장음표시 사용
11쪽
Verum & argumenti, quod in hoc opere tractatur, dignitatem; &summa erga sacratam MAIESTA TIS TU E personant', tanquam Communem no- . strum PARENTEM communis PATRI EPATREM, pietatem meam , conjunctam cum dei votissima MAIESTATI TU E debita reverentia& veneratione, in causa fuisse fateri necesse habeo, quod eo audaciae processerim. Non sine fiducia impetrandae veniae, si fortasse intempestivo, sed justo tamen
l. zelo inflammatus, nimis vel arroganter vel incaute, mi-
hi hac via ad TUAM MAJ EST UT EM aditum
aperire conatus fuerim. FretuS singulari humanitate &mira benignitate tua , qua non solum excipere soles eos, qui lateri tuo quotidie adhaerent: verum & omnes Cum cives, tum etiam peregrinos Vel exteros , quibus vel propensam tuam erga se Voluntatem ambientibus; vel ad clementiam tuam , veluti certissimum miseria- Ium, quibus obruti jacent, levamen atque solatium confugientibus ; vel opem & auxilium tuum unicum
ubique oppressis refugium, & sedibus suis pulsis asylum, implorantibus ., facilem ad te aditum praebes, nec a venerabili conspectu tuo dimittis , nisi summa laetitia persusos ; nihil dolentes quam ipsum, necessitate exigente discessum. Quoniam nihil curquam jucundius , nihil optabilius esse potest, quam ut te
videat, te fruatur. Virtutes tanto in Principe eo illustriores , quo rariores in ipso etiam Vulgo. Ve- .rum cum esset in fatis REX SERENISSIME, te aliquando futurum perfectissimum i exemplar, in illustri hoc mundi theatro positum , unde quid imitandum, quid vitandum caperent ac discerent non scdum qui imperium tractant, sed etiam ad quod sese dirige- irent nec non Componerent quibus obsequii tantum
gloria relicta, cives & subjecti, placuit supremo hujus universi conditori Deo, qui ad suam hominem effnxit imaginem, te, Regum AUGUSTISSIME, ad
12쪽
Omnes Virtutes formare, quarum ne quidem humana natura capax , nisi divinitati propior. Non necesse itaque est, siuirinos, Numas Pompilios, Tullos Hostilissio eos e Carcios, vel Camillos , Scipiones, Curios, Vel δε- Iones , quorum raras virtutes & eximias animi duies veterum referunt monumenta, ad imitandum nobis proponere. Quas enim singuli singulares possederunt virtutes , earum omnium in te uno, REX SERENISSIME, conspicimus complementum. Certissimum documentum in tua Augusta persona vere aliquid divini
residere, cujus illi vana quadam superstitione participes fingebantur. Quam spatiosus & amplus hic sese
tuarum Virtutum praedicandarum campus pandit verum cum hisce celebrandis humani ingenii vire longe sint impares , miremur potius summam justitiam, singularem clementiam, miram benignitatem, intrepidam , sed verendam bonis civibus, innumeris expositam periculis sortitudinem , & quae omnes omnino Virtutes complectitur, puram atque sinceram in Deum pietatem tuam , quam ut illas depingendo , earum magnitudini , qua omnes obstupescimus, aliquid detra heret mea dicendi imbecillitas. Verum & incassiim hisce enarrandis operas impendisse viderer, quae toti Orbi notissimae, utpote quas nominis tui fama per omnes terrae marisque plagas, qua patet Orbis, Circumintulit, & cunctas nationes adeo in tui admirationem rapuit, ut non solum potentissimi Reges ac Principes tuam amicitiam & tecum jungere dextras ambierint,
sed & ipsi ad MAJESΤATIS T U A, praesentiam
intuendam, tanquam naturae aliquod miraculum, suis conspiehendum oculis, non solum regni tui oris appulerint ι sed & nostras inviserint terras, summo capti desiderio ea quoque perlustrandi loca, quae & tuis &tqt illustrissimorum Heroum, unde genuS tuum, augu stius quo nullum, ducis, & illam ad eximias quascumque virtutes tibi innatam indolem, tanquam aVitam' i haereis
13쪽
haereditatem, sed multis a te auctam nominibus, accepisti, incunabulis gestisque egregiis , & victoriarum ubique monumentis celeberrima. Pulchrum, est antiquitate generis aVitaque majorum gloria florere. Verum multo pulchrius & laudabilius suis virtutibus &animi ornamentis partam a majoribuS gloriam non tum tueri, sed etiam propriam famam illustriorem red dere & quam maxume longam efficere. Haec de te omni
tim REX AUGUSTISSIME civium fuit exspectatio,
cum ad summum illud dignitatis fastigium ,in quod olim illustrissimi tui majores collocati, tanquam dignissima Augustissimae Arausionensis familiae proles, cui propter egregia in patriam merita omnia debemus, quae vel natura, vel fortuna nobis largita est, non minus tuis meritis, quam civium amore provectus fueris. Quantum gaudium , quanta laetitia omnium animos inces.serat, postquam fama percrebuisset, in te PATRI ALPATRES avitas contulisse dignitates. Quantus te salutantium clamor excipiebat, quascunque, novis auctus honoribus diu exspectatus desideratusque, urbes ingrediebaris;ita ut verissime quadrent in ΤΕ illa Plinii de opiL
mo Principe Trinano :non alas quemquam, non valetudo, non
sexus retardavit ,quo minus oculos TUA, MAJ E ST A TIS
praesentia impleret. Te parvuli nosicere, ostentarejuvenes, mirari senes. AElari quoque neglecto medentium imperio, ad conspectum tui, quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Remi 3 etiam tune fecunditatis sua maxima voluptas Fubiit, cum cernerent, eui Principi cives, cui imperatori milites peperissent, videres referta tecta ae laborantia spectatorum multitudine, oppletas undique vias , alacrem hinc atque inde populum , par ga
dium , paremque clamorem, V1VC diu V1UC G II
LI E L ME iemporum felicitas, seculi gloria, amor eivium. Verum longe superarunt spem nostram egregia a TE, divina equidem providentia ad Reipub. Gubernac la admoto, domi veΙ foris, in bello vel in pace edita
14쪽
DEDICATI O. virtutis tua: facinora, quae Vix apud posteros fidem
invenient, nisi ex ipso ore parentum, quasi per traditionem perpetuam accipiant nati nataeque. 1 eli1s est tuis auspiciis tuaque Virtute ab importuna hostium dominatione, dc duro servitutIS iugo, In pristinam libertatem vindicata patria. Cujus merito liberator, praesidium, refugium, delic1ae & or
namentum omnium ciVium acclamat1one 1alutatis Testis est, nunquam intermorituris condecΟ-
randa atque celebranda laudibus, gloriosa 1lla totius fere Europae'naturali situ, & arte, urbis munit 11simae arcisque Namurcae expugnatio, cui simile qui
uam estum nec Veterum referunt monumenta, nec
mose proximi testantur annales ; Non dolo nec fraude , vel Punica fide , unica & praecipua
maEnarum rerum gerendarum hostibus ratione, sed sin rutari virtute summaque prudentia atque con
dibili celeritate confecta, quamviS ab omni bell1co apparatu aliisque rebus, ad defensionem necessariis, instructa , ad cuius tutelam undique flos Sc robur milit 1ae sub auspiciis Ducum belli peritissimorum, orope sedecim equitum peditumque millia confluxerant , positis in conspectu tanquam 1n statio ne hostium castris , in quibus armatorum copiaeolus quam centum millia, expleverant, qui veluti tantae victorice testes essent oculati ; dc simul et1am obstupefacti rei gestae magnitudine, irent dicerent Que Regi suo, Solem, cujus radios saepius praed1xerant ad ultimas terrarum plagas remotas gentes, illumi naturos , stitissie graJum c siumque suum Namur
censibus in vallibus, MAGNI GULI ELMI,
tanquam benignissimi Europae Sideris , interventu qui, velut alter Iupiter, Imparem te, Ludovice, videns moderandis habenis,e curru egit praecipitem, ut disceres justitiam & non temnere Divos, eorum
15쪽
ambiendo munera. Sunt haec miranda, sunt inaudita, REX FORTISSIME; virtutis, prudentiae , & invicti animi tui monumenta. quae famam
tuam immortalem reddunt; sed tamen tanti Hero is, quem supra humanam sortem collocare summus rerum arbiter voluisse testatum, gloriam non aequant,
nec illustrant, quantum par est, nisi & plura adferamus incredibilis & plus, quam humanae fortitudinis tuae documenta, & quem ejus potiorem testem adducere possum , quam vicinum nobis Regnum ,
te, inquam, BRITANNIA, fortitudinis, ju stitiae id clementiae Principis nostri, qua & liber
ta e manibus eorum , qui in servitutem te trahere animum induxerant, conservata ab incendiis &ruinis urbium, bellis intestinis, devastatione agrorum, velut insigne monumentum, adduco. Uerum quae res longe pretiosissima, Veram & puram nullis superstitionum maculis adspersam religionem, quam funditus erad1care meditabantur ejus hostes, tibi reservavit inclyta Regis pietas, conjuncta cum invicti animi magnitudine, summaque vigilantia Scindefessio labore. Cujus egregium est documentum,
quod nulla unquam obliterabit vetustas, illa omnium Scriptorum monumentis consignata expeditio Britan ira, non aliam ob causam suscepta, quam ut semetipsum opponeret ruenti in servitutem populo , & jamjam religionem moribundam, suo adventu recrearet,atque ad pristinum vigorem & splendorem reduceret. IdqUe eo anni tempore, qUo Ventorum vis atque rabies maxime dominari solet, &saepissime trans mare currentes in Syrtes &scopulos cum horribili fragore navium impellens , Vel funditus immergens , misere vitam finire cogit. O
nUnquam satis admiranda tua. REX I N VI C-Τ IS S IM E . pietas & incredibilis animi magni
tudo , quae nullis imminentibus periculis , nullo
16쪽
DEDICATIO. metu, nulla fortuna frangi potest. Merito igitur Principem tuum ter quaterque beata BR ITANNIA excipis, ut verae fidei Defen rem. libertatis Vindicem ac Statorem, religionis Conservatorem. Sed videor mihi minus dicere, quam par est: universia Eu
ropa te salutat INCLYTISSIME PRINCEPS.
ut liberatorem suum, quod hac expeditione perpetuar sibi imminentis ab unius dominatione servitutis vincula dissolveris. Non inficior arma a M A J ESTATE TUA suscepta, aedificatas classes, trajectos in vicinum regnum milites, ut oppresso pΟ-pulo totique Orbi Christiano salubre illud consilium, quasi jam coelitus tibi oblato opportuno tempore exequereris. Sed non impia mota bella, ut ingenti hominum strage debellando vicinos populos fanguinolentam tibi gloriam acquireres, vel aliena diriperes. Detestanda belli inferendi cupido etiam a veri Dei notitia alieno, nedum Christiano Principi justa arma capiendi causa, quamvis oti m non injusta Christiani mo visa. Non enim cujusquam jus armis attentasti, non animo inferendi belli, & alienas invadendi possessiones , appulisti ad vicini littora regni; non regium diadema tuo capiti 1mponendi cupidine inflammatus, armata manu regiam Petiisti urbem, sed ut intacta atque illibata Sc Regis, populi jura conservares; non occupasti Rcgale Solium fanguinis polluendo jura , sed vacui & derelicti pollessionem accepisti, tibi delatam ab iis, quibus, abjectis imperii fascibus, eas tibi deferendi &divina, & humana jura facultatem tribuunt. Prae-rerquam quod & sanguinis & affinitatis jura te adtractandum tam vastum dc amplum imperium , tot regnorum moderanda sceptra vocabant: ita ut
quodammodo tuo jure tibi vindicare potuisses, quod tibi delatum recusare , quam accipere , malles, nisi totius Europae salus, religionis conservatio, & prO-
17쪽
DEDICATIO.cerum ac populi summa ambitio plus apud te valuis set, quam tanti imperii cupido. Longe itaque alia tibi REGUM MAXIME arma capiendi causa fuit, subibat animum tuum Reges atque Principes non frustra gladio armatos, sed ut eo utantur ad plectendos malos, & honos tuendos adversius impro- horum vim & injuriam, ad sublevandos injuste oppressos, &, ut paucis dicam , ad administrandam justitiam suum cuique jus tribuendo. Hoc ipsum igitur fuit in causa, quod auxilio veneris, qui j ure opem tuam implorabant adversus quosdam impostores, qui nihil aliud machinabantur, quam regni statum evertere ; qui legum auxilium irritum reddere , atque judicia, religionem, libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit, legibus 8d jurisjurandi religione confirmatam Sc assertam, a summi imperantis nutu & arbitrio pendere disseminabant in vulgus, scit. ut arbitrarium constituendo ilia perium,
durum ab omni arvo liberi populi cervicibus servitutis jugum imponerent. Quid autem justitiae, quid aequitati, quid Christi doctrinae & idcirco Christianorum sacris initiati Principis ossicio magis consentaneum, quam socio, injuste oppresso, opem petenti , succurrere 3 Huic officio nec ipsi gentiles deesse
Voluere, quamobrem nullam naturam in hominum genere meliorem existimarunt, quam eorum, qui se ad servandos homines natos arbitrarentur. Quaenam
itaque, REX l US TI S SIME, arma capiendi tibi causa excogitari vel fingi possit justior, atque illa, quam ipsa dictat recta ratio, & idcirco justitia
exigit, Christiana approbat doctrinae Ministrum& vindicem justitiae divinae te praebuisti, dum tua prudentia, vigilantia, & sortitudine irrita reddidisti, in patriae nostrae, tuorumque civium , ac totius vere Christiani Orbis clandestina conflata consilia.
Iam mihi renasci tuo sub imperio videtur seculum il
18쪽
DEDICATIO.lud aureum, quo coelitus missa Astraea virgo praesidebat terrarum Orbi. Quid enim sanctius observas. diligentius administras, quam justitiam 3 illa vira
tus omnium Virtutum regina adeo omnibus, quae a
I UA MAIESTATE proficiscuntur, actio
nibus, cum belli, tum paciS tempore, praelucet, ut non minus tuo quodam jure IUSTI appellationem tibi vindicare possis, quam quisquam vetustiorum temporum Princeps, nisi & ipsum hoc cognomen infra tua merita videretur, quoniam 8c eodem appellati, qui, quamvis honoris dignitatis fastigio tibi
pares, hujus tamen & ceterarum omnium virtutum .
mensura tanto TU A MAIESTATE inferiores, quanto ipse majestate superior tuis civibus atque sub
jectis. Hujusmodi cogitationes cum animum meum subirent, hasce meas operas , quaS non ad exornanda, quae in doctissimo Authoris opere de Besti ae Pacis, tractantur argumenta, sed pro ingenii*judicii facultate, illustranda, quae saepissime nimis conciso dicendi genere proposita, difficiliorem lectori praebent intellectum , contuli, MAIESTATI
TUA, consecrare volui. In cujus tutelam fidem sese ipsa justitia tanquam certissimum munimentum permisisse videtur. Quamobrem cum tuo patroci
nio illam dignari tibi REX IUSTISSIME
placuerit, eodem quoque amplecti quaecunque a me pro ea, quamvis exigua Sc tam augusto nomine neuti
quam digna, scripta sunt, MAJESTATIS TUAE
infinita clementia , & benignitas mihi pollicetur. Praeterquam quod huic altera & officii & pietatis ratio accedat : Neque enim sine gravi ingrati animi nota inficiari possum, me tuae sollicitudini, paternae curae, prudentiae & invicti animi magnitudini, cum ubique terrarum armorum strepitus ic belli calamitas aliarum gentium tranquillitatem perturbat, hoc scribendi debere otium, laque in charissima at-
19쪽
que dulcissima patria, quam tuis sub auspiciis omnium rerum , quibus vita neque satis commode, neque etiam jucunde transigitur, quasi universae Europae ossicinam, tum etiam tranquillitatis & felicitatis domicilium constituere
omnium rerum Author voluit. Tu civem patremoue geras, tu confiiae cunctis Nec tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.
Accipe igitur, REX CLEMEN TlSSIME,
hosce laboris mei tanquam beatissimi istius otii, quo mihi te auspice , frui licet, fructus tibi debitos, leto vultu ut
soles cetera; dc T LI AE MAI EST A TIS praesidio
sustinere, & clementiae benignitate adversus quoscunque obtrectatores . c calumniatores defendere, ut velis, summa cum animi submissione rogo atque oro. Quod reliquum est Deum Ter. Opt. Max. precibus fatigare non de
sinam, ut MAIESTATEM TUAM, quamdi-
Utissime conservet ac tueatur, ad Nominis sui gloriam, Ecclesiae firmamentum, Patriae praesidium, civium tutissimum refugium. ita spero; Ita mecum vovent omnes bo
ni cives. Trajecti ad Rhenum, xvm Kal. Octob.
20쪽
v μ' hq , rati e prinditus, ceteris animalibus , omni plane
mentis disicursis destitutis, ideoque naturae impetum sequentibus, praestet, tanto magis naturae vinculo obstrictus est summa ope niti. ne vitam sidentio trans evi , veluti pecora . quae natura prona . atque ventri obedientia Anxit, ut ait Sallustius. Quoniam autem generis sui praestantia non in corporis figura, verum diminae illa partiacula aurae anima, sista est, cuyus essentia potissimum cansistit in operatione N aetione, utpote quae omnis ejus, quod corporeum dicitur, expers, ista Jirisas, quem nisi
agendo is operando existere animadvertimus ; oportet hominem ejusemodi visae rationem amplecti re 'qui, quae origini suae o generis praestantiae maxime consentianea. Optime Romanae eloquentiae Parens Tullius Somn. Scip. Nec enim tu es, quem sorma ita declarat, sed mens cujusque is est quisque; non ea figura. quae digito demonstrari potest. Nec aditer Lactant. lib. de opificio Dei. cum inquit, Errat enim quisquis hominem carne metitur. Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. Nam ipse homo, neque tangi, neque adspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc, quod videtur. Hanc avsem mentem, cujus proprium estsemper in actuis motu esse, exercendam in optimis artibus, docet Cicero. in documenta demus, qua sumus nati origine, atque ita peroiciatur in totius vitae cumsu nos aetemos ac divinos babere animos, quoram dignitati convenit , corporis voluptares contemnentes, in illis rebus investigandis S comtemplandis occupator esse, quae generis nostri praestantiam potissimum reserunt. Quamobrem qui nihil aliud curant, nisi
corporis voluptates; qui luxuriae cygulae indulgentet, atque corpori S inertiae dediti vitam beatam somno .cibo, potu, F libidinibus metiuntur. corporis tantum figura a brutis
animantibus diserre videntur. Quorum ego visam mortemque iuxta aestimo, quoniam dextraque siletur. Verum enimvero is demum vivere, ut decet hominem, ratione praeditum . id est . animastui videtur, qui aliquo negotio intentus. praeclarifacinoris, aut artis bonae famam quaerit. Omniam vero bonarum artium . quibus operam dare oportet hominem, ut convenienter naturae sua vitam instituat, illa merito optima habetur, quae eum docet bene S recte vivendi regulam, id est congruenter naturae fluae cum rationali, tum Jciali. visa traducendae rationem. Quippe cum sit animal natum ad colendam so cietatem sive naturalem. sve civilem. ipsa illa nascendi conditio ei imposuit obligationem . qua tenetre omnes suas operas conferre ad aliquid navandum, qωposset bene m reri de utraque. Quamobrem rationis particeps, ut, ea duce, posset indagare, quae inserviunt eis; construationi S culmi. Quoniam vero dictat nobis recta ratio nullam -- cietatem coli, nec consuetudinem homini cum homine intercedere posse, nisi accedat officiorum commutatio. quae homines sibi invicempraesare adstricti sunt naturali quodam vinculo. qua stublata totam corruere eius fabricam, tanquamsuo fundamento destitutam, necesse est. neminem negaviarum mihi persuadeo, optime istum de hocietate humana meri
