L. Caelii Lactantii Firmiani De ira Dei liber singularis ad Donatum recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

De primo gradu eos excuti videmus squi, quum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt : contemptisque terrenis, fragili-husque simul aeris, non ad colendum se Deum Conterunt, quem ingnorant, sed mundi elementa mirantes . , caelum , terram , mare , solem , lunam , caeteraque astra venerantur . Sed imperitiam horum jam coarguimus in secundo divinarum institutionum libro . s

a Tamen verum non inveniunt. Al. ιamen vera ob Elementa mirantes . Intellige potiores mundi partes . Vide Lib. II. cap. v. & seq.

De secundo vero gradu eos dicimus cadere , qui quum sentiant , unum esse sum mum Deum : iidem tamen a Philosophis irretiti, & salsis argumentationibus capti, aliter de unica illa majestate sentiunt, quam veritas habet, qui aut figuram negant habere ullam Deum , aut nullo affectu . commo-

. terra aut quum sentiant. AI. qui consentiant . b Qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo assectu commoveri lutant: Schonus putaης- habe-

22쪽

veri putant ε , quia sit hominis imbecillitatis, quae in Deo nulla est ψ . . De

habere . . . commmeri negant. Errant, qui existimant, Lactantium nostrum, Deo figuram corpoream,& quantitativam verbis hisce impie affinxire , quum saepe in libris Instit. Divin. , praesertim L. II. cap. t T.

L. v I. c. ultim. Lib. v II. cap. III. IT. & xx I. eum non solum afferat, verum etiam aperte demonstret, omni quocumque corpore expertem eme, illosque refellat, qui mundum , seu materiam, ex qua mundus constat, ejus corpus en dicebant e vide L. vr I.

cap. lII. seg. q. Pro figura ergo heie Firmianus inistelligit potentiam rerum omnium effectricem, seu potius, ideam totius operis faciendi, quae in Divinis Deus ipse substantialiter est,Patri coaeternus filius, pluribus nominibus appellatus, per quem , ut inquit S. Johan. cap. I. Omnia facta sunt. Scilicet Verbum dietinum, divina sapientia , Imago Dei Patris. Eracchium Deir Dei figura &c. Ut docet S. Isidor. Orig. L. TII. c. a. Figura Dei est , quia suscipiens formam servi, operum , virtutumque similitudinem, Patris tu se imaginem, atque immensam magnitudinem designa- ωit. Disputat enim Firmianus contra eos Philosophos, quorum opinio ideas rerum , sive exemplaria

creaturarum . extra Deum ponebat, ut videre est apud August. L. vi II. de civit. Dei cap. xxv I M. &L. xi I. cap. xxv. Vide etiam Interpretes Epistol. ad Hebr. cap. I. st. 3. ubi Apost. Verbum divinum appellat . Figuram substantia Dei; nec repugnat si de

Christo Domino, propter ea, quae sequuntur, effam tum hocce intelligatur, ut suo loco demonstrabimus. Vide Diff. xxxiv. cap. II. a . III. nec non quia ann tantur infra cap. xv MI. seg. II,

23쪽

De Ira Dei Seg. 6.e Aut nullo aspectu . sie in Cod. Bon. Al. aut tillo affectu. Hoe esti eura non bibere quicquam .e Quia sit hominis imbecillitatis, qua in Deo nulla est. Sic in Bon. Cod. Al. omnes legunt: quia sit omnis affectur imbecillitatis, qua &c. Al. effectus .

in s

De tertio vero ii praecipitantur , qui , quum sciant legatum Dei,eundemque divini, R immortalis templi conditorem , tamen aut non aceipiunt eum, aut aliter accipiunt , quam fides poscit ; quos ex parte jam refutavimus in quarto supradicti operis libro ,& refutabimus postea ς diligentius , quum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae veritatem , dum disputant perdiderunt .

Nunc

a Dieini , O immortalis templi conditorem . Setintieet Ecclesiae. b Quos ex parte iam refutavimus . Bon. quod ex parte &e. Vide Iv. cap. T. & seq.e Et refutabimus postea . Quod tamen morte praeventus implere non potuit retsi idem promisitat L. iv. cap. xxx. Bunem. gratis atarit hocce opus intercidisse.

d ma veritatem , dum disputaηt , perdiderunt. Al. dum dissipant; sed male; nam de iis hele sermo est , qui ea, quae credi debent, disputationibus subiiciunt, quibus potius veritatem dissipant, quam col ligant. Vide ad L. viti cap. iII. seg. s.

24쪽

Nunc vero contra eos disserimus- , qui de secundo gradu lapsi prava de summo Deo sentiunt . Ajunt enim quidam . , nec gratificari eum cuiquam , nec irasci , sed securum,& quietum immortalitatis suae bonis perfrui .

a contra eos disserimus , Al. disseremus .h Ajunt enim quidam . Bon. sentiunt enim So.

Alii vero iram tollunt gratiam relinquunt Deo : naturam enim summa virtute praestantem , ut non maleficam , sic beneficam β esse debere : ita omnes Philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant .a Allii vero . Al. Illi .ero .h Ut non maleficam, se beneficam. Al. O noumaleficam ; sed prave; nam To ut heic valet; sicuti

Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio , hujusmodi faciend nobis , & ζXequenda partitio est ' . Quum

25쪽

14 De Ira De3 Seg. 8.diversa , & repugnantia sint ira , & gratia :

Aut ira tribuenda est β Deo, & gratia detrahenda, aut utrunque pariter detrahendum ς Aut ira demenda est, re gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum .

Aliud

da&c. Partitio orationibus in primis neeessaria adhibenda , ut clara , & perspicua fluat Oratio. b Aut ira tribuenda est . Betileius heic ait: Tu hanc initio rationem. Gratia , seu proprium Dei opus esse, ut qui fons omnis bonitatis est , oe ab initio bona omnia fecit . Dum vero malum , quod Diaboli reehnis in mundum irrepsit, punit, nou suum ; sed alienum facit oscium. Sanctis siquidem , ut in Psal. TvII. Ut Sauctus est Dominus: pravis autem per vertitur . Id est, Quis sibi habitum pro meritιs euis jusque improbitatis: Sed errat, nam quamvis etiam Genebrardus ad laudatum Psalsi versiculum dicat ;Deum quodammodo vim inferre ingenio suo ad clementiam facto quum in impios saevit; non ideo tamen alienum a Deo officium exercet, quum re pro

bos punit. Justitia quippe punitiva virtus est, supremo Domino convenientissima, ideoque idem Psalmista saepe Deum t 'udicem justum appellat: & gloriose magnificatum fuisse, inquit Moses Exod. xv. I., S a I. quum Equum, & Ascensorem dejecit in mare .c aut utrimque pariter detrahendum. AL To pariter, omittunt. Al. aut neutrum detrahendum ; quae lectio cum sequentibus repugnat e nostra autem

' confirmatur ex seg. I Capitis iv. hujusce libri, ubi de Epicuri sententia sermo fit.

26쪽

in io VAliud amplius praeter haec nihil potest

capere natura - , ut necesse sit V , in uno istorum aliquo verum , quod quaeritur, inveniri . Consideremus singula , ut nos ad latebras veritatis & ratio , S. ordo deducat .a Aliud amplius praeter bae nihil potest Sc. Sehol. non potest . Aldus nobiscum legit. Al. prater hoc . b capere natura . Al. interserunt vera .c ut necesse sit. Bon. quod necesse sit .

C A P. III.

quam irasci eum tantummodo , gratia non moveri ρ : est enim in conviens ε Deo , ut ejusmodi potestate si ptaeditus , quae noceat , & obsit: prodesse vero , ac benefacere nequeat .

Quae

a Pνimum illud &e. Sie ratio dieendorum omnino postulat, quamvis in Bon. Cod. st: primum aliud. Al. primum autem illud. b Irasci eum tantηmodo, gratia non moveri. Al. σ

c est enim inconseniens . Al. disconveniens r Aldus legit nobiscum.

27쪽

16 De Ira Dei Seg-2.Si

in a V

Quae igitur ratio , quae spes salutis hominibus proposita est , si malorum tantummodo aut hor est Deus Quod si sit - , jam majestas illa venerabilis , non ad judicis potestatem , cui licet servare , ac liberare sed ad tortoris , & earnificis ossicium deducitur ς .a si malorum tantummodo author est Deus AI. auctor , O ultos est Deus ph Quod si sit. Bon. quod si sit .

e Sed ad tortoris , in earnificis oscium deducitur. Bon ad tortores, oe carnifices . Saepe e pro i ponit. Al. deducetur. Ruum autem videamus , non modo ma

la esse in rebus humanis ; sed etiam bona: utique si Deus est author malorum , esse alterum necesse est , qui contraria Deo faciat ο& det nobis bona . Si

a Non modo mala esse. Al. male esse. b viique si Deus est author malorum , esse alterum necesse est, qui contraria Deo faeiar &c. Haec legitima nostri Cod. lectio. Al. eum Isaeo. Stique si Deus non est, authorem esse alterum &ς. Aldus legit no-histum a

28쪽

Si est , quo nomine appellandus est aut cur nobis φ , qui male facit - , notior est, quam ille , qui bene t Si autem nihil potest esse praeter Deum, absurdum est , & vanum , divinam putare potestatem, qua nihil est majus , nihil melius ε , nocere posse , prodesse non posse - , & ideo nemo extitit, qui auderet id dicere, quia nec rationem habeti nec ullo modo potest credi.

a Aut eur nobis . Al. cur ille nobis .

b Qui male facit. Al. qui male faciat. Al. malefacit. e sua nihil est majus . nihil melius &c. Bon. In qua nihil est malum , nihil melius . Quae stare non possunt, nisi post malum addas, qua, quod forte excidit; ita ut legendum siti in qua nihil est malum , O qua nihil est majus, nihil melius .d Vocere posse , prodesse non posse . Tria haec ul

tima verba ab aliquibus omittuntur.e Qui auderet id dicere. In Bon. Cod. Tὸ id punctis , more corrigendorum, notatur.

Quod quia convenit f , transeamus , &veritatem alibi requiramus .L.Mng. B . CAP.

a αβοή quia convenit. Sic Cic. de Inveni. c. IX.

quid

29쪽

Quid factum sit consenit. L. t . de Nat. Deor. conte niat id quoque. I. e. quia id omnes fatentur. Noster de Opis Dei cap. xv II. seg. a. inter pbilosophos

convenit.

CAP. IV.

Uod sequitur , de schola Epieuri est is,

scut iram in Deo non esse , ita nec gratiam quidem Φ. Nam quum putaret Epicurus alienum esse a Deo , male facere , ac nocere 4 , quod ex affectu iracundiae plerunque nascitur : ademit ei etiam beΘ

a De schola Epie uri est i Bon. de scola sine adspiratione . De Epicuro, eiusque schola vide, quae diximus ad Lib. de Opis Dei cap. II. div. Inst. Lib. I.

cap. II. L.III. cap. VII. Epit.xxxi II. sententia autem haec Epicureorum, habetur apud Lucretium L. I .st. 7.b Nec gratiam quidem . Al. ne gratiam &c. Sic Scholius .c Male facere . Al. malum facere . Al. mala facere . Al. malefacere .d Ac nocere t Isaeus haec omisit. Al. legunt: at

que nocere.

e Ademit ei etiam beneficentiam . Sic Vaticani, & typis editi fere omnes , quamvis in Bon. qttiun et

30쪽

Lib.SIV. Cap. IV. Seg. I. I. I. 29nescentiam , quoniam videbat consequens esse , ut si habat iram Deus , habeat & grain tiams .f Ut si habear iram Deus , habeat O gratiam. Davisius ad Caesar. L. A. de Bello GaII. cap. x II. cor rigiti ut si habeat gratiam Deus, babeat, o iram . Vide Menag. ad Laert. L.T. seg. 77.

in aΙtaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis incit expertem . Ex hoc , inquit , - , beatus , ct Incorruptus es, quia nihil curat, neque habeς ipse negotium , neque alteri ex-hiiset .a Ex hoe , inquit. Scilicet Epicurus apud Cicer. de Vat. Deor. L. I., & apud Tertuli. c. Tuu I. Apolog.

Deus igitur non est ' , si nec movetur , quod est proprium viventis e nec facit aliquid impossibile homini , quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem,nullum actum , nullam denique administrationem , quae Deo digna sit.

a Deus igitur non est , si non movetur &c. Vide dicta ad Lib. II. cap. Iy. Al. v II1. seg. 33.

SEARCH

MENU NAVIGATION