Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IN opere, cui Titulus De Fide Diuinationibus adhibenda) nihil invenimus,

quod censuram pati queat, nobis a P. Generali demandatam: propterea velut opus satis consonum nostrae Fidei, San Romanae Ecclesiae, ac saniori Sanctorum Patrum Doctrinae, dignum typis censemus nos imhascripta. Du rumisius Maria Prechiss S. rac professor. D.Fer rdinus Semus S.Theoc professor.

22쪽

DISSERTATIO I .

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus uniuerSC.

, N T E R diuinae prouidentiae testimonia non minimum il- ilud est, connata animantibus suturorum praesensio, quae, vel ratione, vel arte progrediens, obseruatis, ac notatis signis, causisque in natura positis, suturas res colligit,& obnunciat; si enim retinuisset genus humanum inditos ab initio diu ianae sapientiae radios, quos in omnium animos de sua aeterna

lace Deus ipse prosederat, sane mestorum eventuum causaS, quos nunc conis

iecturis tantum prosequimur, certius, ec explicatius inspiceremus; signaque ad retrusos indicandos fines exposita, facilius intelligeremus. At postqtiam lapsu primorum parentum infuscatum est itimen, tussiris menti caligo est, tot tenebrae irrepsere, ut nec o is senasiae nebulis datum sit contueri ;in quo beeam mentis acies, Iicet ad ventura semper anhelet, neque depra sentibus rite ratiocinatur; iugiterque inter speranda, ac metuenda, ceu Procellis agitata nauis,celetissimo errore inter incerta, & ignota diu agatur; &nihil non facit, non credit, non suscipit, quo se a dictibus expediat, atque, si non prassentem, saltem suturam sibi aucupetur selicitatem; sicque vota p eo noscendi futura tantopere ubique locorum, & gentium inualuere. Quo autem errore, qua noxa, ac pernicie eiusmodi pra scientiae libido ho- amines semper exercuerit, inde satis coniectare licet, quod ex contracta sensuum, & intellectus imbecillitate a vera naturae, ac diuinorum operum penetratione abducti, coeperunt ut in ijs, quae ignorabant, inepte potius insanizent, quam diuinarent exta, fumos, ignes, astra, oracula, & id genus alia obseruare, ex quibus suturorum eventuum notitias caperent; cum tamen ex ijs ut plurimum certos subirent interitus; cogebantur siquidem Thebani Tiresiae Vaticinijs quotannis victimas humanas mactare, ut ab inhumana saeuitia vi-20rias, & triumphos expectarent. Diuinabat Calchas de excidio Troiae, &A faustos

23쪽

, De Fide adhib. Diuinat. VniuerSe..

faustos Graecis pollicebatur euentus, at diuinatio illa ex volucrum Volatu acicepta filiae Agamemnonis necem, & immolationem portendebat. Ionibus Delphicum Oraculum consissentibus,quid laturum esset de saeuissima lue, quae in tota vicinia grassabatur,responsum est,non desituram luem,nisi Dianae Tri- clariae litaretur Menalippus cum Comethone, quam in Dianae templo ipse stuprauerat, & nisi annuatim eodem tempore pro Menalippo elegantissimus iuuenis, &pro Comethone puella venustissima ad aram Dianae mactaretur. Horribilia sunt immania omnia superstitionum portenta, teterrima flagitia, excidia abominanda, quae a Diuinatoribus, ipsisque diuinandi votis, ac laturorum pra sciendorum excitata sunt in hominum caedes, ac illusiones; ut propterea bene dixerit sapiens ille Graecorum Antistes hominem inter incerta felicitatem disquirentem certistimam experiri miseriam. Non elle tamen omne omnino praedictionis genus promiscue rehciendum,' apud omnes etiam catholics doctrinae,& veritatis assertores exploratissimu est; .s quidem scelus esset, R impietas in Deum summopere contumeliosa ob eas piaestigias, fraudes,ac decuerptiones, quas aspersi operibus diuinis diabolus,e rorque vulgaris velle fidem derogare propheticis testimonijs, atq. sanctissimi Spiritus oraculis,& vaticinijs per dissensum,& incredulitatem reluctari; queadmodum etia turpis esset ignorantiae nota, eos effectu S non praescire,qus certas, . ac niani sestas habent in natura causas,ita a Deo conditas, ut sutura praesagia . sintque rerum ignotarum,& suturarum fgna; quae tamen eo semper ordine, ac lege iudicandae sunt, ut siue diuina snt,sue naturalia,pie ac prudenter a superstitiosis secet nantur, atque ab inordinatis authore, ac parre di Ulo natios prinbandus enim ab unoquoq. est ille rerum creatarum usus, qui in finem a conditore suo destinatus est;quo praesertim de astris dictu est ab ipso Deo,erunt v bis in signa, menses,& annos; sicque ut discernatur legitimus reru usus a superustitioso,& impio abusu, credendum quiuem est aves conditas esse ad volatum, ala'. dextras,& sinistras additas esse,ut earu velut remigio ex uno se loco tracferant in altu,no ut volatu dextro,sinistroire, dextra nobis, aut sinistra portedat; cu Deus ict opera sua codiderit,ut naturis singulis,&actiones c5gruetes,&vires. actionu effectrices indiderit, terrenaq. cplestib' ea serie,ac lege copularit, ut nedu consensus, sed etia cognatio quaeda inferioru cu superioribus sit admirada.

Quod si de primo, ac praecipuo praedicationii genere, quod diuinum, & spiritale vocatur, utpote Dei, ac Spiritus sancti amatu specialiter illatu, si sermo

instituendus, nemo dubitare potest in veterhac nouoTestamento pIura vaticinia extitisse pluribus euentibus, atq. experimentis confirmata,vel confirmanda;siquidem plura vaticinatus est Daniel de quatuor mundi Monarchijs, atque carumdem ordine,interitu, instauratione, & rebus in quolibet imperio gerendis ; plura vaticinati sunt Esaias,&Hieremias de mutationibus,ruinis,& collisionibus regnorum, sed prisertim de regno Iudako,Assyrio,Persico, aegyptio,idq. genus alijs; fuere etenim seper in illo populo Prophetae,qui a Deo solo excitati, instructiq. donis Spiritus S peculiaribus, no solius doctrini cura ageb h

24쪽

Dissertatio I. 3

nec doctόrum tantum langebantur munere; verum etiam in regimine politico Regibus iplis praesto erant, eorum consilia regentes, ipsisque imminentia mala,clades,3c calamitates praedicentes. Quo reseruntur etiam omnia vaticunia noui Tel tamenti in Evangelijs edita de Antichristi aduentu, de signis nouissimum diem praecessuris, de aeterna, & beata electorum vita, S de id genus alijs,quibus absque ulla haesitatione fides est adhibenda; dummodo eiusmodi diuinis oraculis, praedictionibus,&vaticinijs diabolicae non permisceantur diuinationes, Quae saepe ex solis coniecturis argutissime deductae, vel fraudibus &illusionibus constructs homines facili negotio in errorem, ac mentis halucinationem perduciit : arum diuinationum discrimen illud praesertim est, quod sint semper aenygmatibus,amphibolog ijs,& perplexis orationibus inuoluta, ut

nedum credulos homines ludificent, sed lusionibus circumuento eoS,quo velint,pro libito contorqueant; spe, scilicet, selicium successuu fraudolenter excitata, metuque tristium euentorum potenter iniecto . Hinc non solum ex cS-lestibus signis,que ipsi optime norunt,fatales imperiorum conuersiones vaticinantur, sed cu ipsi Dsmones sint magna Pars eorum, quae in imperijs geruntur, Deo saepius annuente, plura praedicere consuescunt, ut moueant, turbent, misceant,de collidant inter se regna mundi, recte constitutos dissipet cetus, leges omnes, Ecdisciplinam conculcent; qua etiam ratione Demones ipsi portenta animis instillata,si possunt, saepe suis viribus perficiunt, homines concitates ad studium rerum novandarum,eorum excitata domInadi cupiditate. Cum itaq. multa imperiorum negotia moliantur, gerant, & exequatur Dςmones, ea prinsertim, quae mutatione interituS, clades, atq. calamitates insignes asserunt, ut hac occasione plurimos perdant,publicis,ac comunibus malis inuolutos,co'. Deus,ut dictum est,iustis de causis in genus humanum saepe grassari sina ede re etia de alibus vaticinia possunt, quibus tame1Lsiis. eistae ember icie est adhibenda , cum eo nullo admiso -rii si in xi uallo contendant, ut homines in Dum desipiat 1Mn co omnia responsa, quae antiquitus reddidere Daemonum oracula semper aenygmatibus fuere inuoluist, quale illud ad Craesum Craesus Halyn penetrans magnam peruertet

opum mim.

1le illud ad Annibalem

Lybia corpus Annibal teget tuum.

male illud ad Alexandrum

Pandostia, ingentem es populum extincitara triuertex.

Cum Vero inter reliqua praedictionu genera, quarum pars, ut habet Tullius de diuinat . arte, pars vero natura confici solet, quaedam numerentur, quibus fides omnino deroganda est, quaedam, quibus praestada,idcirco operae pretium est earum omnium discrimina hac dissertation e proserre, ut clariore methodo in singulis describendis deinceps procedamus; illludque in primis animaduertendum est, nullam unquam suisse gentem, aut nationem, siue humanaim, ac doctam, siue immanem, ac barbaram, quae arte, vel natura praesignincari A a quoquo

25쪽

4 De Fide adhib. Diuinat. uniuerse.

quoquomodo, atque praedici posse sutura non sit arbitrata; primi siquidem Assyrij propter planitiem, magnitudinemque regionum, quas incolebant, cucaesum ex omni parte patens, atque apertum intuerentur, traiectiones, motusque Stellarum obseruarunt, quibus notatis, quid cuique sgnificaretur, memoriar prodiderunt; qua in natione Chaldaei, non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna obseruatione siderum scientiam putantur effectust, ut praedici posiet , quid cuique euenturum, & quo quisque fato natus eo set; eam denaque arte caeteris decurrentibus saeculis putantur AEgypti; a Chaudaeis consecuti. Nec unum suit diuinationis genus apud omnes gentes cel bratum, nam Cilices & Pitidarum gens, &liis finitima Pamphylia auium volatibus, & cantibus, ut certissimis quibusdam signis res suturas declarari voluerunt . Graecis solemne suit Pythium, Dodonarum, atque Ammonium Oraculum consulere ad sutura praenoscenda. Romani non solum auspicato umbem suam condidere, teste Romulo, qui optimus fuit augur, sed etiam augmrijs in caeteris usi sunt, & exactis regibus nihil publich sine auspicijs, nec domi , nec militiae gerebanti S ne ac nus ullum diuinationis ab ipsis ne lectum videretur, ex omnibus gentibus artes e usmodi diuinatorias prouocabant, s roris diuinationes Sybillinis maxime versibus adscribentes, quorum decem interpretes ex civitate delectos esse voluerunt; alias vero diuinationes per somnia non negligentes; quemadmodum memoria nostra proditum est tem .plum Iunonis Sospitae a L. Iulio, qui cum P. Rutilio Consul fuit, de Senatus: sententia resectum esse ex Caeciliae Balearici filiae somnio.

At quemadmodum non unum fuit apud omnes gemes diuinationum g nus, sic non. uno eodemque modo apud omnes Probacae sunt diuinatoriae aria

res; Xenophanes namque Colophonius omnem landitus diuinationem suastulit, cum iamcn Deos, & diuina concesserit, cui fortassis etiam Epicurus assi haesit - Socrates, omnesque Socratici, Zeno & ij, qui a Zenone prosecti sunt, ipsi consentientibus etiam Pythagora, Platone, & Aristotele praedictiones ex astris non obliterarunt. Dicaearchus ex iurentibus, & somniantibus vaticinia collegit. Chrysippus oracula praedicentia veneratus praesertim perhibetur. Tullius denique genus omne diuinationum ea ratione probasse videtur,quod licet causaS euentorum ignoremus, i quaedam tamen ex ipsis euentis ars colligatur, quae obseruatis longo tempore significationibus, diuino aliquo afflatu comitante, sutura praenuntiare queat; quemadmodum etiam ex sola obseruatione quaedam suturorum praesensiones, & prognostica habentur in mari iuxta illud

Atque etiam mentos praemon balsaepe futuros In latum mare, eum subito penitusque tumescit Saxaque caua salis niueupumata liquore

Tristificas certant Neptuno reddere et cur Aut densus stridor, cum celso e menIce montis

Ortus adaugescitscopulorum sapi repulsu. opinati

26쪽

Dissertatio I. s

opinat i sunt enim Veteres serE omnes Philosophi, &Sapientes a supremo

rerum molitore signa quaedam, & notas condita esse in natura, ex quorum cxamine, Acin speistione secuturi euentus, aut ex se ipsis innotescerent, aut linsa obseruati one demonstrarentu quorum signorum eam etiam distinctionem a tulisse, quod quaedam sint vestiti certae, & perpetuae rei significandae notae, quaedam vero incertae, & tantum probabiles 3 quemadmodum etiam cognitiones nostrae ex varijs obiectis modo dicuntur certae, modo vero tantum probabiles, quae tot subeunt differentias, quot obiectorum discrimina ipsa rerum natura continet; Idcirco in numero signorum futura praenotantium quaedam dici solent omnino ambigua, & obscura, quibus plerumque non respondent euentus, quaedam vero communia, idest uniuerse accepta, ac serE infallibilia,

quae nunquam praesignato destituuntur effectu, de quorum genere sunt illa apud Virgilium, quae etiam dicuntur tempestatum prognostica.

Luna reuertentes, eum primum colligit ignes Si primum obseuro comprenderit aera cornu Maximus Agricolis, polagoque parabitur iraseris.

At si Virgineum sulfuderit ore ruborem

Ventus erit: mento semper rubet aurea Phan. Sin ortu in quarto namque is certissimus autor Pura, nec obtusis per caelum cornibus ibit, rus in ille dies, et qui nascentur ab illo Exactum M --sim, pluvia, mentissue carebunt, mraque seruatisoluent in littore Nautae. Sol quoque et exoriens, et cum se condet in indus Sigia dabit, Solem certissisna signa sequentura Et quae mane refert, et quae surgenti a. -- τMe ibi nascena --α-I arrauerit ortum Conditus in nubem meatoque refugerit orbe

Suspecti tibi sint imbres, namque vrget ab alto Arboribusquestisque Notus pecoriquesinister. Aut ibisub lucem dense inter nubila sese Diaes erum ut radij, aut ibi pallidas urget

Tithoni croceum linquens Aurora cubile Heu male tisis mites defendet pampinus uas. Tam multa in tectis crepitans salit horrida grande. Hoc etiam emenso tam iam decedet Olympo Profuerit meminisse magis: nam sape mirimus Ipsius in multu marios errare colores. Caeruleus pluviam denunciat, Igneus Euros: Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni Omnia tum pariter mento, nimbisque videbis Feruere: non illa quisquam me nocte per altum

27쪽

6 De Fide adhib. Divinati uniuetae.

Ire, neque a terra moneat conuelle e funem.

At si cum referetque diem, condetque relatum Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis .

Eiusmodi signis utpote certas habentibus in natura constitutiones, alijs his . milibus omni aeuo fides adhibita est ; reliquis vero incerta solum, atque ambugua significatione futura praemonstrantibus anceps consensio ab hominibus tributa est, siue in astris fuerint obseruata, siue in plantis, siue in animalibus, siue in somnijs, & caeteris eiusmodi pluribus. od etiam deprehensum est in alijs rerum praesensionibus, quae in casu, vel fortuna posita sunt; nulla et nim certa eorum praesensio, aut praedictio esse potest, eorum, quae nihil habent in natura, nihil in arte, aut in ratione; si enim & medicus morbum ingrauescentem ratione protii dens, & insidias Imperator, &tempestates gubernator sepe falluntur,cum tamen aliqua saltem probabili ratione opinetur; quiderit de eorum coniectura existimandum, qui extis, aut avibus, aut Ostentis,aut Oraculis, aut somnijs futura praesentiunt, atque praedicunt Neque erit m prouideri potest quidquam futurum csse. quod neque causim habet ullam, neque notam,& signum, quo iudicetur id certo suturum esse. Cum itaque ex his liqueat satis inter diuinationum, seu praedictionum g nera, quae arte, & natura definiuntur, plura esse omnino anilia, ac supe istiti se, plura incerta, ambigua, ac perobscura, plura quoque, quorum usus inter dicendus est, prudenti, ac religiosa quadam mentis indagine disquirendum cuique est, quaenam ea sint, quibus fides adhibe ii Ρollit; quaenam vero, quibus fides ipsa inhiberi debeat, ne in te tanti ponderis palmari aliquo decipiamur errore, vel inanes umbras persequente vel superstitiosa, ac omnino flagiti se amplexantes; eritque nostri consilii meta potissma prauas, & interdicias diuinandi artes in sequentibus distertationibus euertere, ac, quoad fieri pinterit, prorsus abolere; plaesertim cum plura diuinandi genera aut hore D miniae ex signis quibusdam colligantur, quae verE signa non sunt, licci ab Ethnicis fuerint in signa recepta, qualia illa,quae ab ipsis capiebantur ex auium volatu, ex quadrupedibus,ex igne, exti diris, offensione pedum,abruptione corrigiae, sternutamentis, aurium tinnitu,salis effusione in conuiuijs, dierum obseruatione in operibus, vel itineribus suscipiendis,&id genus alijs, quae ad praesignandos euentus fingebat Antiquitas ignara, quae etiam vera,& physica signa comdita ad rerum naturas, vires, effectiones, conditiones, ac constitutiones velut

pingendas oculis, detorquebat ad superstitiones, eaque interpretabatur alijs significationibus longe a qualibet arte, ac re naturali aberrantibus; quapro. Pter diuinationes eiusmodi ut pote patre diabolo natς omnino reijciudq sunt, licet no raro accepta a talibus signis vaticinia euentu rata secerit Diabolus idi

se ad homines illudendos, atque erroribus perdendos.

28쪽

DISSERTATIO II

DE FIDE ADHIBENDA

Diuinationibus popularibuS.

AS uoco vulgares, seu populares praedictiones, quae apud 8

populos etiam imperitos usu haberi solent, qui nimirum non inquisitis sollicite causis eventuum in natura, nec considerato signorum eum rebus significatis consensu , ex iis solum, quae ut plurimum eodem modo euenire, ijsdem antegressis signis animaduerterunt, ac notarunt, artem quamdam esse-cerunt, & regulas canonicas, ex quibus de multiplicibus euenti sus, de tempestatum, caelique conuersionibus, ac commutationibus, de fructuum, ac frugum Proventu, de ubertate, vel charitate an non ca in insectio nibus, de externorum holtaura ι.3et Is Imbus, saepe satis feliciter diuinant, cuius generis praesertim illa sunt vulgatis carminibus praedicta clara dies Pauli bona tempora denotar anni Si fuerint menti, designant praelia genti Si fuerint nebuia, pereunt animalia quaeque Si nix, sipluuiae designant tempora cara . Eiusmodi enim diuinationibus, quae aliquas possunt in natura habere causas,8e constitutiones ad praedictos euentus elemeta ipsa per aptantes, fidem quandoque adhibendam esse non inficior, cum sint diuinationum genera, quae Omni superstitione vacant,& experimentis ipsis sanciunturhataque snt ex con sentientibus inter se plurimorum annorum euentibus, quos cauis physicae pepererunt; neque enim statis temporibus recurrerent,neque uno modo, ut maximὶ antecedentibus signis responderent, nisi a certis, & ordinatis causis gigneretur, & gubernarentur; quae quamuis non in conspectu sint omnibus, nec cum pervestigatae sunt, a quouis intelligantur, neque effectus similes quoui Sanno procreent, tamen a vi causarum in natura dependent, vel a siderum vir

tute

29쪽

8 De Ride adhib. Diuinat . popularibus.

tute, essicacia, atque consensu; cuius generis plura adnotauit Plinius ex vel rum obseruationibus.

9 Quod si aetas omnis retroacta inspicienda recurrat, ex ipsa quoque patebit

certos semper suisse quosdam decretorios dies indices suturarum anni tempestatum, & lacunditatis, aut sterilitatis, non temere,aut sortuito, aut superstitiose inuenti, sed quod congruὶ ventura praesignarent, etsi cauta ab omnibus non intelligerentur, quas tamen constabat e caelo derivari; Ita ex aeris constitutione, quae statis incidit diebus de tota messis tempestate, e de vindemia coniecturas faciebant, quae etsi non exacte semper cum euentu congruerent, rard tamen aberrabant. sic apud plero'. populorum semper suit usitatum de numero hybernarum nivium coniectare ex numero dierum, qui a prima niue ad proximum superessent novilunium, idque ex vetustis, ac saepe comprobatis Venatorum annotationibus; quemadmodum etiam nunc mos est c lanis tot tempestates, ac pluuias aestate oborituras, quot dierum in Martio nebulosa suerit constitutio; totque Pascha consecuturas pruinas, & Augusto mense effamaturas nebulas quot noctibus Martius irrorarit. Regula denique semper vulgaris suit,quod sit in globulis gallarum reperiantur vermiculi, quod ubertatem fructuum promittant, si muscae, quod portendant bella, si aranei, quod pestem minitentur, qua rum praedictionum cauis obscurae non sunt, nam vermiculi ex putrefactione nati argumentum sunt, & indicium constitutionis caeli calidae,& humidae, quae terram lacundat, & rebus nascentibus suppeditatvigorem; Muscae vero urentem siccitatem caeli arguunt, qua inflammantur coi pora, & velut ustillata implentur seruidis, di acribus humoribus; Aranei

denique ex venenata,contagiosa, atque impura putredine nascuntur,quae cum corripit,& inficit corpora humana, in pestilentes exardescit febres, hae putredine augescente erumpunt in bubones pestilentes ,& anthraces . inorum omnium vis,& essicacia habetur a constitutione caeli, a Solis,& Lunae congrensibus, & a caeterorum planetarum varijs ad suprema Luminaria configurati nibus; hicque nimis longum esset omnium causas praetexere, quas ij, qui Caeli tractus inspiciunt, optime norunt, quas animaduertere neque superstitiosum est,neque superuacaneum, cum sint potius non obscurum diuinae prouidentiae argumentum, nosque de consensu motuum caelestium, & effectionum luculen

ter admoneant.

Vacant etiam omni superstitione, fidemque nostram merito promerentur praedictiones i liae, quae fiunt ex rebus naturalibus caeteris animantibus inditis; vulgo siquidem obseruatum est vulpes aure ad glaciem apposta crassitudinem gelu coniectare; Herinaceos condentes se in cubile mutationem Aquilonis in Austrum praesagire; Apesse tectis continentes, ventos, imbresque praediuinare; Aues paludum, & maris saepe in aquam se mergentes, proce, Iam notare; Cornicem in littore caput tingentem aquis, aut totam natam tem, S nocte vehementius crocitantem signare imbres; domesticas gallinas

frequentius puluere se aspergentes turbines denuntiare ue Muscas fiequentius

30쪽

mordentes, canes copiosius latrantes, Grues celerius aduolantes, Lupos domoS audacius ventitantes, Boves Ungulas lambentes, i m breS, procellas, aeri que commotiones praenotare; sicque de reliquis animantibus, quae comm morat Seruius ad illa carmina Tunc liceat Pelagi selucres, tartaque paludis; cranere inexpleto studio certare lauandi, '. Et metus insilium pennis infundere rorem

Aut areuta lacus circumuolitauit hirundo

Et hos sust iens erium mirabile et is

Naribus aerium patulis decerpsit odorem Nec tenuis formica cuuis non educat oua . .

re animatum prognificationes suas habent causas in natura,in Sole praese sim, Luna, ac Stellis; quemadmodum etiam aliae rem praesensione S, qllae etiam

in inanimis vulgo animaduertuntur;sic si post messem ante occasum Pleiadum Pluuia suerit,prgmaturus pridicitur annus;si sub occasum Pleiadu imber fuerit

medius eri nec tardior, nec tempestivior annus; si post occasum Pleiadsi tardior erit; adduntq. pleriq. non vulgares coniectatores talem esse expectadam

hyemem, qualis fuerit sesta dies, quae Romanis Brumalia dicta est, scilicet, ut Apuleius interpretatur, qualis suerit vigesima quarta dies Mensis Decembris. in tanta fidem sibi vendicant prsdictiones eiusmodi,ut assirmet Plin. li. 18.e. 3 s. omni aeuo suisse pluribus experimetis comprobatas, adhibito Democriti testimonio , qui fratre metente sub ardentissimis aestu fertur orasse, ut reliquae messi parceret, raperetque cito deiecta sub tectum, atq. paucis post horis seruo imbre vaticinatione suis se impleta:& nemo ignoratAnaxagora inOlympia,cunulla pluuis suspicio esset peliscea vestem indutu processiste, nec ita multo post ingentem pluuia secutam;& domum omniu fiunt Mi ormi scut ca sivi a predita xiii et,corruisse;& cum diςm nocte veritatari praevidisset, vera proruintiasse, quemadmodum testatur Philostrat.M'. I. de Tuta Apolloni, eq. a. Nautae quoq. sua habent vulgaria procellam signa,morboru, medici tepea I Istata Agricolae, quibus experientia duisti, plura antequam eueniant, non ignorant; quae etiam causis naturalibus adscribenda sunt; docet nam q. t tolemaeus ab aetherea natura vim quamda accipere hic inferiora,qua velut fatidico quodam nutu sibi ipsis ventura praenuntiant; tempestatum enim, procellarum, atq. morboru quasdam esse sonuitas causas, & adhuc incopertae rationis omnibus compertu est,sed earumdem quoq. statas esse causas in natura, quilibet fateri debet;nec meantiu modo siderum haec vis est, sed multoru etia caelo adhaerentiri quoties errantium accessu impulsa, aut coniectu radiorum extimulata cernuntur, qualiter praesertim in Suculis sentimus accidere,quas Graeci ob id pluuio nomine Hyadas appellant. sic Arinuri sidus non sine procellosa grandine emergit; Caniculae exortu accenduntur solis vapores, cuius sideris effectus amplissimi praesentiuntur; seruent enim maria ipso exoriente, fluctuant in cellis vina, mouentur stagna. Assiantur alij alio sidere, alij commouentur B aluo,

SEARCH

MENU NAVIGATION