In M. Tullii Ciceronis De officiis libros tres Aldi Mannuccij, Paulli F. Aldi N. commentarius. Item in dialogos de senectute. de amicitia. in Paradoxa. Somnium Scipionis, ex 6. de Republica ..

발행: 1581년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 연설

12쪽

ILi r Allis industita primas partes, alteras litterarum scientia Romae tulit . armorum studium, ut talia fere ex aliis bella orieban-Ξl. tur, aut numquam, aut raro admodum intcrinissum, tanto in ho- I nore fuit quanto decuit esse illam artem, cuius munere ccterae coluntur artes, de quae nisi sit, reliqua, quae sunt, diutius esse non possint. Nec sua litteris adiumenta defuerunt. cum enim post Punica bella, sublato iam hostili metu, pax, dc otium ad elegantiam doctrinarum ad mitiora studia ciuium animos conuertisset, exstitit praeclarus ille mos, ut adolescentes crudiendi gratia Athenas mitterentur: quemadmodum hodie Patauium, Bononiam,alioue constitere multos videmus, ut mox, pulcherrimarum artium scientia omni, atque instructi, adsuos redeant, sibique, ac semitiliae rem, decus i. parcnt. Haec igitur Ciceroni praeter ceteros mens, cupiditas q. filii,

ut Marcum filium studijs philosophiae sine quibus eloquentiam esse nullam, aut certe debilem, aut mancam intelligebat, summis doctoribus crudiendum traderet. itaque misit eum Athenas paullo ante bellum Hispaniense, quod inter Caesarem, de Pompeij liberos gestum esto nam ciuilis bclli principijs, cum in Pharsalia duce Pompeio Magno pugnatum es , non interfuisse tantum Ciceronem filium, sed turmis etiam equitum praefuisse, facile est ex ijs uerbis intelligere lib. 1 i. Off. Tua aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum . quo tamen in bello, cum te Pompeius alae alteri pracfecisset, magnam laudem dc a funamo uiro , de ab exercitu consequeabarc, equitando, iaculando, omnia militari labore tolerando. Iuliis autem Athenas Ciceronem adolesccntcm paullo ante, quam Caesar contra Pompeij liberos in Hispaniam proficisceretur, satis illa ipsa prima uerba declarant lib. i. Annum iam audientem Cratippum. Annuum cnim spatium intercedit ab initio Hispaniensis belli ad illud tempus, quo Cicero hos officiorum libros coepit scribere . coepit cnim statim post Caesaris necem . nam, ubi de Iniustitia loquit ur, Declarauit, inquit, id modo temeritas C. Caesa ris, qui omnia iura druina, de humana peruertit, propter cum, que in sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum. Accedunt epistolarum ad Att. testimonia: quae quia sunt in promptu, omnibusq. patent, omittantur. Mitto igitur Athenas filio, dabat operain scribendis de philosophia libris abiceta prorsus Zc senatorij muneris, dc forensium catis

serum cura. Interim, orta ciuium nobilissimorum coniuratione, in Pompeij curia Cac sarest interfectus: de facta sunt, M. Antonio consule fcnatum habente, S. C. duo unum in sen tentiam Ciceronis, ut omnis ueterum discordiarum memoria, pacis inter ciues constitu endae gratia, obliuione scinplicam ad clerctur; alterum, ipso referentu Antonio, ut Di.ctatoris nomen, quod i tepe iustum fuerat, ob recentem perpetuae dictaturae memoriair funditus e rep. tolleretur. mutata publicarum rerum forma uidebaturassic, ut in spem libertatis antiquae minimc dubiam crigercntur animi ciuium bene de rcp. sentientium. sed eam breui spem eripuit Antonij consulis concordiae publicae semper insensa, dissimulata paucis diebus improbitas. nam, cum se in illo S. C. patronum libertatis, potentiae uero

singu laris, ad quam, recenti C. Caesaris exemplo, tacite uiam affectabat, aduersarium a cerrimum professus iam esset; postea, orationis in funere Caesaris habendae munere sus scepto, commemoratis cius rebus gestis, maximi Sq. erga populum Romanum meritis, uoltc demum C. Caesaris, multis gladiorum ictibus, persossa, ad commouendam misi rationem, explicata, in eum furorem populum impulit, ut ad aedes coniuratorum per uni uersam urbem cum ficibus, telisq. statim discurreret. Ita, rerum omnium tamquam orbe repente

13쪽

repente conuerso, M. Antonius, & reliqui Caesarianarum partium duces, in urbe dominabantur, ita contemptis legibus, ac iudicii: , ut sublato tyranno, tyrannidis tamen mmnia signa cernerentur. Brutus,& Cassu i cum cis praeclarum illud facinus coim sciuerant, concitati populi metu, ex urbe pro erunt: boni ciues in senatum uenire,&sententiam pro rep. dicere, magna militum manu ipsam curiam, iussit Antonij consulis. Obsidente, non audebant. Tum Cicero, dester: ta libertare, primum in Graeciam ad Qtium nauigare coepit; deinde, ex medio curra a 3 ipsi rep. rc uocatus; postremo , rursus amissa communis concordiae spe, totus ad lii ter asconuersus, libros Oificiorum composuit, ita sane diligenter, ut ne inter Graecos q ii dem praestantius quidquam, aut moribus hominum consormandis accommodatius esic uideatur. Quid autem acciderit, ut, mutata sententia, Cicero in urbem redierit,ipso narrante ostendam. Phil. i. sic: Cum Brundisium . iterq. illud, quod tritum in Graeciam est, non sine caussa uitauissem; Kalendis Sext. ueni Syracusas; quod ab ca urbe transinissio in Graeciam laudabatur. quae tamen urbs, mihi coniunctissima, plus una me nocte cupiens retinere non potuit . ueritus sum , ne meus repentinus ad meos necessarios aduentus suspicionis aliquid afferret, si essem commoratus. Cum a Utem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promontorium Rh gini agri, uenti detulissent; ab eo loco conscendi, ut transmitterem: nec ita multum prouectus, reiectus Austro sum in eum ipsum locum, unde conscenderam. cumq. intempesta nox esset; mansissemq. in uilla P. Valcris, comitis,& familiaris mei; postiridi eq. apud cundem, uentum exspectans, ns alacrem: municipes Rhegini complures ad me uenerunt, ex iis quidam Roma recentcs: a quibus primum accipio M. Antonii concionem: quae mihi ita placuit, ut, ea lecta, de reuersonc primum cooperim cogitare. Nec ita multo post,

edictum Bruti aisertur, & Cassij: quod mihi, fortasse quod eos plus etiam reip. quam familiaritatis gratia, diligo, plenum acquitatis uidebatur. Addebant praeterea fit enim plerumque, ut ii, qui boni quid uolunt afferre, affigant aliquid, quo faciant id, quod nuncianti lactius rem conu niuram, Kalendis Sext. senatum frequentemsere, Antonium, repudiatis malis suasoribu . t emissis prouincijs Gallijs, ad auctoritatem senatus esse redibturum. Tum uero tantasuin rupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi, neque uenti satisfacerent. Et in ep. ad Cornificium: Ego tuorum consiliorum auctor, dignitatisq. fautor, iratus iciu poribus, in Graeciam, despcrata libertate, rapiebar; cum me Etesiae, quasi boni ciues, rclinqvcntem remp. prosequi noluerunt: Austerq. aduersus maximo statu me ad tribules tuos Rhegium retulit: atque inde uentis, remisq. in patriam omni festinatione properaui: post tridie i. in summa reliquorum seruitute liber unus fui. Et ad M. Brutum: Cum teneri urbem a parricidis uid crcm, nec te in ea, nec Caslium tuto esse posse, eam q. armis oppressam ab Antonio; mihi quoque ipli excedendum putaui. taetrum enim spectaculum, oppressa ab imp ijs ciuitas, opitulandi potestate praecisa.sed animus idem, qui semper, infixus in patriae caritate,discessum ab eius periculis serre non potuit . itaque in mcdio Achaico cursu cum Etesiarum diebus Auster me in Italiam, quasi dissuasor mei consilij, retulisset, te uidi Vcliae. Et, ut erat gloriae cupidus, amplificatione interduin utens, reip. uoce se dicit clla reuocatum. ad Plancum cnim cum scriberet, Absui,inquit, proficiscens in Graeciam: ta, posteaquam de medio cursu sum reip. v ce reuocatus, numquam per M. Antonium quietus fui. In extremo autem lib. m. Ois.

ita cum filio loquitur: Sed ut, si ipse uenissem Athenas; quod quidum esset fictum, nisi me

de medio cursu clara uoce patria reuocasset aliquando me quoque audircs:sic, quoniam his uoluminibus ad te proficita uox mea est, tribues his temporis,quantum poteris;poteris autem, quantum uoles. Reversus igitur in urbem Cicero, animaduersa, ut dixi, comtra quam sperauera ei p. perturbatione rursus urbe egressus, in uillis suis libros hos de OLficiis, ut reliquos de philosophia, composuit. Misit autem eos ad filium, ut, quem c risii inum, unicuinq. habebat, eius animum saluberrimis ad omnem horrcstatem , omnemq. laudem praeceptis imbueret. Sed nescio quo paene communi filiorum morbo, a praeclaris parentibus degenerantium, Cicero filius, siue id naturae uitio siue uoluntatis acciderit, a patris gloria longe deflexit. Pater a prima adolescentia sobrie, continenter i. uixit, diu, noebiq. studijs deditus bonarum artium, nihil omnino gulae, aut inhonestis uoluptatibus indulgens,totus uirtutis amore flagrans . filius, quasi ad eum simul cum re famia

14쪽

liari paternae turtutis gloria, nullo suo labore,peruentura esset, imitatione domesticae imdustriae neglecta, uino, ebrietatibus, luxuriae se totum tradidit. Et,ut alia omittantur, uno Plini j maioris exemplo contentus ero. Tergilia, inquit, M. Ciceronem filium binos comgios simul haurire solitum ipsi obijcit, Marco'. Agrippae a temulento scyphum impactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum hanc gloriam auferre Cicero uoluit interfectori patris sui M. Antonio. is enim ante eum auidissime apprehenderat hanc palmam. Haec Plinius. Pater tamen, quod ad eum attinuit, filij gloriae, quantum in ipso fuit, dum uiueret, consuluit: ut etiam blanditi js, ac sere precibus cum ipso de sua laude agat. in extremo enim tertio libro, Ves inquit, mi Cicero; tibiq. persuade, te mihi quiadem esse carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monumentis, praecepti'. laetabere. Iam in epistolis quam diligenter eum, Athenis Operam Cratippo dantem, Attico commendet, ne quid ei deesset, quod ad uictum, & cultum, spectaret ,omnibus intelligere iacile est, qui epistolas ipsas legerint. Non optime tamen, ut erat in primis acuto, longeq. in posterum prospiciente ingenio, de filij indole uidetur existimaste . cuius dubitationis exstat signum illud, ep. 6. lib. xta l. ad Att. Turpe est nobis, illum ,qualiscumque est hoc primo anno egere. Et ep. I 6.lib. xv. Leonidas retinet illud suum. Adhuc: quod est dubias rim leti non fidentis, testimonium. Sed haec quasi .. ιιι .n: ibi ui uri ut ri Li'mil. ii inoibo vi lo a ii '

15쪽

Nschiprio Milia, de officijs, quia plenior esse uidetur, quam et Officio, propterea magis probauit: licet Panaculis, quem

tetur imitari, cum in eodem uertaretur argumento, suos i seriosissetis ἀκάλκοντseiquod est, dei licio. qua de remnem ipsum audiamus. ad Att. ep. i 3 .lib. x Q. Nus hic : quid enim illud & -- ωὐsos mina agi an V eΗ- mus : ratio; xq. Ciceronii qua de re elima potius pater filio. Ut eo xt tib Hi ,Tαπειι 6 κ νκοντορ ,quarenust 'anaetius, abiOlm duobus: illius tres sunt. Ibidem. instari hod de inscriptaqne

nino uidetur Clegantiu ν ς i , eomblecti sinpularis numeruβ

ἡ his p , diiunandi Mnera, de diuinat oneramen in Libere Cicero maluit quam de diuinationibus: quas plenior Icriptio: Ages C. hi opust.& alibi. Ci

plis mirifice illustrauit.

16쪽

V A M QI A M te , Marcessi annum iam audientem CratippuM, iq. Athenis, abundare oportet praeceptis , institutisq. philosi phiaeδropter summam σdoctoris auctoritatem , Ohrbis ι quorum alter te -- cientia augere poten, a tera eamplis et. rmen, ut 'lead meam utilitatem siem Ier eum Graecis Latina coni xi; neque id in philosi

Hia Llum ,sted etiam in dicendi exercitatione sieci dem tibi censea Dctendum; ut par sis in utriusque orationis

scutiare. quam quidem ad rem nos. ut uitimur, m anum astulimus adiumentum hominibus nostris p ut non modo Graecarum litterarum rudes , sita etiam docti aliquam ultem se arbitrentur adeptos o ad dicendum,

er ad iudicundum . Q mobrem disies tu quidem a principe huius aetatis philosophorum, O disies, quamdiu uoles: tam diu autem uelle debebis, quoad te,quano proficias. non paenitebit sed tamen, nostra legens, mou multum a Peripateticis dissidentia , quoniam utrique Socratici, o Platonici esse uolumusὼ deria ipsis utere tuo iudicio: nihil enim impessio et orationem autem Latinam prosccto tegendis nostris eDies pleni rem . nec vero hoc arroganter dictum existimari uelis nam ,philo mandi fientiam concedens multis; quod est oratoris proprium , apte, distincte, ornate' dicere, quoniam in eo studio aetatem consiumpsi, si id miri sum uideor id meo iure quodam modo uindicare. Qua obrem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de Vilosophia libros, qui iam se illis fere aequarunt, studiose legas. uis enim diacendi maior est in illis r sed hoc quoque colendum essaequabile, o temperatum orationis genus. er id quiadem nemini uideo Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere laboraret, sequereturq. illudfrem se dicendi, ct hoc quietum disputandi genus . nisi forte Demetrius Pialereus in hoc numero haberi poten, d, si utator subtilis, orator parum uehemens, dulcis ti men , ut Theophrasti disi pulum posses agno m. nos autem quantum in utroque proficerimus iliorum sit i disium: utrumque certe siecuti sumus. equidem' Platonem existimo, si genus id forense dicendι tractare uoluisse prauissme. O copiosi e potui se dicere; O D

moubenemo illa , quae a Platone didicera tenuisset, ct pronunciare uoluisset, ornate, hylendideq. faceret tuis. eodemq. modo de Aristotele, O Isocrate iudicor quorum.uterque , Do Iluvio delectatus , contemnit

alterum. tiam adiunnitio qu

V A MuvAM te, Marce fili, i paucis uerbis egregium artiscium in cohortando ad philosophiam silio licet animaduertere . nam re Cratippum, di Athenas ideo nomi

nat, ac laudat, ut ostendat, qui talem doctorem si nactus,in ea praesertim urbe, quae praestantissimorum philosophoruin copia semper florucrit, clarosq. uiros. liberalibus disciplinis ocultos, in omnes fere orbis terrae partes diuersis temporibus cmiserit. α turpe admodum este, totiq. uitio iure polle, sit tam praeclaris non commotus exemplis. optimarum doctrinarum expers, inanis'. domum redeat. His duabus caussis te ungit, spatium lcmporis,quo eum doct rem, in cae urbe audiat. nam, cum ait Annum iam,admo-aedam est,quid annuo studio praestare debuerit. Ex quibus tribus caussis intulit uerbum, Oportet.

17쪽

io Aldi Mannucci; Comm.

hon enim Arbitror, aut simile quippiam, satis esse duxit, sed ,Oportet: cum antecedant illa, Audire Crati pum, Rudire Athenis, Audire multis mensibus. quo efficitur, nisi ualde iam profecerit, culpam, & ins mi am uitare non posse. Athenas, S Cratippum coniungit etiam in prooemio lib. a ii. AN Nuri iam Fannuum tempus conficiebatur post Kal. Apr. ut patet ex lib. U. cp. ad Att. A v Di LNrg MI quod magis est,quam priuatim studere. Proverbium est: Ζωrie φωνῆς uam τὴν ενίγκαν is να. id est: Viuae uoci maiorem uim inesse. CRA TipvvM,l hic Peripatetica scientia claruit. Insta: Disces tu quidem

a principe huius aetatis philosophorum. Et lib. ii. In antiqui si una, nobilissimaq. philosephia Cratippo auctore uersaris , ijs simillimo, qu i ista praeclara pepererant. Et lib. I ii. A Cratippo nostro, principe Euius aetatis philosophorum, hoe te audire , atque accipere conii do . Hic Mitylenaeus fuit: proq. eo Cic ro apud Caesarem egit, cum rerum potitus esset, ut ciuis R. adscriberetur; persuasitq senatui Areopagita rum apud Athenienses, ut instituendae iuuentuti praeficeretur. De eo uide, quid dicat Cicero filius in

ep. ad Tironem lib. xv t. Pompeium, e Pharsali ea clade aufugiis trin, apud Mitylenem occurrens, solatus in argumentis ephilosophia depromptis . ATH ENI s,l olimcisitate libera, nee indiga ullius prae conii amplius, tanta claritas superfluit, ut inquit Plinius. Plato φιλολογον, de πολυνσιαν appellat. Cicpro Flacco ab ea ait humanitatem, doctrinam,fruges, iura, lege, ortas, atque in omnes terras distributas. Vide Xenophontem in dictis, de factis Socratis, Isocratem in Panegyrico,Cic.de Fato, de Leg. H. dein tore, lustinum lib. t t. Florum lib. i ii .cap. s. Plutarchum in Cimone, Pausaniam in Atticis. An v N DAR Et non modo non egere, sed etiam abundare. OPORTET i par est, credibile est: prorsiis ratio postulat, ut abundes: nec aliter credendum uidetur. PRAECEPTIS . in titutisq. philosophiae, perpendenda interdum singula sunt uerba: ne Ciceronis elocutio, aptam sententiis, utilemq. copiam sudipeditans, non intelligentibus inanis, dc superuacanea uideatur. Instituere plus est, quam Praecipere. Pra cepta enim docent, quid agcndum sit: nec tamen omnes, quibus praecipitur, ita se gerunt, ut praeceptorum sententiam uita, de moribus exprimant. instituta uero plane formant, di fingunt eorum animos, quin bus praecepta traduntur, sic, ut a praeceptorum regula nihil, aut minimum discedant. quo maior in Cic. ronis cohortatione uis est, qui filium adm neat, non cum nosse tantum oportere, quae philosophia Pra

eipiat, sed ita etiam institutiam esse, mea, quae nouerit, simul agenda sibi esse constituat. pROPTER si minam ct doctoris au libritatem. urbis; l Ur s. ob exempla. Doctoris, ob scientiam. Auctoritas eam uim habet, ut ipsa per se, uel ii ratio nulla, cur aliquid agamus, afferatur, nos tamen ad agendum impellat. ratio autem, si auctoritate careat, saepe languet. Eit enim auctoritas in eo, de cuius uirtute, pruden tia, b nitate sic existimamus ut eum in delectu rcrum haudquaquam falli posse iudicemus. In animatae rei auctoritas non est: sed eam urbi Cicero tribu it. propter illos uiros qui, cultis in ea philosophiae studiis octi nae, ac sapientiae laude praestiterant. Mouere te debet, inquit, cdoctoris, Ac urbis auctoritas, comis tem, quid Cratippo dociore, quid in urbe Athenarum praestare te deceat. Nicias apud Platone in L ehere, a bono tantum praeceptore, Socrate maxime, institui uoluit, ne, perpetuo discens, ruri Moe, hoc est dediscens, uideretur. Philippus Macedo dijs gratias agebat, quod sibi Alexander Aristotelis tempore natus esset. Plato etiam iisdem g ratias agebat, primu .n,quod homo potius, quam brutum natus esset; s eundo, quod Athenis; tertio, quod temporibuς Socratis. AvG ERE' 'augent nos ea, unde fructum capimus: itaque, auseri scientia, honoribus, re familiari, proprie dicimus: malis rebus augeri aliquem,nore dicimus . nam .li quis improborum consiliis, & consuetudine deprauatur, 'uis eum uitiis auctum esse dixerit cum ea minuamur potius, quibus, Augere, uerbuin, adiun3imus, res domestica, existimatio,ui ius. Ex EMPLis: Senecae uerba sunt epistolarum lib. xiv. Nulla res magis animos honestate in duit, dubiososque & in prauum inclinabiles reuocat ad rectum, quam bonorum ii horum conuersatio. paullatim enim destendit in pectora, de uim praeceptorum obtinet, frequenter audiri, adspici frequenter. occursus mehercle ipse sapientium iuuat: & cst aliquid, quod ex magno uiro uel tacente proficias. V ripst ad meam utilitatem semper eum Graecis Latina coniunai, i monet filium, exemplo suo ne Latinam ii suam a Graeca disiungat meritus, ne, cum assidue Cratippum audiat Graeco sermone philosophiae praecepta explicantem, Latinae studium negligat orationis. hoc co pertinet, ut sua scripta legenda sibi putet,s minus ob res ipsas, in quibus eum Cratippo tradiderat excolendum; cui scientiam philosophanai non eoncedere arrogantis esse uidebatur; cillem ob Latinam linguam ; in qua satis eum constabat ceteris ant cellere: nec eam ipse laudem respuit, sed iure quodam suo, nihil metuens arrogantiae suspicionem, sibi uindicat. Ob meam utilitatem, dicit, quia scin per id spectauit, ut in eloquentia palmam obtineret: quod assecutus est, numquam intermissa, ne cum philosephiae quidem operam dabat, Latini sermonis exerciatatione. Ad Atticum scribens, s b. I. gloriatur, se praeter cineros φιμον ν ν Se esse, de haberi. Et i. de Oratore: Summorum oratorum Graecas orationes explicabam: quibus lectis, hoc assequebar,ut, cum ea quae legerem Graece, Latine redderem, non solum optimis uerbis uterer, di tamen usitatis; sed etiam ex primerem quaedam uerba imitando, quae rara nostris essent, dummodo essent idonea. Plutarchusia eius uita ait, cum Graece apud Rhodum declamaret, eum Apollonij Molonis F. maximum in oratoria praeceptorem Graecis eloquentiae,&doctrinae palmam praeripuit te, dixit te. Quinctilianus studiorum auspicia a Graecis fieri uoluit: sed de iis loquebatur,qui Latinam linguam una cum acte materno imbib bant . nos tum Graecam discere debemus, cum Latinae analogiam per nos callere incipimus. SEMPER: non tantum adolescens. NE QvE ιd in philosiophia Iolum, sed etiam in dicendi exercitatione feci; lambigua sententia. quaeri enim potest, utrum Latinam, an Graecam linguam,di in philosophia,& in dicendi ercitatione a sucultam esse dicat. Si Graecam: aduersantur ea, quae sequuntur: in quibu apertis Eme

18쪽

In Lib. I. de Off.

sine filium ad Latinam amplectendam hortatur: ut eum ait: orationem autem Latinam prosecto legcndis nostris efficies pleniorem. Si Latinam: ordo non placet: dicendum enim potius uidebatur: Neque V in dicendi exercitatione solum. sed etiam in philosophia seci: ut ostenderet, non modo se fecisse,qtiod ijs fieri necesse est, qui ad eloquentiae laudem spectant, sed etiam , quod necesse minus crat. exerceri

vim Romano sermone in ea philosophia, quae tum Graecis litteris tota contincbatur, quis neget, multo minus, quam in oratoriae Gidio facultatis, utile filisse λ Veritas igitur sententiae quaercnda: quam quidem hanc esse non dubito. Ita cum Graecis Latina coniungere mihi semper curae fuit, ut Latini serin vis usum ne cum philosophiae quidem operam dabam; Graeci ne cum Latine quidem exercebar, umquam dimiserim. Et, quia minus mirum uideri potuisset, pluris a se factam esse patriam linguam, qua in Grae eam : ideoq. di in philosophia, Se in dicendi exercitatione cultam esse: non, inquit, id modo seci, ut Lativam linguam in philosophia exercerem, sed illud etiam, ut in Latina exercitatione Graecam non omitte em. Quinctilianus in Praefatione, oratorem, &philosophum eundem esse tradit. Cicero in Oratore, non tantum se debere scholis rhetorum tellatur, quantum Academiae spatijs. Idem Quinct. lib. xit. κap. a. oratorem philosophia instructum esse vult: cum non intelligi possit eloquentia hominis optima nescientis . sicq. Periclem Anaxagorae, Demosthenem Platoni operam dedisse. In philosopho quoque eloquentiam requiri, assem at Cicero in Praelatione Tusculanaru .cum ait: Hanc perfectam philosophiam emper iudicaui, quaedem axi in is quaestionibus copiose posset,ornat . dicere . in quam exercitationem ita noxstudiose operam dedimus ut iam etiam scholas Graecorum more habere audamus. Di CEN-D r exercitationet 'quales declamationes exstant, de Latinis. Quinctiliani, Senecae; de Graecis, Libanii, Aristidis: & aliorum. CENfEo paternam auctoritatem rudolet hoc uerbum . nam . Arbitror, aut limite quiddam, leuius erat. Censeo. autem, qui dicit, non modo suadet, uerum etiam paene iubet. Fecit autem filius, quod pater iussit. ad Tironem enim scribens, ait se apud Cassium Graece, apud Bru-ium Latine declamitare. UT Rivs Qva orationis 1 Graecae, de Latinae ; philosophicae, de orato riae. RV A M quidem ad rem quam nimirum eam,de qua proxime locutus cst: pares ut esse possint Romani homines in utriusque orationis facultate .quod aliqua dubitatione non caret. longe enim pauciora Graece, quam Latino, Cicero coposuit: ut gloriari prorsus ei no liceat, aeque se magnum in utraque lingua Romanis hominib. adiumentu attulisse. Quaere da igitur est,quaec a Ciceronis mcte consentiat,interprctat IO.

Et fortasse dicit hoc: Libris,quos de arte oratoria & de rep. α postremo de philosophia multos ediderat,sica se locupletatam esse Latina linguam,ut, ex ea Romani homines Graecae iam aequata, non minore in posterum sperare gloriam possent,qua si excellerent in Graeca,tot saeculorum spatii , tot summorum orator u laboribus absoluta. pares igitur esse poterax in utriusque orationis facultate, quod ad Latina lingua attinebat et: quae ne Graecae coneederet , industria sua praestitisse sibi Cicero uidebatur . nam , si Latina fuisset ini rior, quis in utraque par esse posset, cum pares ipsi e non es t e Vr uidet r, i hoc posuit adulta .dam Nogantiae suspicionem : parumperq. minuit, quod ait sequentibus uerbiu , Magnum attulim is

adiumentum hominibus nostris. nam, ut videmur,arbitramis est, non affirmantis . MAGNvM a

mentum a in Praefat. Tusc. Plillosophia latuit usque in hanc aetatem, nec ullum habuit lumen litter rum Latinarum: .quae illustranda&excitanda nobis est, ut, si, occupati, prosuimus aliquid ciuibus nostris, prosimus etiam, si possimus, otiosi. Houi Nisus nostris; l Romanis, di Latinis. V T non. modo Graeca m litterarum rude , t proxima superiora ad Latinam tantum linguam pertinent: quae sequuntur, etiam ad res ipsas . quae cum Graecis litteris iraditae essent, a se tamen ita explicatas Ostcndit Latino sermone, non modo ut ij,qui Graece nescirent, sed etiam qui optime scirent, easq. pollent e Graecis libris cognoscere, mallent sua scripta legere, ex qui bus aliquem se fructum capere arbitrarcntur. nam, si & haec,& superiora aeque de Latina tantum lingua dicerentur: non consentire sibi ipse Cicero uideretur,qui, cum dixisset, Magnum adiumentum, subiungeret, Aliquantulum. DOCTIl absolute dictumi non, Docti litterarum: ut inepte quidam opinamur. ALi ueo AN Tu L v M l non, Ad dicendum: quod pcrtinet

ad Latinam linguam: in qua se iam dixit non aliquantulum, sed multum Romanis hominibus protuisse. Ad iudicandum igitur: quod non ad Latinam linguam, sed ad philosophiae praecepta, ab ipso Latine

tradiza, pertinet. in quo ne Graecis philosopbis, qui ea multis libris egregie persecuti erant, detrahere uelle uideretur, Aliquantulum, dixit: quo modestius dicere non potuit. ET ad dicendum, i augetur cnim Latina lingua, non modo cum Oratoria praeclare tractat, sed etiam , cum ad explicanda philosophiae . sensa transfertur: quod ante Ciceronem praeli iterat nemo: ut ipse dixit loco, supra recitato. Ercadiudicanumn. l philosophus eni in de rebus iudicat, in uerbis non immoratur: iudicat ut cini quid agcndum. uitandum uelit et quam. obscuriora sunt, erroribusq multis humanas mentes inuoluunt. iudici j sui pra stantia illustrat, ae patefacit. Possunt igitur, inquit, nostrorum librorum lectione Romam homine non augcri solum Latina lingua, sed iudicandi quoque sitientiam consequi; &, quali tuis Graccos de philosophia libros legant, aliquem tamen ex industria quoque nostra fructum capcre. Qv AMO E M δε-i sies ιu quidem l concludit, quod ei propositum esse iam diximus legenda filio su scripta, si non doctrinae,

quam eius iudicio permittit, orationis certe Latinae gratia. Huius aetaιι , huius immoriae, ait lib. III. Ita autem dicit, ut allentationem cauere uideatur. DISCES, quam diu μoles: i quod suae

potestatis eth , filio largitur ; ut statuat ipse Cratippi tempus audiendi. Sed , quod largitur, adii ringit

ullum sequentibus uerbis. Sino tuam uoluntatem, inquit , liberam esse, cum hoc tam , Ut cain v i ctrinae regat, ac moderetur utilitas. quamdiu enim cratippo magistro prosccre te intelligo, tau diu dandam ei operam esse, exilii mare debebis. Et hic quaedam latet admonitio . nam, quem Proxime Plialos

B a Phor uni

19쪽

11 Aldi Mannucci j Comm.

pliorum principem nominauit , posse, qui eum uel diutis i meatidiat, semper aliquid discere,omnino sim,

ricat. Qv A H diu uoles: iam diu autem uel e debebis, 1 I ncta: Quod uitium qui ci fugere uolet mnes autem uelle debebunt &c. Eodem modo locutus Fam. lib. r. . x i. Quidquid erit, tibi crit. Et ep. I 8. e. l. sin quin offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. Lib. m. ep. 2. Quibuscumque rebus potes, poto autem plurimis. Lib. vi. ep. 3. Quotiescumque filium tuum uideo , uideo autem se equotidie.) Et ep. 6. e. I. Quidquid ualebo uel auctoritate, uel gratia, ualebo tibi. Et lib. I x. . Iq.

Neminem conueni, conuenio autem quotidie plurimos. Et ep. II. e. l. Fiet, quodcumque uolent, qui ualebunt: ualebunt autem semper arma. Et lib. x. . 6. Quos adhue gradus dignitatis consecutus

es, es autem adeptus amplissimos. Et lib. xii r.ep. i. Quotiescunque me uidet, uidet autem sit. pissime. Et ep. 3. e l. Quoad fides tua,dignitasq. patietur: patietur autem in omnibus. In Pisonem: Videre te uolui, uidi. Phil. i Aue si quid accesserit non tam mihi, quam uobis,reiq. piab. accesserit. Simile quid habent de illa. Lib. i. ep. i . Resis caussa si qui sunt, qui uelint; qui pauci sunt. Lib. 2. ep. r8. Quae mihi ueniebant in mentem, quae aute pertinere arbitrabar, &c. Lib. iv. ep. 7. Hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt: quorum est magna multitudo. NON paenitebit Non parum uid initur, Ter. H ut. Quinctilianus: Multi ad senim a peruenirent, nisi , se iam eo peruenisse,perstasum haberent. Et Bion dixit, πην - ro Gaia r. e mediκ-λ εγκοτων. hoc est, Opinionem felicitatem praecidere. Proverbium est, Senex s per aliquid addiscet. Solon, apud Platonem de rep. v i 1. de in diat. de Philosophia, dc in Lacheter Tήρπικω γ' iaci πιλλα δῖψωμεν e i. Discenti assidue multa, senecta uenit. Et, apud Agellium et Usus me genuit, peperit mater memoria. Seneca ad Lucilium: Tam diu discendum est, quamdiu nescias ; dc,si prouerbio credimus, quam diu uiuas. Demea Terentianus: Numquam ita quisquam bene sabducta ratione ad uitam fuit, . m. tuu in res, aetas, usus semper aliquid apportet noui, Aliquid moneat, ut illa, quae te scire credas, nescias,

Et, quae tibi putaris prima , inexperiundo repudies.

Pt Senecae uersiculus ille: Discipulus in prioris posterior dies. Imitandus ille, Iuliano iurisco sulto auctoro qui, uel si alterum pedem in sepulcro haberet, tamen adhuc uelle discere prostebatur. Plato quoque cuidam otioso, dc uoluptatibus dcdito, pcrcunctanti, Quoad puer esse uellet 3 quod eum discendo non minus,quam docendo , uideret occupari: respondissse sertur: Quoad, quantum doctrina de uirtute augear,me non paenitebit. NON multum a Turipateticis disdentia, i ostendendum est, in quo dissideant,de quatum dissideant a Peripatetica doctrini Oiscioru libri. Peripatetici uirtutem, & honestum ceteris rebus omnibus longe pracferri debere iudicabant, la tamen felicitatem posse conficerc nequaqua arbitrabantur. quod si accederent opes honores, ualetudo,quae t alia sunt eiusmodi,ut ijs destituta humana uita laborarentum uero selicitatem absolui; cum accidere nihil posset, quod molestiam animo, corpori afferret incomm dum . Stoici, contra, felicitatem una uirtuthmetiebantur: liquis honeste, de emitui inite uitam duceret, nihil praeterea desiderarer sapientem, id st uirtute praeditum, lotum esse diuitem, pulchrum, honoratum, omnibus denique rebus, quae false uocabulo bona diceremur, tum abundare . Hanc dissensionem paucis uerbis attingit Cicero lib. iii. ita scribens: A te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, nihil, praeter id, quod honestum iit, esse propter se expetenduin: sin hoe non licet propter Cratippum: at illud ce te dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Haec igitur intrer cos dissensio fuit, magna prorsus,&quae diuersissima uitae genera induceret . aliud est enim, honesto quidem plurimum tribuere, ceteris tamen rebus, quae ad commoda corporis, atque ad animi delectationem pertinent, locum

relinquere,iisque, si absint, comparandis opcram dare; si adsint, frui quantum deceat : aliud, in uno honesto omnia pone ; cetera ,si cum eo iungantur, paupertatem, ignominiam, morbum , tormenta ipsa cara habere, di suavia esse dicere; si disiungantur ab eo, diuitias, gloriam, bonam ualetudinem, commoda denique omnia, non modo, quasi ad felicitatem nihil asserant, contemnere, sed etiam, quasi felicitati repugnent, inter mala numerare. Hoc Stoici cum sentirent, acerrimeq. defenderent : quaeri potest cur Cicero,qui se in his libris potissimum sequi Stoicos profitetur, sua scripta dicat a Peripateticorum sententia non admodum discrepare. Huic dubitationi occurritur hoc modo. Praecepta officiorum Cicero de Stoic rum sontibus hauriebati ea dicit oriri ab honestate, honestatem ipsam ex quattuor uirtutibus. prudentia, iustitia, sortitudine, temperantia. in hoc nihil a Peripateticis Cicero dissidebat. nulla enim suit, ad hane quidem partem quod attinet, inter Stoicos, & Peripateticos , controuersia. nam honestum utriquen gabant esse, quod ab harum uirtutum aliqua non oriretur. In quo igitur a Peripateticis Cicero diis . tit In honesto i quod e Stoicorum sententia si solum propter se expetatur, ualde probat. In quo ab iisdem non multum dissentit In eodem . nam, etsi Stoicorum sententiam probabat, Peripateticorum tamen haud improbabat omnino. itaque lib. III. cum honestum Peripateticorum a Stoicorum honesto distii xisset; postulata filio, quod supra iam ostendi, ut id sibi concedat, quod Stoici probantis non potest, quod aduersetur Peripateticae doctrinae, cui tunc Cicero filius operam dabat; concedat saltem id, quod placet Peripateticis. Quo loco subiungit haec: Mihi utrumuis satis est;& cum hoc, tum illud probabiistius uidetur, nec praeterea quidquam probabile. Aperte demonstrat, Peripateticorum honestum a se non improbari, Stoicorum autem probari uel maxime. Sed in his libris declinat interd uni ad Peripateti-

eorum sententiam: neque contemnit Opes, honores, amicitias, reliqua adiumenta uitae, quamquam ea non seiungat ab honesto. itaqueu credixit , disii dere se quidem a Peripateticis, non multum tamen: cuineorum honestum Plane non improbaret, locum relinquens aliquem us rc bus, quas omnino Stoici, ut in

20쪽

ho, excludebant. Vset dux Socratici, O dialoesta esse uolumus, I videtur hoe dicere: Et stoia

eos,& Peripateticos sequi uolumus: ut ab his non ualde dissideamus; cum tamen illos probemus maxime. Negari mi m non potest,quin hoc ideo subiungat,ut rationem afferat,cur sua no multum a Peripateticis dissideant sed dissideant tamen. Quod si ita est: quaeri oportet, cur Socraticos pro Stoicis, Platonicos pro P ripateticis posterit : quandoquidem uerbum,Vtrique,aperte eos, ut diuersa sentiemes,distinguit. Socrates idem sene sensile, quod Stoiei, & exemplo suae uitae Stoicam sectam peperisse, uideri potest: qui etiam perire maluerit, quam iudicibus in bona caussa supplicare: cum esse malum probis, innocentibus l. viris moritem negaret: quae Stoicorum postea sententia fuit, nihil omnino malum, nisi quod turpe esset, iudicantium; nihil bonum, nisi quod honestum. Libentius autem, Socraticos, quam Stoicos, dicit: ut vidcatur, licet Stoica praerepta ualde probaret, Socraticam tamen philosophiam sequi ueste, similem quidem Stoicae M ideo dissidentem a Peripatetica, mitiorem tamen aliquanto, & ideo non multum dissidentem. Platonicos pro Peripateticis usurpat: quia,quod ad mores attinet, de quibus agitur in his libris, nulla uid tur inter eos controuersia sui sie. Quod si, Peripateticos, dixisset; omnes Peripateticae philosophiae partes comprehendillet. omnes autem ipse non tractat; sed, ut dixi, moralem tantum: N Platonis lectione magis, quam Aristotclis, eum esse delectatum, Platonicumq. se potius, quam Aristotelicum, profiteri s litum, suis tonstat. Da rebus ipsis utere tuo iudicior nihil enim impediori probes, nec ne, mea scripta , quod attinet ad praeeepta, non laboro . auocare enim te ab ea doctrina, in qua Cratippo magistro tuum studium locas, eonliiij nostri non est. Ad Atticum scribens, sie ait: Est magnum illud quidem ,uerum-tamzn multiplex pueri ingenium: quo ego regendo negotii habeo satis. PROFECTO, Quinctil. I ait, se profecisse multum existimet, cui Cicero ualde placere coeperit. LEGENDI Ilris,1 figura Latini sermonis: pro, Dum nostra leges. Sic locutus lib. ii l. de Rep. apud Nonium: Noster populus, s

ciis defendendis, terrarum iam omnium potitus est. PLENi ORE M.t in Oratore, nullum ait esse illo in genere laudem oratoris, cuius in suis orationibus non sit aliqua si non persectio, at conatus tamen, atque adumbratio. ARROGAN τε Ri Arrogantiam ait esse Aristotcles lib. II. Eth. ad Nico m. meo πυ- ἐπι πῖ μκνον, i. plus sibi tribuere, quam par st. De hoe autem Cicero reprehenditur: quintiarnium se iactet,&'de rebus quoque gestis suis ea dicat, quae aures otiandanti defendit cum Quinctil.lib.x I. SCIENTIA Ni rei per caussas cognitionem . nam, ut ait Arist. δεεν ισμεν ανοι τους orariae . idest, Nihil

scimus, si caussam ignoremus. Covca DENsI quasi dicat, Non repugno, quo minus alis phil sophiae cognitione mihi non modo conserantur, sed etiam praeserantur. Facilis autem est concessio, si ibi id strues, quod est,aut habetur praestantius . Qualis est illa apud Virg. Acn.vI. Excudent alii spirantia mollibus aerars Credo equidem uiuos ducent de marmore uultus r

orabunt caussas melius, caesiq. meatus

' Describent radio, & surgentia sidera dicent.. Tu regere imperio populos, Romane, memento ἰρsae tibi erunt artes in paciq. imponere morem , Parcere subiectis, di debellare superbos. M vLτI s; l Varroni, Catoni, alijs. ORATOR is proprium I Quinct. lib.r.eap. 36. ait, hoc ei ceronem pluribus locis dixisset Plutarchusq. dicit eum oratoris nomen magis, quam philosophi, tuisse

amplexum. APTE, distincte, o tepescere .l Apte, ad id, quod orator agendum suscepit; ut ea di eantur, quae subiecta materia postulat: Distincte,ne rerum ordo perturbetur : Dustra enim apte dicit, quisito quidque loco non dicit: ornate, adhibitis Latinae orationis luminibus, re ornamentis. quorum prismum inuentio, alterum dispositio, tertium praestat elocutio. quas omnes partes cum alibi, tum in in tore illo , numquam satis laudato , copiose in primis, & erudite Cicero persequitur. Consere dus locus Isocratis in oratione κα- σπισων. To κωρων μὰ διαμαρσαν , α' Σ κώ 67e ε Θυμήμασι et πόντως ολον se λόγον κα ποικίλM, hoc est, apte dicere) ma τάξαι κατα et mo, hoc est, distincte dicere ma τοῖς δε ramo εἶρυ μωρ, α μουσικωρ ε των , Uta AMA E p' καςω των meo ει τιυν,ας δά ποδιελεσθω, αμίξασθου meh άμυλας, ' διαμου rex. hoc est, ornate dicere. Quae sic Latine uerti possunt: Non aserrare, neque occasionem negligere, aut incedere modum, sed & argu mentis totam orationem decenter uariare, hoc est, a. d. & ordine disponere, hoe ell, d. d- de uerba ita collocare, ut numerosa sint, de musicum quendam concentum iniciant, & in singulis rebus, quae prius disternendae sunt, & inter se miscendae, non errare. hoc est, o. d. 9 Quod autem Cicero hic ait, Orat ris ossicium este, apte, distincte, ornate dicere: Crassus de Oratore orationem uult esse, apta, δωσor; Latinam, di planam, ἀκριναπι; ornatam, καλ- , α καθαρ se. Quinctilianus autem ait haec contineri partibus mouendi, docendi, descetandi. Ad mouendum pertinent Aisectus. ad docendum Expositio,&Argumentatio. ad delectandum utraque, sed maxime Elocutio. AETATEM consummi l senex Gnim erat. Si id mihi assismo, i sapit emphasin. MEo iure quodam Itindicare .l genus loqvcndi, ex Iurisconsultorum fontibus derivatum. Qui primus e seruorum numero libertatem est adeptus, ei nomen Vindici fuit . inde Vindiciae,pro Libertas; Vindico, pro Libero. inde factum, ut, qui controuersam rem dic aliena potestate, quati omnino sibi debitam, non exspectato iudicio, uel ui, ues alio quouis modo ad se transscrret, is eam rem iure quodam suo uindicare sibi diceretur : quod, in litibus ustirpari coeptum, ad omnes postea res consuetudo deduxit. Exempla quaedam iurisconsultorum , oratorum q. sub:ungerem, nisi satis euent in promptu, ipsa'. pellc lcg tauus occurrerent. Hos etiam de philo hia libros , I

SEARCH

MENU NAVIGATION