L. Caelii Lactantii Firmiani De ira Dei liber singularis ad Donatum recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

E Ruditione, Doctrina, Methodo, Diligentia, caetrurisque Dotibus, quae Autliorum scripta comme dant, abunde eoruscant Commentaria, & Dissertationes, quae in omnia Lactantii Firmiani opera Vir Cl. P. Eduardus Franeeschini a s. Franciseo Xaverio eluiscubravit , & non vulgari eum sui Nominis Gloria editurus est. Quapropter quum iubente Reverendissimo P. Mag.Sae .Pal. Apost. Opus integrum attente perilegerim, & nihil in eis, quod Fidei Dogmatibus, aut morum integritati adversetur , invenerim , Typis vulganda censeo. Romae ipsis Kal. April. Anni I sq. Misbael Iosepb Morei badia Custos Generalis. si videbitur Reverendissimo Patri Saeri Palatii Apostoli et Magistro. DOm. fordanus Arcbi . sic media Heesterens. Fr.Thomas Augustinus Riechinius Ord. Praedici Saeri Palatii Apostolici Magister. L. GE-

12쪽

FIRMI ANID E

LIBER SINGULARIS CAPUT I. in 3. UNimadverti saepe, Donate - , plurimos existimare - , quod etiam nonnulli philosophorum

putaverunt, non irasci Deum, quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina , nec cuiquam nocere, praestantissimae, atque opti

13쪽

a De Ira Dei Seg. D a. omnino ς , ut neque ex beneficentia ψ ejus quicquam boni perveniat ad nos , neque ex maleficentia quicquam mali.

a Anima doerti saepe, non ater Quis fuerit Donatus iste vide Di T. x m. A. II. Cicero sic Paradoxa sua inchoatr Animadlerti sepe . b Plurimos id existimare . sic optime Cod. Bon Schottus, ct Al. astimare . Ex hac legitima lectione

minime apparet id , quod iam notaverat Betuleius thune scilicet librum non magis adversus Epicurum , quam adversus haereses ex eiusdem doctrinis male subortas; puta Cerdonis , Marcionis, ac Valentini adornatum a Lactantio fuisse et nam infra c. II. seg. 6. dicit, contra istos se disputaturum esse postea diligentius, quum nunc contra eos tantummodo differat, qui de secundo gradu lapsi , prava de summo Deo sentiunt; nempe contra Epicureos, qui Providentiam ab ipso auferebant; Ideoque iure contra De istas, in quorum gregem fere omnes haereticorum sectae sensim hisce temporibus dilabuntur, eum sumimus illustrandum . Quis enim in eorum , sive dogmatibus,sve moribus, Epicureorum sectam redivivam non

videt pe Vel certe nihil evret omnino: Sic Cod. Bon. , &Sehottus, & Aldus. Al. nil curet. d ut neqae ex beneficentia. In Cod. Bon. post T. ex aliqua ponuntur puncta , quae solent esse indicia correctionis.

Quorum error , quia maximus est , &ad

14쪽

Lib. Sing. Cop I. Seg. 2.3. . sad evertendum vitae humanae statum spectat, coarguendus est nobis , ne & ipse fallatis .impulsus authoritate hominum, qui se putant esse sapientes

a coarguendus est nobis . Al. a nobis. b-σ ipse tallaris . Abest a quibusdam copula.

in a V

Nee tamen nos arrogantes sumus - , ut eomprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur e sed doctrinam Dei sequimur , qui scire solus potest , & revelare secreta .

a tamen nos arrogantes fumus t Thomas , &alii quidam ediderunti tam arrogantes quam Particulam plerique , & meliores abjecerunt cum Aldo.

Cujus doctrinae Philosophi expertes ,

existimaverunt naturam rerum conjectura

posse deprehendi . Quod nequaquam fieri potest : quia mens hominis tenebroso corporis domicilio circumsepta Φ, longe a veri per . A a spe-

a P aturam rerum. Sic Schottus, & Aldus. Alis adduntt omnium.

tonia Disiligoo by Gorale

15쪽

4 De Ira Dei Sei. . spectione submota estς : & hoc differt ab humanitate divinitas - , quod humanitatis est ignoratio , divinitatis scientia .

Untonicam doctrinam verba ista redolere ex Betuleio Gallaeus , Walchius , & Langletius observarunt ἔquasi opponantur Apostolo dicenti I. ad Cor. cap.III. y . I s. Nucitis , quia templum Dei estis, ct Spiritus Dei habitat in vobis. Et rursus cap. V. I S. e scitis quoniam corpora vestra membra sunt Christit Errant tamen ; nec Lactantii , aut Apostoli verba intes texisse videntur . A po liolus enim de Christianis loquitur, qui per Baptismum , & per gratiam Chri 1li, membra illius mystici corporis fiunt, euius ipse caput est ; At Lactantius de Ethnicis loquitur, S de

his, quibus Verbum Dei revelatum non est , vel eo se indigere non putant ad veram sapientiam compa- irandam , eosque non solum certum est , habere mentem tenebroso corporis domicilio circumseptam , ut minime valeant veritatis supernae faciem aspicere ;sed leuebras esse , idem Apostolus declarat ad Ephesos scribens cap. v. 2. 8. Eratis enim aliquando tene orae , nunc alltem lux in Domino.

'c Longe a Qeri perspectione submota est . Cod. Bon. habete a veri perfectione . Al. a Dei perfectione , seu perspectione Eligo Ald i, Thomas, Isaei , aliorumque lectonem , quam confirmat idem Lactantius

L. V II. cap. II. seg. 8. mens hominis .... in tenebroso

domicilio luctus ... neque clarius perspicere veritatem potes. d Et hae dissert ab humanitate divinitas . Se ilicet Haec est Deum inter, di homine in disserentia . Vide L. III.

16쪽

Lib. III. cap. x Iv. Et bene Bunem. hane sententiam ex eodem Lib. cap. vi. illustrat; ubi Lactantius ait i Neque te omnia scire putes ; quod Dei es ; neque omnia nescire ; quod pecudis . Est enim aliquid medium , quod sit hominis. Id est, scientia, eun ignoratione conjuncta .

Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa oest ho- minis cogitatio , quoniam in carne mortali agentes de nostris sensibus . divinare non possumus.

a Quibus clusa est. In Cod. Bon. punctis To σιι- fa distinguitur; non tamen puto mutandum eum essu fa, aut cum oscia , ut habent quidam alii Codd.Nss. & editi nonnulli. b Nystris de sensibus i Sie in Cod. Bod ., & Aldino , ubi Tὸ de idem valet, ut bene obserat Biinem. ae ex scilicet ex nostris sensibus, ex nobis; per nos: quod saepe habet Lactantius. Vide ad prologum Symposite. I. &c.

Lumen autem mentis humanae Deus est :quem qui cognoverint, & in pectus admiserit , illuminato corde mysterium veritatis agnoscet ; remoto autem Deo AE ca

17쪽

ε De Ira Des Seg. 6. 7. estique doctrina omnia erroribus plena sunt ,

recteque Socrates, β quum esset Omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum

argueret scientiam'qui se aliquid tenere arbitrabantur , ait: δε nibui cire , . nis unum,

quod nihil sciret.

a Remoto autem Deo . In Bon. Dom. Scitieet Domino. quae verba passim confusa in nostro reperiuntur Codice ab ecteque Soerates. At recte ergo Soerates . Al. Itaque Socrates. Vide de eo ad Lib. III. cap. 3. seg. T. e Scientiam . Sic in cod. Bon. Al. inscitiam . Al..usaniam. Al. inscientiam . Ironice scientiam vocat Philosophorum petulantiam .d Se nihil scire &e. Apud Platon. in .soI. Socrati apud Cicer. L. I. & IV. Acad. quaest.

Intellex I enim . Doctrinam illam nihil habere in se certi , nihil veri : nec , ut pu tabant quidam, dissimulavit ipse doctrinam ut alios refelleret, sed vidit ex parte aliquam veritatem , testatusque emietiam in judicio si-euta Nee, ut putabant quidam , dissimulavit. Heum. putant. pl. simulavit. Qti Ipse doctrinam . Sie in Cod. Bon. , & Aldino. Al. inum doctrinam ac Ex parte aliquam veritatem . Sie edo ex Bon. Cod. Al. ex parte aliqua.

18쪽

Lib. Sing. Cap. I. Seg. 7. 8.9. 7e ut traditur a Platone ) quod nulla es et humana sapientia : adeoque doctrinam ', quatum Philosophi gloriabantur , contempsit , deri sit , abjecit , ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur , quou nihil scire didicisset.

d Tectatusque G. Aldus etiam sie legit. Al. te- satus est e Adeoque doctrinam.Sie Nostr.Cod. Bon .antiquior. Longobard. autem, teste Aldo , legit adeo , ut etiam vidit Isaeus , qui dixit abesse copulam, & aliis secum errandi ansam dedit, quod saepe factum est ex omitasione designationis eodicum Bononiensium. f contempsit, afecit. Asyndeton ad imitationem Cicer. abita , erupit, evasit Sa.

Si ergo nulla est sapientia humana , ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam , nec ulli alii , quam Deo, ve ritatis notitiam subjacere .

a Nee ulli alis. Sie omnes praeter unum OttohOnianum Hss. Cod. num. I 36. ubi legitur: nee villanis.

Deus igitur noscendus est , in quo solo veritas est O . Ille mundi parens , & condi - - Α tor

19쪽

g De Ira Dei SQ.9. I. a. tor rerum , qui oculis . non videtur, mente vix cernitur , cujus religio multis modis ini- pugnari solet fi ab iis, qui neque veram sapientiam tenere potuerunt , neque magni ,& cadestis arcani comprehendere rationem .

a In quo solo veritas est . Al. sola veritas .h s=ui oculis . Bon. quia oculis .c Multis modis impugnari solet et Prima duo ver ba in Isiena editione desunt.

C A P. 11.

NAm quum sint gradus multi, per quos

ad domicilium veritatis ascenditur , non est facile cuilibet evehi ad summum. Ca- Iigantibus enim veritatis fulgore luminibus , qui stabilem gressum tenere non possunt ,

revolvuntur in planum. a Stabilem gressum tenere. Cod. Ottob. I 36. Iabilem Graecum habere.

in a

Primus autem gradus est, intelligere fusas religiones , & abjicere impios cultus Deorum, humana manu fabricatorum o . Se

20쪽

Lyb.S7ng. Cop. II. Seg. 2, 3. 9cundus vero , perspicere animo , quod unus sit Deus summus , cujus potestas , ae providentis secerit . a principio mundum ,& gubernet in posterum . Tertius ς , cognoscere ministrum ejus , ac nuncium ψ , quem legavit in terram, quo docente liberati ab errore , quo implicati tenebamur 9 formatique ad veri Dei cultum , justitiam disceremus .a Ahicere impios cultus Deorum , humava manu . fabricatorum . Bon. T3 Deorum non habet. Al. D-hricatos . Male ; nam non cultus ; sed Idola manu fabricabantur.

h proviidentia fecerit. Al. essecerit. Aldus

legit nobiscum. e Tertius. Bon. Tertist .d Μ.nturum ejus , ac nuntium . Jesum Christum Servatorem nostrum, qui & si Deus verus, & homo verus ; ab Apostolo tamen Legatus , Nuncius , Angelus magni consilii , & Minister aliquando appellatus est ratione cffcii, quo fungi dignatus est, profitendo Matth. xx. e. 18. Filius hominis non venis

minotrari ; sed ministrare &c.

Ex quibus omnibus gradibus ut dixi

pronus eli lapsus & sacilis ad ruinam , nisi pedes inconcussa stabilitate figantur . De

a Fleantur . Al. desitantur . Al. consigantμr . vide L. Iv. cap. XXX. seg, q. .

SEARCH

MENU NAVIGATION