장음표시 사용
4쪽
ET SECTIONUM CONIDecem libris comprehensum.
6쪽
A te veniam, Augusti principes, si ad
Voluminum meorum seontem Vestras columnas transferre ,& meis lucubra
adscribere ausus sum. Non tam sum arrogans ut arbitrer ad Matheseos apicem ita me peruenisse, quemadmodum Vos statutas Herculi metas praetergressi, extremos gloriae mundique terminos ait, gistis. Verum cum a benignitate Vestra tutelam,a nominis splendore lucem peterem, consilium fuit ijs columnis, quae magnam mundi partem sustentant,operis mei limen fulcire, & scriptoribus stimulo esse, ut in s pientiae regno nullas sibi metas positas rati, scienti, rum quam latissime fines propagent: quique Mathematicas colunt disciplinas, ut ultra quam meis ego vigilijs eniti potui, suis ipsi laboribus contendant. Quod si cui aliquousque progressus videbor,&in reperienda circuli quadratura ceteris ante me felicior fuisse ; non tam mihi gratulabur quia repererim, quod alius nemo quam opto, ut, dum Vobis offero, quod alius nemini, singularis id obseruantiae argumentum permittatis es
7쪽
se. Sunt ea Austriacorum principum in familiam n stram merita, ut ijs agnoscendis nulla gratia par, testandis omnis conatus superuacaneus sit : Neque aliam beneficentia Vestra, quam sit ipsamet sibi, reposcit mercedem. Quemadmodum tamen flumina in mare, unde ortum habent, redire non ideo desinunt,quod illius immensitatem suo non augeant affluxu, ita ta
metsi magnitudini Vestrae nostris nihil stud ij; possit
accedere, adeo tamen effusam benignitatem qua possumus animi testificatione non prosequi nefas sit. Quos faciant tot ingeniorum, quae per Vos Societas alit, Consecrata nomini Vestro monumenta; quod eidem ego L. M Q. dedico, utinam & inter ea locum,& apud Vos fauoris aliquid atque approbationis reperiati Ro-
gi quidem Hieroni scio nihil dicaturum fuisse libentius Archimedem,quam dimetiendi quadrandique cir
culi rationem , neque impotentiore unquam laetitia suum Wρροκοι, quam hac reperta ingeminaturum fuisse; verum quod tanto augustiore nomine insigniatur ;tanquam vobis non indignum , Austriacum vocetur. quanto interuallo illius vota vi superet, necesse est Nominis Vestri mensuram nemo expleat praeter VOS.
Sed studij &obseruantiae, non ambitionis fuit, dige
stum a me problema Austriacum vocare. Et dominorum liberti, & patronorum clientes sibi induunt nomina. Nec quidquam tutius quam quod Regio nomine signtiue munitur. In arduo posita atque inaccessi
est Vestra gloria. Sed facilis ad benignitatem patet adi
8쪽
tus. Propterea potentes estis; ut benefici sitis. propterea latissime regnatis, ut complectamini quamplurimos Non ad pauciores patrocinium quam imperium extenditis. Quid quod Catholi Cum nomen Uestris quoque columnis impositum sit , nec nisi his deiectis illius casum, qui Ecclesiam in vobis oppugnant, haeretici sperent At si familiarum firmamentum religio est , mutuamque suis defensoribus praestat tutelam; dum prima illius cura erit, quidni sitis aeternitatis securi Nihil in humanis stabile , nec raro Dominos
mutauit orbis. Ut traiectos per quadrum radios in or bem deducens Quadrata rotundis mutat Sol, ita prospera aduersis, ima summis in uertere gaudet interdum, per
quam Reges regnant, prouidentia; sed & quomodo si vice versa rotunda quadratis mutes , globumque incubum formes. suam ei mobilitatem adimas; ita instabilem regnorum potentiam pietatis ac religionis studium firmat. Christiani conditor Imperij Constan stinus quadratae arte mundi globum imposuit, professus orbis Imperium non tam viribus, quam sacrorum cultu niti; neque tam ab armis, quam ab aris regnorum petendam tranquillitatem. Redactus ad quadrum globus operis mei argumentum est; si &Vestrae felicitatis omen : qua modo caret ac termino Vestram magnitudinem exhibet , qua stellis inocciduis eum insignivi, gloriam motus inter ac turbas
non occubituram repraesentet: Utque rotunda qua
drando suam illi volubilitatem ademi, ita sortunae
9쪽
inconstantiam Vestra virtus & religio coerceat, salutemque ac pacem populorum in laudem suam ver
Cuius ego minimus Gregorius 1 Sancto Vincentio,
10쪽
BELGII ET BvRGUNDIAE PRO REGE CATHOLICO
Vstriaco nomini consecraturri opus ad Te,S E RENIss L Eopo LDE desero,qui Augustis Domus pars magna cum sis,tΟ- tam nobis repraesentas. Duabus ea stirpibus caeso se attollens Ferdinandum III.& Philippum IV. capita habet. Illo Germania potitur, hoc Hispania: utrumque in Te agnoscit Belgi ca. Alterius in Fratre genium, alterius in ViCario potestatem veneratur : dubium viri plus obstricta , illine quod carere Te sustineat, an huic quod habere contendat. Erat aliquot abhinc annis quod gaude-b ret