Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Dissilired by Corale

12쪽

Illustrissimo, atque Excellentissimo Domino

PETRO BASADONNAE ITI PRAECLARISSIMO,

SENATORI AMPLISSIMO,

A. S. A. . . t f . :

O C opus': quod prodit in lucem Senator Amplissime ) ut vaticiniis fidem demat, in ipso sei vestibulo iam vaticinijs fidem iacit, dum

sibimet ipsi prenunciat, non modicum ex tanto nomine decus adfuturum, non plane inanem ex tanto patrocinio capessendam sortinnam. Sic bene ex NMminibus ominata, Votis ad-

spiram

13쪽

spirantes, Certos portendunt euentus; quemadmodum bene ex tuarum virtutum cunabulis ingens , ac

certum Venetae Reipublicae beneficium Caelitus elaboratum suit fas praesagire. Erupisti ex ipsis vagitibus , sapientiae , integritatis, ac pietatis apex; & ideo bene ex tanto Nato, quem diu optauit Respublici ut felix haberetur, praediistum est, omnem animi leuitatem in ciuibus este tua prudentia Corrigendam, maiestatem tua humanitate temperandam, temeritatem tuis Consilijs regendam; eo tibi usque a teneris unguiculis inclito diuinitus ingenij acumine , ut agnosceres primam Reipublicam imminere ruinam, ubi in praepotioribus, tanquam in regni arce deficeret virtus, omnis regni propugnaculum ; vixque ado

lescens iis cogitationibus detinebaris, quibus, & tibi ipsi melius, quam alijs imperare , & Reipublicet

potius fortunam, quam propriam tueri ubique sapientissime posses; quibus etiam non in angustis so

lummodo Italiae finibus, sed in longinquis quoque

regionibus nitorem tuum effunderes, atque per omnem aetatis, sortunae, & dignitatis cursum ad ipsa sepulchri ostia constantissime deduceres: rari namque omnino sunt, quos re dignitas, dc sortuna, &artas, di libertas in omni vitet periodo seruet incorruptos , dc ex aequo laudabiles, & admirandos; unde

tibi

14쪽

tibi longe melius, quam Catoni Romano ea laus

adiuncta est, singulas singulorum hominum virtutes in te unum exornandum conspirasse; & cum inplerisque laudetur humanitas, taCeatur ignavia; in alijs continentia extollatur, reticeatur auaritia; in aliis grata praedicetur liberalitas, sed luxus accusetur, te sane nemo unquam recte laudare potest, nisi in te uno commendet omnia : Quin tanta est tuarum Virtutum praestantia, ut eas Certatim sibi partiti sint, S: benevoli Diuini Numinis afflatus,& praeclara tui ipsius merita, ut ex te, & haberent Superi, quod sibi vendicarentin haberes ipse de tuo,quo C teris omni bus praefulgeres: Tu siquidem Parentum tuorum, Auorum, Atauorum gloriam longo superans interuallo, tot inter tuς Illustrisi. Famil sidera clarissimum Deluti Solis lumen eminere dispiceris, heroumhqres preclarissimus; imo Heros ipse omnium maximus, me Reipublicae subleuandae nouus Atlas feliciter de stinatus 3 cuius tanto insignioribus titulis fama propagatur , Ornatur vita, quanto plurium cumulata virtus

solitariς unius virtuti haud censeri solet anteferenda. Inde tibi summa semper selicitas parta est in Consequendis honoribus, nec tantς felicitati ac sortunς desuere, quq matura virtus etiam acerba pr mia conserret ; vix enim pubertatem ingressus, sque ad su-

Drema

15쪽

prema Rei publica regimina postulatus es, & admotus , aetatem ipsam regno idoneam merito praeue

niente, quo, & dignitatis pondus, & Reipublicae sa

lus in te uno tutius Collocaretur. NeC tu eodem,quo alij fauore, non pollicitationibus operose coemptis, non precibus pretio Comparatis, non armata consanguineorum, dc amicorum potentia fasces rapere verius , quam impetrare adnitebaris gnams Reipubl. administratores, qui alio, quam virtutum pretio pu

puram emerent, eamdem non raro turpibus vitio

rum sordibus inficere, ac maiori plerumque ignominia deponere,quam gloria assumpsissent. Inde etiam

factum est, ut summa cum gessientis populi laetitia

in tuis p turis, ac legationibus semper exceptus fueris , accedentibus ubique tuae egregiae virtuti populorum accursibus, Ciuium acclamationibus, procerum iubilis, Principum, ac Regum exultationibus, sibimetipsis de tanto viro iure gratulantibus. Sic dum ad obeundas primarias legationes unus in magna Ciuium aemulatorum concertatione deligeris, unus ipse videris ex generis splendore, ex prudentiae prastantia, ex momm integritate, qui praesentiorem malis Reipubl. opem sis allaturus; eoque honoris aliorum potius voluntate, quam propria perdustus, beneficium , non tam acceptare, quam dare tuis ciuibus vi- QS

16쪽

sus es, quo,nimirum,non tam amor dignitatis, quam Patrie knon tam cupiditas propria, quam utilitas publica pertraxit inuitum ; nec tibi summis hisce muneribus perfungenti defuit unquam prudentia par, par consilium, dc ingenium, quo ita praepolles, ut nihil inconsulta pincipitatione, aut temerario ausu aggrediaris , dc tanta in rebus bene gerendis solertia prestas, ut exquisite eas semper disponas, & extricatis ditacultatibus improuisa quadam necessitate exurgentibus , Opportune semper expedias , Consentaneo in omnibus lato Ridici ci gerant hςc ad me gloriae perennitatem Hispania & Roma,ubi praeclarum Legatorum exemplar adhuc assulges, ubi tibi semper

Concors virtus tuos precinit triumphos. Haec quo

que tollit ad sidera Brixiana Vrbs nobilissima, ubi iam

clauo assidebas, quae te optimum adhuc pr torem, laudatissimum prςsidem veneratur; ex eo potisSimum, quod leges, & decreta simul subditis dares,&a Superis acciperes; quod non aliter imperares,quam viueres, in tuis iudiciis sola regnante integritate, in so-so tuo sola iustitia perorante; nec tamen ex his Gothica fronte superbiens, aut truculentus vlli apparebas , sed cunctis humanissimus, aeque corporiS maiestate, animi Candore, oris suauitate, eloqui; dulcedine diurandus ridque prae cςteris tibi decantatur adhuC

17쪽

huc in Brixiana Vrbo miracul um, quod ferocientium

kapinsitatura animorum gratia in te unum Gollecta . simultates odia, seditiones sponte Cogeret Exulare, in obsequio contentis ipsis. quoque noceribus, ac praepotentibus, amoris magis, quam Carcerum vim

culis iugiter obstrictis. Ex tanta igitur tuarum laudum segete, quam nec tota Veneta Respublica, nec Hispanias nec Roma satis est excipere, optimo iure potuit hoc opus, qualecumque sit, sibi aliquid laudis te auspicante Certo ominari, tametsi alijs ominibus, ac diuinationibus fidem deroget. Vt valeas in aeuum

Tibi deuinctissimus seruus

18쪽

LECTORI

BENE VOLO

Expositum operis latent .RΟΤEVS Ethicopoliticus a te humanissimh exceptus Amice Lector mihi in causa fuit, ut alterum Proteum Di,

)M uinitorem tuis oculis subisscerem, illum nimirum de quo dia i l-ctum est a Virgil.q.Georg.

refert namque Antigonus Carystius in suo Dictionario Proteum fuisse apud Veteres virum quemdam sapientissimum, qui praesertim arte diuinatoria sa

pientes caeteros praecellebat, ventura omma, vel ex contemplatione naturae& elementorum praenunciam, vel ex animantium & siderum obseruatione.

Eo vero praesertim in huiusce operis institutione mea vota colliniarunt, ut, &aonosceres versatile ingenium meum non in sola moralis philosophiae materia iustiter commorari, & etiam ut Veterum, ac Recentiorum superstitionem di uinatiuam penE abolitam haberes; licet enim pleri Ne fuerint, qui de diuinationibus,ac vaticinijs scripserim, neminem tamen vidi, qui ex professo singula diuinationum genera eo consilio ad examen reuocauerit, ut examine ipso di- Iucidaretur, quaenam fides esset Diuinationibus adhibenda. Hanc Prouin elam mihi suscipiendam p cripsi, ut ad extremum operis concluderem, nihil esse magis ineptum, nihilta viro ratiocinante magis indignum, quam cum Diuinatoribus insanire; cum singularis sit, ac soli Deo connata laus, sutura praescire, & occulta rimari. Quod si dicatur non omnem vaticinandi rationem esse soli Deo congenitam, neque esse hominibus diuiniths inditam, cum possint homines ipsi ex naturalibus causis, ac signis multa in natura praestire, necessario tamen fatendum est,certas omnino etiam in naturalibus praedicti

nes ferre semper dissicillimum filisse, ac prophad Deitatem accessisse, cum ex arcano ipsius sit premi Conditoris consilio inusitati atq. inopinati progignantur effectus, qui tamen ditantur a natura prodire: & ideo Philosophi illi vel

19쪽

res, qui mysteria quaedam in sinu naturae latentia quodam diuinationis artificio prouocabant ad lucem, non solum Diuini appellabantur, sed etiam Deorum numero adscribebantur; atque ad eos, velut ad Numina quaedam verxestria aduentabant populi, & nationes; quod fecere praesertim Athenienses ad Thaletem, Sam ij ad Pherecidem ,&Thessali ad Hippocratem, ab il lis futurorum oracula importuna interrogatione extorquentes; quo honore etiam prosequuti sunt Diuinatores suos Persae, Egyptij, & Chaldaei, eos putantes supra mortalium genus euectos, qui neglecta rerum terrenarum cura cogit tiones suas in siderum contemplationem, ut plurimum transferrent, atque in

sublimibus illis domicilijs collocati, omnia nobis euentura a longe prospectarent; qua ratione perhibentur Orpheus,& Perseus; Castor, & Pollux; Orion,& Chiron inter sidera regnum accepisse. Ad auertendos igitur eiusmodi superstitiosos hominum cultus, atque ad extinguendam in leuiorum animis nimiam credulitatem hoc opus exposui De Fide Diuinationibus adhibenda; quod si non imparem alijs editis operibus sortietur fortunam, alia quam cito vocabit ad lucem ingenio tuo, ac fauore non indigniora. Vale.

20쪽

Dello Studio di Padoa.

HAuendo osseruato per Fede dei P Inquisitore non esserui neI Libro intitolato De Fide ad abolendam V terum, st Recentiorum superstitionem, det P. D.Iosesso Maria Marauiglia C.R. de Carte aeto. cosa contro la Santa Fe-de,e parimente per attestato dei Segretario nostro niente contro Prencipi,d huoni costumi, concedemo licenZa, che possi essere Stampato douendo

osseruarsi gi ordini,& esterne presentate due Copie per te publiche Librarie di Padoa, e di questa Citta. Dato dat Magistrato Nostro li 3 o. Luglio I 66 I.

Andrea Pisani Procur. Re Im Battista Nani Cau. Procur. Reserm.

Alemante Angelo Donini Seer.

Pnepositus Generalis Congr. Cler. Reg.

Hoc opus inscriptuin Tractatus de Fide Diuinationibus adhibenda cum maduersionibus Theologicis, a P. D. Iosepho Marauiglia nostrae Congregationis Theologo, & visitatore compositum ,&iuxta praefixam as Serti nem Patrum quibus id commisimus approbatum, ut Typis mandetur quoad nos spectat facultatem concedimus. In quorum fidem praesentes literas manu propria subscripsimus, & solito nostro Sigillo firmauimus. Romae die a 3. Maij I 66 I.

D. Augustinus Boetomus Praepositus Generalis Cler. Reg. D. Antonius Maria Risanus cler. Reg. Seer.

SEARCH

MENU NAVIGATION