Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dio De Fide adhib. Divin. ex Oraculis.

Ait enim Tullius prius illud oraculum nunquam Cretem fuisse editum, S illud ab Herodoto,quod hoc posterius potuisse ab Ennio confingi; quin imo viru-que confictium fuisse satis aperth demonstrat. ininto quod oraculorum authores etiam apud Veteres fuerint non Dij, sed vel Daemones, vel homines callidissimi, di praestigiatores . Denique quod omnes oraculorum praedictiones in summum abierint contemptum, cum sepissime fuerint falsitatis nota conuicta. DIs Digiti od by Corale

42쪽

DISSERTATIO VDE FIDE ADHIBENDA

Diesinationibus ex Sibyllis

IBYLLE nomen generale est, quod multae usurparunt et a mulieres validicae; hancque vocem pluribus significationibus distractam suidas tamquam Romanam accepit plerique vero Graxam secere; nonnulli deniq. ab Hebraea ori gine illam deduxere, ex voce Κabala quarumdem literarum

immutatione ortam asserentes, quae vox a verbo Κibet sor. mata,doistrinam significat, non natura insitam animi aut cum seminibus a pa rentibus propagatam, neque usu, vel experientia animaduersam, ne q. ex natura erutam, & expressam, neque ex libris humana sapientia condi eis deprom. ptam, sed promulgatam diuinitis,a inluc sanctorum Prophetarum a Deo ipso velut infusam, ει voce,ac testimonijs ctaeitibus comendatam, ac compro

hatam;significat enim verbuΚibet, recepit, accepit,& inde Κabala dicta est, id est,doctrina ex immissione, aut patefactione caelesti accepta; quemadmodum etiam inde factum est,ut singulae pine gentes singulas habuisse Sibyllas legati. tur,idest proprias singulae sapientiam,& doctrinam, qua in peragendis dirigerentur ; & cum apud omnes sere nationes mulieres quaedam doctae, S sapientiores caeteris inuentae suerint, merito Sibyllarum nomina sibi vendicarunt. Hinc Sibyllae iuxta varronem, Suidam, Panuinium, Lactantium, D. Hieronymum,de alios decem memorantur priecipuis gentium regionibu S,ac Orbis pla- iis destinare,ut ubique locorum essent eiusmodi sapientes mulieres ac validi. cae, quae de secuturis euentibus sua landerent oracula: Recensentur autem

hoc ordine Sibyllae; omnium antiquissimam perhibent Sambethen, quam Noha patre procreatam quidam, Alij Beroso patre, & Erimante matre natam fingunt, cui plura tribuunt vaticinia de Chri isto, de regnorum mutationibus, & id genus alijs, quoium stagmenta extant in Lactantio, Sc Theophilo. Alij tamen antiquissimam omnium faciunt Delphicam, cub nomen fuit Arte-

43쪽

1 1 De Fide adhib. Divin. ex Sibyllis.

mis, quae creditur Troianum bellum multo ante praedixiste, aiuntque Homerum ipsum ab illa nonnulla carmina mutuaste; cuius Sibyllae meminerunt Solin. lusuo Polysth.& Plinius lib. 3 . Secundum in ordine locum concedunt Erithra , quae Troiae prscixit excidium,& Homerum huic historiae multa menda. cia esse additurum; cui etiam nomen adscribitur Eriphilen a Solino. Tertiae nomen fuisse tradiit Deiphoba, vocaturque Sibylla Cimmeria,vel ut alijs pla.cet Italica, qtrae paulo post euersam Troiam vixisse dicitur. arta est Samia Pitho appellata, vel Eriphile, ut vult Eusebius, quae vixit tempore Nun ae Pompilij Romanorum Regis, illiusque me mirtit lib. I a. et r. histor. Quinta est Cumana, de cuius nomine ambigitur; sunt enim qui vocent Amalthaeam, vel Demophilen, vel Erophilen, vel Ierophilen, quae dicitur ad Tarquinium s perbum sibyllinos codices attulisse venales,quod praesertim de ipsa narrat Liuius, eiusque historia notissima est, quae proinde scientibus ulterius non redditur hic. Sexta nominata est Hellespontica, quae Solonis ex Cyri tempore Vixisse perhibetur, cuius nomen apud Authores non facilE inuenitur, quemadmodum nec septia λybicae, culias tamen me te Eraripides in prologo LMmiae. Oct tua est Persiica, quam alij Hebraeam nominarunt,&ea est, quae supra

Sabethen dicta est, quae viginti quatuor libros scripsisse narratur, & in his multa de Christo seruatore dixisse, & de illius in mundum aduentu. Nona est Phrygia, quae Ancyrae vixit, sed quo tempore, aut quo nomine appellata suerit, ignoratur . Decima tandem Tiburtina memoratur, quam Albuneam prinprio nomine compellatam volunt,& vi mam Tibure cultam suisse autumant.

Celebriores vero ex his omnibus recensentur, Chaldaica, Persica, Lybica,It lica ; Caeteras videtur una dedisse Graecia. 3 Ex eiusmodi Sibyllarum praedictionibus illae dumtaxat nostram promerita aut promereri fidem dicuntur quae Deo ipso amante, atque vatidicas illas mi lieres ad nostram eruditionem excitante, diuino nobis mysterio, atque suaui quadam luminis inducendi prouidentia latae sunt; quasque certus, &non fallax comprobauerit euentus; potuit enim supremus rerum Omnium moderator Deus Sibyllarum ministerio uti, quo rerum absconditarum reuelarentur arcana, ijs praesertim gentibus, & nationibus, quae ali)s modis praenunciandae suturae veritatis non facit c fidem adhibuissent; dictum namque est ab Apostolo ad Hebraeos, Deum multifariam, multisque modis olim Prophetis loquutum esse; nomine verb Prophetarum apud veteres Patres decorantur etiam Sibyllae, quorum testimonijs ipsi quoque plerumque fidem Christo adstruxerunt;ex quo etiam factum est,ut propter crebram Sibyllaru earumque vaticiniorum mentionem Christiani Sibyllistae per contemptum appellarentur, quod praesertim tradit Orig. lib. s. contra Cessum. Quin notatu dignum est id quod legitur apud Clementem Alex. tib. 6. Hom. ubi D. Paulum inducit haec pro concione verba proserentem Libros Grecos sumite, agnoscite Sibyllam, quomodo unum Deum significet, N ea quae sunt sutura. Hidaspen sumite, & legite, de inuenietis Dei filium clare,& aperte esse descriptum &c. Porro quia Hida- Dissilired by Corale

44쪽

Dissertatio V. 23

spis libris, oraculisque Sibyllarum Christiani utebantur ad Gentilium fabulas

euertendas, Christiq. fidem stabiliendam, id iniquissimo animo serentes Gen. tiles, vetuerunt Christianis, ne illos legerent; cuius interdicti meminit Iustinus Martyr in Apologia pro Christianis ad Antoninum pium; idemque colligitur ex verbis Epistolae cuiusdam Aureliani Imperatoris ad Senatum, quae habemtur apud Vopiscum, in quibus, licet videatur admirari, quod sancti Patres tamdiu de aperiendis Sibyllarum libris dubitauerint, eo tamen etiam factum imnuit ex metu legum latarum ab Imperatoribus, qui Christianis hoc librorum genus, &fidei praesidium pgnis propositis eripere studerent. Ipsa tandem Ecclesia multum tribuisse videtur Sibyllinis praedictionibus, nam inrythmo defunctorum ad Sibyllae Erithreae vaticinium respiciens, quae distincte admindum & clare de extremo iudicio loquuta est, ita canit Dies irae, dies illud oluet saeclum in fauilla Teste Datii deum Sibila. Ubi si non aequatur Dauidis praedictioni praedictio Sibyllae, saltem illi, ut multum habens ponderis adiungitur . Ex quo Sibyllaru oracula non solum apud Ueteres maxime fuere authoritatis, sed etiam apud Sapientes recentiores, nam Iuvenalis in Satyra g. volens dictis suis fidem conciliare ait Credite me mobis folium recitare Sibyllae. Sic Virgilius Ecloga q. videtur Sibyllinorum oraculorum notitiam habuisse, eaque magni secisse, dum Asnij Pollionis filio videtur illud Sibyllae vaticinium accomodare, quod perhibetur latum de Christi ortu ex Virgine matre.

Vltima Cum es iam enis carminis aetas Magnus ab intero sectirum nascitur ordo

Iam noua progenies caelo demittitur alto Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea regno Casta fave Lucina. Tuus iam regnat Apollo. Quoniam vero ex Sibyllarum predictionibus perplura fabulosa,atque om- Anino commentitia circumseruntur, idcirco accuratum adhibendum est examen, ne fabularum commemoratione in re tanti ponderis deludamur; siquidem illius Sibylls vaticinijs haudquaquam credendum est, quae Di ame nomine circumvagatur,seque Apollinis sororem, quandoque filiam iactauit;omnia namque quae de hac Sibylla recensentur incertissima sunt, quemadmodum etiam adhuc latens, & absconditum est proprium illius nomen, nam quidam Delphicam, quidam Erillimam, alii Siculam, ali; Samiam, alio Rhodiam, alii denique Clariam illam nominarunt, Erithraess cum Graecis de illius patria iugiter contendentibus,utrisque eam sibi vendicantibus; De qua etiam sertur, quod Apollo pio amore e a m dilexerit, eique obtulerit praedicendi, quod vellet arbitrium, quod sane figmentum est: eademque ratione ea omnia fictilia

Dissiliaco by Corale

45쪽

14 De Fide adhib. Divin. ex Sibyllis.

censenda sunt, quae de Phrygia perhibentur apud l elphos vaticinante,& etiade Cumana, quae per metalla dicitur sarcula omnia diuisisse, quorum excursu eadem saepe prsdicta renouarentur, quae omnia absurdissima sunt. Ex eo etiam notantur Sibyllarum praedictiones incertitudinis, ac salsitatis, quod licet plures fuerint, non omnes tamen bene sutura praesenserint; quapropter D.Hieronymus contra Iovinianum, Isidorus lib.8. p. 8. Elianus lib. I 2. quatuor tantum Sibyllas vati dicas produxere, quae credenda protulerint; Ausonius vero tres tantum videtur posuisse Sibyllas vitam fatidicam sortitas Et tres fatidicae nomen eommune Sibyllae auarum tergemini fatalia carmina libri

Gai ter quinorum seruat cultura virorum.

Alij denique vaticinia Sibyllarum ad strictiorem, ad ampliorem alii redegere, de quarum etiam carminibus, ut illis adimat fidem,ea profert Cicero a. de Diauis. Qui Sibyllae carmina scripsit, ita perfecit, ut quodcunque accidisset, pri dictum videretur, hominum,& temporum definitione sublata. Ex quibus sa

tis constat, nimiam 4aninifleuitatem eos ostem,em, qui omnibus Sibyllarum

praedictionibus sine examine, & absque discrimine fidem praestant.

46쪽

DISSERTATIO VIDE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Fato.

A TI DIC A S praedictiones, velut certissimas, & omni f- r ede dignissimas illi praesertim adstruunt, qui putant fatum

esse quamdam rerum omnium, omniumque actionum ne

cessitatem, quam nulla vis possit abrumpere; cum enim ac firment fatum ius suum in omnia coi: stant ei peragere, cursum it reuocabilem seruare, ex dest nato se inperfluerenti LIu deniq. aduersante impetu commoueri, indc latentur certas erui posse prγdictiones, quae in fallibilem in rebus suturis sortiantur euentum; ugod tamen si ita esset, nullus relinqui posset arbitrio nostro agendi locus, nulla eligendi libertas, nulla humanae vitae latio, nullum μι duritiae dominium, quae omnia i onss iiiiissinu d uiasia iiii i sunt i M'q ae sub alia ratione admittendum est a nobis fatum, nisi sub illa, qua pro fato intelligitur aeterna illa supremi moderatoris constitutio, qua cuncta ab aeternitate usque disponit, causasque causis ita connectit, ut ex earum serie contingant, quaecunque contingunt; siue hoc pro ipso Deo immutabit:ter iubente intelligatur, sue pro decreto, ac

Dei iussione, qui diuinus dicitur actus, quasi Fatum ab actu fandi, dicendi, seu destinandi traxerit ortum, quo sempiterna, atque indeclinabilis rerum series facta est, quasi catena quaedam se voluens, & implicans per aeternos consequentiae ordines iuxta illud Lucani lib. s. Alfinui a prima descendit origine mundi causarum series, atque omnia fata laborant. Quo etiam sensu intelliguntur omnes illae fati appellationes, cu dieitur, quod sit nexa, ac continens quaedam rerum series; inrod omnia ua hocst. itu rerum definita eontineat; mod immutabili definitione coerceatus inod nihil moliri aduersus eius tenorem liceat; Quod aeterna constu utio sit; Uuod fit i a tuta unicuiq. distributio; Quod ut ortus, sic interitus omnium rc tu illi subiaceat.

D A quo

47쪽

1 6 De Fide adhib. Divin. ex Fato.

A quo sensu neq. sortasse aberrant longe veterum sententiae Philosophorum, quorum aliqui rerum humanarum partes primas assignarunt Deo, secundas naturae, tertias Fato; Alij fatum omnipotentem necessitatem compellantes; Abj aeternum iudicium, ac prouidentiam; Abj praefinitum in natura impctum Caelitus immissum; Abj denique supernam quamdam rationem per Universum euntem, quemadmodum etiam visus est de Deo innuere Virgilius

- Deum namque ire per omnes Terrasque, tractu ue, maris, caelumque profundum .

cui etiam rationi visus est assentiri Chrysippus, existimans fatum vim quamdam elle spiritualem, seriemque uniuersi gubernatricem, per eamque, & quae sunt, esse, & quae facta sunt, ab illo ortum duxisse, & quae facienda, causam inde ductura inlibus cohaere int etiam illi, qui sati vim in triplicem substantiam, velut in triplicem personam sunt partiti, Atropon, Clothon, & Lachesin, ex eo quod fatum sit Parca seu sors, seu portio rorum cuiq destinata, quandoquidem Pa ca, quS Omnium rerum statum, sed speciatim hominum vitam, quali nendo determinat, ex Heliodo distinguitur triplex; primaque dicitur Atropos propter irrc uocabile praeteritum tempus, quod est ceu filum in se so persectum; Altera dicitur Clotho propter decurrens, siue praesens, quod est ceu filum in manibus nentis; Altera deniq. dicitur Lac laesis propter latuium, sortemue quae adhuc Vnum quemq. manet, quasi linum noclum intortum; quam Parcarum interpreiatationem adhibet Apuleius ex Platone, apud Lachesis praeterita regit, Clotho p Resentia, Atropes sutura: quin idem Plato, cum animam Mudi fatum diceret, tu inniam eius partem, quae est in regione inerrantium Stellatum Clothonem appellandam censuit; succedentem seu quae in regione Planetarum Atropon, Infimam ver b, seu quae infra cstum,& citca terram i achesim; sicque cum primus mundi Sator Fata quoque s mutas h --mI. tentat ab astris

Volebat Plato fata cuiuscunque in ipsi, astris descripta posse secitd 3 peritis

astrorum cognosci, atque etiam diuinando reuelari, non minore certitudine, quam si in iebus ipsis fataliter intercursentibus dignoscerentur; cum in astris ipsis immobilis sorma rerum gerendarum colluceat, quae diuinae prouidentiae subiecta immobilem quoque in ipsis iebus ordinem, ac nexum praeseserat; ex quo quinque potissim una in hac mundana mole obiectari nobis iugiter pensitanda idem Plato monebat, nimirum Diumam Proudentiam, fatum, hominis voluntatem, sol tu nam, & casum; ita tamen ut quatuor illa posteriora unipi ouidentiae sub ilient; ut cum Boethio intelligeremus Platonem in quampluribu, doctrinis su s a noliris Theologis minime distentisse, cum &ipsi h mana Omnia caelestia , atque terrestria fecerint diuinae prouidentiae subiecta; eoque tantum immutabilia ei se, qualenus immutabilis eli constitutus diuinae

prouid cntiae Ordo.

HiS . q. circa varias de sato vini opes praemissis, statuendu venit, quanam

rationes

48쪽

Dissertatio VI. 27

ratione, Veritate, ae certitudine ferri q Ieant de suturis euentibus fatidici

praedictiones; non enim in o nimbus unus et , atque com Pertus diurnae prouidentia ordo,non una re uia, atque agendo; u n mala; licet enim manifestum

sit, ut Theologia docet, produxisse Deum causas necessarias, ac liberas, &Vtrasque ita diurnae prouidentiae subiecisse, ut ex illius dispositione suas, sui Lque modis a g. mi vices, hoc est, necessariae ex neceis rate, libet ar ex libertate; quo tamen ordine quibus finibus, qualibus conditionibus eas id agendum disposuerit, atque adaptauerit, nemini satis innotescit, neque tam facile coniectare est: quo si,ut tametsi fatidicae praedamnes ferri possint de finibus causarum in v mu rium diuinae prouidentiar c , haerentibus deq certis agendi in diS, quos sitiat illae causae ex certa, atque in fallibili prouidentiae diuinae dispositione retentu ar;tamen de finibus, vel euentibus in particuIari, sicut nil, d certi P aenosci potes , ita neque aliquid certi prae sici; exceptis tamen euentibus illis, ac finibus, qui ita cum si iis caulis connectuntur, ut cum illae nece Isariae sint, sic ipsi SVix cognitis cognoscantur & illi. Ceterum cum non uno modo D. us, sed vatijs, ac prope in sinitis praescriptis hominum fata dispenset, arque administret, ex hoc ignota quoque ipsorum hominum fata relinquit, eaque a certis praedictionibus eximit; deberent siquidem fato suo improbi conculcari, opibus destitui, honoribus,ac magistratibus non florere, qui tamen euehuntur, a fluunt, florent. omnique re fausta potiuntur, quemadmodum contra varijs fortunae vicibus exercentu ,& lactantur boni, premuntur tyrannide, laborant egestate, aliisque infaustis omnibus praegrauantur; cum tamen in ipso rerum

exitu saeph intueamur improbos ad summa tolli fauetigia, ut inde exculsi in plorandum dei jciantur interitum; probos vero, ac virtute coruscantes gia uiri, ut cucumfusi illa aerumnarum m ite pleis, altius tandem emergant atque cum gloria illustriore enit2scant; Atque cum causas hiauis miramiae gubernationis ratio hu nana semper ignaret, nae fit qu λd nihil certi de humanis euentibus licet ad fatum relati, pi ssit praenunc are.

Tot cum sint caulae quae fata hominum nec prpulsa, nec pr cogitata, neque , o expectata gubernant cum eadem non lit causarum vis, & conditio in aeendo. cum non sit unum agendi praescriptu n, non una actionum instittitio, difficilli mum inde est intelligere, quid culq homini ex fato euemurum lit; si ut contra facillimus suboritur in errorem lapsu, ijs, qui ex fato cuiuscumq satagunt diuinare; cum nihil aliud re vera iit fatum, quam ipsa arcana Dei voluntas, quae nemini patet, nisi diu in illis'. u et lata; At ira liquidem Deus, aliasque o mora mirandas naturae vires per signa quae lam,& notas a nobis inspici voluit,& ctia

ex astris temperamenta deincit '. animi inclinationes cum ipso corpore colis

ligatas, at certas inde fatora praed. stiones, vel suturoru n euentilia pisnotrones erui posse non voluit; cu semper manear libera, alq. intemerata volutas acti O-nu domina, a quibus pia sertim fata nostra de nunciari sident: Uod si no prohiben ur omnino considerationes causarum, signorumq propostoluin vi natura, neque coniectationes ex ijs de secuturis euentibus, cummodo non adsitu 2 supc

49쪽

18 De Fide adhib. Diuinat . ex Fato.

superstitio, cunctaque ad Dei legem,ordinem,&decretum reserantur; id idebfit, ut praesertim illi praenoscantur effectus, qui quodam necestitatis vinculo cum sitis causis connectuntur. Neq. Platonis error in Timaeo hic a nobis admittendus est, qui Deum inducit mundi fabricae intentum, illum ipsum constituentem, ac tot animas deligentem,quot ipse creasset stellas, eisdemque distribuentem singulis vehicula singula,mox aperientem illis,& tamquam expectorantem unaueris rei naturam, omnemque ex ordine suturorum seriem, atque

leges omnes edisserentem, quas condidisset, quasque ipis sequerentur, decrerorum suorum constantiam, atque immutabilitatem; Nam ex hoc dicendae essent animae ipsae Deo in cognitione paene pares, nihilque a Deo optare posse, aut efflagitare, quod ipla in notitia illa, ac omnium rerum parte non aste- querentur; Vbi etiam superaddendum est, ea Platonica doctrina derogari, quam maxime diuinae prouidentiae, cuius ea summae prudentiae lex est in rerum humanarum regimine, ut longe plura sint ea, qtra homines lateant, quam quae ipsis innotescant.

29 Neque homini debita ex quadam institutione naturae dici potest haec satalis suturorum praesensio,praenotio,aut praealtato, cum si homini satis ea nosse

quae agit, non ea futurorum temporum momenta, quae caelestis pater posuit in sua potestate;ad summum namque homini debitum est nosce quid agere pos-st, non vero quae sit acturus, cum primum propriae potestatis si alterum diu, , cuius est aeternas rerum p definitiones condere, atque quidquid creat ris , hominibus praesertim & Angelis euenturum praedestinare; & licet ea omnia , quae in satis ex Dei lege constituta sunt agnosceremus, non proinde omnia ventura ex satis enunciare possemus, cum sata ipsa per nostram agendi lubertatem impediri possint, licet in Dei constitutione nunquam impediantur; licet enim quidquid nobis contingit Deo decernente, necessitate quadam, quam vocant Theologi, suppositionis contingat, absolute tamen, & limplicia ter esse non potest, maxime si a nobis ipsis libere operantibus pendeat, qui semper ea quae libere agimu postumus absolute non agere ex innacta potentiae facultate, quae per actus positionem non laeditur; idque est inter nostram, diuitiamq. cognitionem discriminis, quod diuina non ad ea tantum, quae agere potest, sed etiam ad p terita, praesentia, & sutura dirigitur, ex eo quod ea omnia ab ipsa certo, atque insallibiliter pendeant tanquam a causa; nostra vero vix ad praesentia, quae oculis substant,dicitur referri, suturis penitus igno ruis, si reuelatio desit. DILDissiliaco by Coral

50쪽

DISSERTATIO VII

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Deo.

E MIN E M latet, quanta omnino firmitas sit, atque cer- 3 otitudo in ijs, quae quoquomodo diuinitus reuelantur, eaque est firmissimae certitudinis ratio, quod a prima, atque immutabili veritate proficiscantur, qui ex diuinis oraculis ve

lut vera aut credenda, aut videnda proferantur: eo nam q.

ipso quod prima loquatur, aut vaticinetur veritas, siue id agat ex se ipsa,sive Angelis,hominibus,alijsq. creaturis ex eius testimonio, atq. reuelatione praenunciantibus statim obiectum verum fit,& credibile,omnemque fidem nostram exposcens. Atque cum non uno in suis praedictionibus

Deus utatur modo, neque uno tantum modo, sed um eantum, cademque ra

tione erit ijs adhibenda fides; constat namque satis aperte Deum immediate reuelantem firmiorem rebus indere credibilitatem, quam si me dijs revelet Creaturis, quae licet unam eamdemque proserant veritatem, quae fallibilitati subesse non potest, quatenus est a Deo primo, atque infallibili vero cum tamen ipsie subdantur erroribus, rerumque vicissitudinibus, & contingenti js,no omnem omnino dicuntur fidem promereri, nisi clare innotescat Deus ipse in creaturis reuelans, atque sutura praedicens, ut enim ipse omni scius est, sitque Praescientia rerum omnium potissimum Dei attributum, potest etiam, si velit, omnia certo praedicere, quemadmodum potest, ut omnium causa, omnia esst-Cere, & omnes euentus, licet incertos, & contingentes nobis, sibi ipsi velut Certos praescribere, nobisque usque ab .aeternitate destinare. Consuescit tamen Deus non semper se solo eiusmodi praedictiones rerum instituere, sed plerumque sui ipsius mei reuelantis ore, plerumque Angelis me diatoribus,saepi sime etiam hominibus prophetica inspiratione obloquentibus; ita tamen, ut cum omnia a Deo sint, qui non potest a vero discedere, perinde habeantur, ac si Deo ipso reuelatore promerentur. Omnis Diqiti by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION