimus diligentiam, quaedam tamen errata typographica, opusculum leuiter recognoscendo a me animaduersa, quorum partem postea ipse indicabo, aciem oculorum nostrorum effugisse, aegerrime sero. Tu vero, L. B. infirmitati humanae ignoscas, et quae adhuc supersint peccata, vel a me Vel a typothetae incuria
prosecta, ipse emendes velim. Ari phanis autem comoediam, Plutus inscriptam, et Chre- stomathiae olim adiunctam, suturis nundinis B.
c. D. separatim publicabo, addita Euripidis ALese. Uale, mihique laue. Scripsi Erlangaed. U. Aprilis cIo Iocc L cxv THEOPHILUS CHRISTOPHORVS HARLEs
Serenisimo Matagrauis Onoldino a consiliis aulae et P. P. O. Rhetorices ac Poebeos.
18쪽
Addere liceat, aliquot obseruationes, quas curanius, disciplinae suae alumnis Chrs
stomathiam meam explicans, mecum benevole communicauit, atque suo quamque loco inserere, oblitus eram.
Ad Moschum II. 9o. γενετ', non Verto, licebat, sed volupe erat. v. Ioi. Capilli promissi virginibus erant
honori, quare comam non solum insigni ter aluerunt, sed etiam crinem adpositiatium emerunt, ut eo pulcriores videremtur,' si bene comatae essent. Igitur hoc loco virgines non tam crinibus contortis et crispatis ornatae laudantur, quam quae valde capillatae essent. Vers. IOI. pro longare se videtur, quem ad modum ca-
pillus virginum, quae maxima glegantia est. vide infra Callim. V. 36.
Ad Callimachum. V. 62. αλλως, me iudice, omnino reserridebet ad famulos, quos impune dimisit
19쪽
v. 63. suppleo tecum οντες. Matth. VIII. v. I 3o. Hic locus sorte ita explican.
dus: Vsque ad visis potaneum sequimini infinit. pro imperatiuo vos, quae
nondum initiatae estis misyeriis; vos vero, , quae iam iis mysteriis imburae sis loco.
τελεσφοριας legerim vel 'sequimini usque ad ipsum templum C NYis, nempe quaecumque annis sexaginta minores estis; quod vero ad prouectiores
20쪽
aereon, poeta Lyricus, ex Teo, urbe laniae, ortus, unde Τeius vocatur, secundum Hambergerum in Euvertastigen Nachrichten etc. pag. Ma. soruit circaan. mundi, 3 5a. ante Christum natum, 53a. secundum Barnesium, in vita Anacreontis, natus est poeta noster anno II. Olympiados in. quo fere tempore , Cyrus, Persarum rex, regnare coepit: cuius dux Hara pagus quum circa annum III. Olympiad. LVIIII. in . Asia inseriore uniuersos Aeolides et Ioniae populos adgrederetur, Teii, omnibus rebus, liberis et uxoribus in nauibus collocatis, patriam relinquentes ini Thraciam recta contenderunt, ubi urbem sibi paratam, AMdera, statim repererunt: et postquam Gracum impe- 'l tus contuderunt, pax illis suit longa et stabilis. Anacreontis vero ingenium et fama non diu delituerunt. Quo factum est, ut primum Polycrates, Sami tyramnus, eum arcesseret, eumque summo honore et fauore exciperet. Anacreon vero paucis diebus ante, quam Polycrates, diuturna. selicitate usus, ab Oroete, Darii, Satrapa, in crucem actus esset, ab Hipparcho, Pisistrati filio, Atheniensium tyranno, inuitatus, nauem praeto. riam adscendit, quam illius vehendi caussa praemiserat Hipparchus, L. remis instructam, et Athenas usque
I secundo vento nauigauit, illique iucundus suit. Postrius interitum, in patriam rediit, ubi an. LXXXV.