Pseudomantia veterum, et recentiorum explosa, siue De fide diuinationibus adhibenda tractatus absolutissimus ad abolendam falsae diuinationis superstitionem. Cum animaduersionibus philosophicis, astrologicis, et theologicis. Quibus accessere etiam di

발행: 1662년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

i o De Fide adhib. Diuinat . popularibuS.

aluo, neruis, eapite, mente. Egrotis quibusdam statis horis, ac diebus melior indicitur, ac praedicitur valetudo; S ipsa medicamenta Lunae incrementa, aut decrementa sequuntur, & minus, magisque pro habitu Lunae pollent; quibus obseruationibus, ac praedictionibus ex ipsa natura erutis non incongruum duacimus fidem adhibere; sunt namque ex eo diuinationum ordine, quo usus est Anaximander Physicus, cum Lacedaemonios praemonuit, ut urbem, & tecta relinquerent, armatique in agro excubarent, quod Terraemotus instaret, tunc cum urbs tota corruit, & ex Monte Taygeto extrema montis, quasi puppis auulsa est; quo itidem usus perhibetur Pherecydes, qui cum vidisset haustam aquam de iugi puteo, terraemotus dixit instare, quod nimirum tanta immut tio in puteo fieri non posset, nisi imminentibus flatibus intestinis, ac subterraneis, qui exitum sibi per terrae commotionem quaererent; Praedictiones enim huius generis omnes Vtpote ratione nitentes, atque ex causis naturalibus doeductae non usquequaque improbandae sunt. Adduntur his quaedam etiam in plantis,& arboribus diuinandi notae indicantes initia, finesve, aut conditiones

quatuor uniuersalium anni IemPOium, .nam ae re de arboribus defluentia s

lia , & excisa sagis frusta lignea, si madeant, asperam syemem, & intensam praesagiunt, nimirum quod Occulto sensu sequuturi frigoris, tanquam de suturo cogitantes, seque necessarijs instruentes, priusquam terra gelu constring tur, & duretur, abundantius succos attrahunt. Rosas etiam, S Uiolas, si sub , Autumnum secundo floreant, pestilitatem adferre compertum; non enim iterum prodeunt, nisi constitutio aeris praecedat austrina,& squalida, quae long duret tempore. Trifolium denique inhorrescere,& solia contra tempestatem. subrigere certum est; Sic montium sonitus, nemorumque mugitus,& sine a

ra, quae sentiatur, ludentiasotia, lanugo populi, spinaeque volitantes, & aquis

innatantes plumae praenuncia tempestatum obseruata sunt. Desino recitare omnium eiusmodi rerum exempla, ex quibus certa quaedam popularia eruuntur praesagia, ne totam percurram, aut estauriam rerum naturam. Haec tetigisse satis . DIS Dissilire Cooste

32쪽

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex Casibus sertuitis.

X mirandis rerum humanarum vicibus, ex mira Volubilita. Irte, atque inconstantia fortunae, qua multa praeter spem, &opinionem contingunt in hominum vita ducunt nonnulli quasdam eventuum praedictiones, quae, quia rerum sortuitarum sunt, seu casu, vel sortuna contingentium, fortuitae

ιιι 1 uitiantua, cic quauca lit eiusmodi praedictionum certit

do, qualisue fides ipsis adhibenda, erit in hac dissertatione inquirendum; vi. detur namque in rebus admodum incertis nihil certi posse constitui, cum e Perimentis omnium temporum excursu compria, aeristis testatum sit, multa a nobis sapienter praecosima e , ac prouide cassita infelicius ut plurimum eadere, quam existimamus; alia e diuerso stolide, atque incogitanter mota, negligenter etiam administrata, varijs denique ineu sionibus inhibita, vel impedita, feliciter tamen procedere, & exitus optatos assequi; quemadmo-dtim etiam saepe, quae pro desperatis, ac Perditis contemnuntur, subito reflantae sortuna, rursus se erigere, & augescere ; quae vero florent, & ad eum fulta, ae stabilita modum putantur, ut nulla vi conuelli queant, leui momento v Iut repentino flatu disiecta corruere; tumque vel maxime cum sortuna suau3csime ad blanditur; Ex qua rerum humanarum vicissitudine non solum Poete occasionem arripuere, ut rotundum fortune, quo iugiter volutaretur, adstriaberent globum, sed etiam vates csteri, atque dicinatores,ut sitas de rebus sor. tuiti, contingentibus praedictiones asserrent. Quam vero partem habeat sortuna in rebus humanis ex eo coniectari po- I , test, quod siue bona contingant,sive mala,omnia sortunae adiudicatur; & inde etiam priscis temporibus templa illa erecta, & constituta fortunae bonae, male,

33쪽

i1 De Fide adhib. Diu . ex Casib. sortuitis.

suisse apud Delphos fortunae venerationem, ut una cum Apolline ad petenda bona, atque ad mala auuertenda inuocaretur; & licet dicat Lactantius lib. 3. homines,cum nomen Daemonis peruersi ignorarent, fortunae vocabulum inane induxi Diuxta illud Euripidis

Falso putantes esse Daemonum genuIFortunam in ipsis prouidere singula Plurimi tamen Fortunam veram eventuum humanorum causam dixere, &nonnulli etiam diuinam, cum & vulgus apud Epicurum, &apud Iuvenalem eam pro Dea habuerit

Te facimus Fortunae Deam Caeloque locamus.

amuis difficile sit philosophos inuenire,qui diuinitatem sortuns tribuerint, .cum nihil tam contrarium sit rationi, prudentiae, & constantiae,quam fortuna; quae vero instabiliter, atque inordinate fiunt,longissime aberrant a Deo. Cf-terum fortunam ve esse rerum contingentium causam, eo nomine, quo quidam causarum ordo intelligitur relatus in Deum, nemo est qui ambigat; non enim ex fortuita, ct fictit:aatomorum Epicuri collisione, & coalitu hoc mundi domicilium cum rebus suis dicitur confluxisse, sed ex serie quadam causatum concinna, quam Deus effectibus, atque euentibus ordinatis adaptauit, quamque vocat Lactantius accidentium rerum inopinatum ordinem; nomune enim fortunae apud sapientiores omnes nihil aliud intelligitur, quam comcursus variarum causarum absque consilio factus, aded ut ita sequatur euentus, qui fortuitus dicitur,ut ipsum vel omnes, vel aliquar,vel is saltem. cui co tingit, minime intenderint, qua ratione, cum ad Inuentionem thesauri sortu, tam requiratur, no modo qui sodiat,sed et m qui prius occultet, perspicuum videtur sortunam, seu causam talis inventionis esse ipsum occultationis, & eL fossionis eo loci concursum, absque tamen mutuo consilio, & praeter agemitum intentionem. Sic non omnino lartuitum respectu Nilocridis suit, quod circa sepulchri violationem contigit, quatenus praesumpsit non, defore alique

Regem, qui sepulchrum aperiret ea inscriptione pellectus si cui Regum Babylonis fuerit pecuniae penuria, aperto sepulchro simito quantumcumque pecuniae libuerit qua inscriptione Darius deceptus est, teste Herodoto, qui loco pecuniae illud scriptum inuenit in sepulchro. Nisi esses pecunix ine plebilis, & turpis lucri cupidus, defunctorum sepulchra non aperuisses. Sicci etsi Democritus ut ex Eudemo refert Simplicius, reserre ad fortunam n

Iuerit, quod Eschylo testudinis casu confractum caput suerit ; ipsam enim eius caluitiem causam fuisse Aquila , cur opinata lapidem esse, testudinem eo dimiserit, fortuna nihilominus suit, quod is euentus fuerit, non modo praeter Eschyli mentem, qui talem casum non prouiderat, sed etiam respectu Aquilis si ipsi mentem dederis; utpote quae testudinem alio fine cimiserit, quam ut Poetae, de quo nulla ipsi cogitatio erat, caput confringeret. Iq. At cum non sine discrimine casus, & fortunae nomina vagentur, antequam

ex utrisque serendas praedictiones attingamus, in quo disserant,eSplora Π dum

est;

34쪽

. Dissertatio III. I 3

est; communisque doctrina est in eo differre casum, & fortunam,quod sori

ita sit solum in causis libere agentibus, casus vero sit citam in inanimis, atque in ijs omnibus, quae sine desectu agunt, unde cum Aristotele docent etiam Plutarchus,&Chalcidius, omnem quidem fortunam casum esse, sed non E

contra Omnem casum fortunam, licet utrumque sit ex contingentium genere: quia vero contingentia, seti euentus ambigui exco redduntur, quod vel libertas interueniat, ob quam res alioquimsutura non eueniat, aut non alioquin sutura fiat; vel causa alia, quae praeter sui destinationem, aliarumque rerum non praemeditatum concursum praestet, ut quidpiam non alioquin euenturum eueniat, aut euenturum non eueniat, constat hoc posterius contingentiae genus

esie id, quod casum uniuerse appellant ; & si fuerit quidem speciatim in ipsis

hominibus, praeter quorum mentem aliquid contingat,esse id quod sortunam dicunt 3 licet interdum utrumque etiam confundatur, de quod casu contingit, dicatur etiam sorte fortuna contingere, cuiusmodi illud est apud Poetam

O fortunatae gentes, Saturnia r ζ . . Proprius tamen ea dieitur sortuna,sub qua homines dumtaxat, ac ratione pollentes laborant, ad fausta semper anheIantes, atque insperata bona peroptam tes; ita tamen ut fortuna nihil aliud esse censeatur, si causae per se ad effectus ex ordinatione diuina concurrentes seponantur, quam ea quae superest nega- Rio pramotionis concursus, & intentionis euentus; eiusmodi namque est hominum imbecillitas ur ouidquid non capiunt, non modo mirentur, sed etiam ex lancientione caularum iptis aliquid inopinato afferentium fortunam dicant, ipsi quoque plerumque diuinitatis laruam obtendentes. Cum igitur in fortuitis euernibus, quocumque modo contingant, nihil cetati habeatur, nihil cogniti, aut praecogniti, consequens etiam est ex ipsis nihil

corti aut praefiniri posse, aut praedici; nihil, -- illinili ii in optime Tullius

a. de divin. tam contrariun est omni quan: fortuna, aut quod sortuito euenit

absque praecurrente rationis dispositione; ac propterea cum Aristotele etiam Epicurus docebat homini sapienti aut exiguam, aut nullam interuenire sortia nam ; licet enim hominu vita aleae ludo comparetur, in quo iactus perito aeque, ac imperito fortuitus est, perito tamen dicitur selicius semper cedere, cum v, tam ipsam, humanosque casus in sapientibus non regat sortuna, sed sapientia, quae tamen, cum singula, quae contingere possunt, praenos e non valeat, neque omnes sortuitos euentus potest praedicere; multa siquide fortuita confusa quadam vaticinandi ratione in uniuersum sibi prsdixerat Tullius,cum iter suscepit in Graeciam, in Asiam, ac Rhodum, ut disertissimos illius aetatis Rhetores audiret, at non singulos, & peculiares potuit euentus pramidere, nimi-πum cum a Brundusio soluens prosperam nactos tempestatem paucissimis horis Apolloniam perlatus est; cum contra e Piraeo soluens, quo in Asiam traiI-ceret, repente ex aduerso excitata procella,in Piraeum, unde soluerat, reiectus cst; Cum in Rhodio littore expositus animi gratia per arenam deambularet,

acidit in Murenam, di sic de reliquis; cum enim nulla sit inter eiusmodi solatuitos

35쪽

i4 De Fide adhib. Diu. ex Casib. sortuitis

tuitos euentus causarum connexio , nulla actionum dispositio, hinc fit, in ceratam nequaquam praeuisionem, aut praedictionem cadere posse: Neque ex uno contingenti possunt alia praeuideri, atque praedici, cum omnia incerto modo fiant, incerta regula, atque incerta ratione; oporteret namque contingentium praedictorem supernam supremi moderatoris mentem optimὶ callere, qui solus euentus illos in suis causis disponit, atque dignoscit; quod tamen nemini datur absque speciali isturorum reuelatione. I 6 Piod si ad firmandas de fortuitis euentibus praedictiones virtus ipse i &

gendi honestas aduocetur, cui Depenumero fortuna coniungitur; erit potius eiusmodi diuinandi ratio adscribenda virtuti, quam sortunae,quae aut dissicillime copulantur,aut copulatae facillime dissoluuntur, cum fortunae nihil insit c stans, atque perpetuum, quod tamen virtuti, & honestati inest; licet enim videatur fortuna quandoque conquiescere, suumque sistere motum, ut, iuxta Lucretianum illud de inconstantia maris -- placidi ludat pellacia Ponti Quantopere tamen insidiosa sint fortunae etiam stantis blandimenta, stabili'. flatus docent infausta illa Heroum exempla, quibus dieitur stata arrisisse foris

tuna; Annibali nimirum, cuius adhuc venenosus decantatur annulus, Pompeio , in .Egyptio littore infeliciter sublato, Caesari in Curia Pompeiana pere

Pto , Antonio Cleopatrae mactato, & reliquis eiusmodi innumeris, quos Om Des eo tantum extulit sortuna, ut perderet . ut ad ima detruderet; paucissimisi quidem inuenti sunt Augusti, rarissimi Traiam, unaque ViX manu munerati Antonini, quos non illuserit fortuna, quosque tandem fortuna ipsa lethaliter non percusserit. Latissimus est fortunae campus, & longe latior semper serutunae, quam virtuti,cum longe ampliora sint, quae praeter spem,opinionem, ho minumque propositum solent euenire, quam quae contingunt ex rationis in

stituto.

i Ad summum igitur praedictiones quaedam de sonuitis euentibus in uniuer sum ferri possunt, si signa quaedam eorum notentur, quae natura ipsa ad sortinationem instituisse videtur; si nimirum homines facilius in rebus agendis mo ueantur ab impetu, quam a ratione, Potius ab innato quodam agendi surore, quam a capto consilio, atque maturitate9 si appetitiones ipsae, quibus homines trahuntur potius sensuum ductum, quam rationis, & bonae mentis sequantur imperium; si in tacipiendis, aut susceptis negoti' nihil omnino pro re ipsa ratiocinentur, sed omnia committant euentibus, & sic de caeteris; Tunc enim

velut certum aliquod diuinandi genus stabiliri potest, quo semper ad incomsulta rapiantur homines illi, repudiata in Omnibus ratione; unde tamen aeque prospera, atque infausta contingere possunt. Neque ex stellarum positu, a me configuratione, quae vel bona, vel mala sortunae cuicunque praenunciare solent, possunt fortuitae praedictiones, ut Omnino certar de nunciari; licet enim Iupiter& venus beneficae dicantur fortunatorum stellae, magistratus, ac dugnitates portendentes,tamen,si qua hora geniturae tempore vel horoscopum, vel Diuitiam by Cooste

36쪽

Dissertatio III.

vel Iouem infelix stella percusserit, Mars, scilicet, aut Saturnus, quae ab Astrologis astra malefica nuncupantur, 'impedimentum aliquod, vel aliud pericu- Ium euentilium portendetur, quo incerta redditur illa praedictio, & ita de reliquis sortunae praedictionibas disserendum est: qua ε re liquido cernitur so tunam rerum,quq a Stellis promittuntur geniturae tempore inconstantissimam esse ipsarum rerum executricem, nihilque stati, ac certi ordinis ex ipsa praedici posse ; quae etiam causa fuit Platoni, & Aristoteli, ut tam plura fortuito, a que inopinato in hoc rerum orbe euenire dispicientes, ex quacunque sortunae notitia siue per euentuum experimenta comparata, vel firme de suturis contingentitas assi:mari posse docerent; sed ad summum quaedam uniuerse, quae esse, & non este, fieri & non fieri, quaeque ancipitis semper essent euentus, Praeuunciari,quod nos quoque non inficiamur.

37쪽

DISSERTATIO IV.

DE FIDE ADHIBENDA

Divinationibus ex oraculis.

O N vocantur hic ad examen ora Ia illa diuino quodam amatu excitata, quibus olim Deus ipse loquebatur in Pr phetis, a quibus aberat errabundae, ac vesanae amentiae siror; quorum in edendis responsis, licet concitarentur animi, non propterea tamen ratione amouebatur, aut unquam

ab honestate recedebant: hiet namque omilcm fidem esse adhibendam apud omnes Christi fideles, verosque Dei cultores exploratissi reum est; sed de iss tantum oraculis instituitur sermo, quibus responsa antiquitus sciscitantibus dabantur voce, gestu, nutu, sonitu, tinnitu, Sc id genus alijs, quae reddere solebant, vel constituta in templis simulacra, vel Uates Ethnici diabolico quodam furore correpti sutura praenunciantes; licet enim sacrae doctrinae testimonio satis constet Deum in erudiendis ad vaticinia sanctis Patribus, de Prophetis locutioni S humanae vocis, apparitionibus, varijsque m tibus, & impulsibus usum esse, quemadmodum etiam multi sermi visionum e hibitione; longe tamen dissimilis fuit diuinorum oraculorum conditio ab Et, nicis illis oraculis, quae in ijs, quae ad religionem, de veritatem spectabaut, semper ambiguis loquebantur sententijs cum obscuritate fraudolenta, atque captiosa veritati diuinae aduersante; ubi contra diuina oracula aeternae veritati consona etiam per homines costanti quodam tenore promulgabantur, nunquam scelera diuinitus vetita, aut idolatrias praecipientia, vel comprobantia, uti mos erat ut plurimum oraculorum Ethnicorum, quae ad incautos homines decipiendos fas, εἰ nesas pro libito suadebant,fingentes serentes illi vates, qui ad mercandam fidem antra Deorum colebant, se cum Dijs commercio, &colloquutioncs habere; triti enim sunt Virgiliani illi versus

-- immanis in antro

Facchatur Vates, magnum spectore possit '. Exeus Diuitiaco by Cooste

38쪽

Dissertatio IV.

Excussisse Deum, tanto magis ille fatigatos rabidum fera corda domans, fingitque premendo. Eiusmodi Ethnicorii oraculis, quaecunq. fuerint,authore Diabolo natis nec fidem bene adhibitam, nec benh unquam adhibenda censemus; cum enim ad deformandam Dei gloriam,atque ad infuscandam veri tatis lucem Daemonum arte suerint inuenta, suere etiam ceco hominum errore, atq. deliramento semper exculta, quo stolidissimi vetustarum gentiu animi,& a veritate abducerentur,& per nimiam eorum quae sperabant, vel quae metuebant, credulitatem, in miserandu raperentur exitium;nec alia occasione ea orta esse testantur sanctissimi Patres, nisi ut exquisitae religionis specie superstitjosus Dei cultus indu retur; donec tandem cumulata caligine,extincta, ac sopita luce verae doctrinae, avulso prorsus ab animis veritatis,& veri Numinis amore,criminum dumtaxat horrores homines inambularent. io vero tempore primum extiterint Oracula, aut quando eorum templa, quasi arces regni sui aperuerit Diabolus, hostis

gloriae Dei, non certo adhuc constat,nam Herodotus antiquissima fuisse anno. tauit in Lybia Iovis Hamonis oracula, in Graecia vero Dodoneum; hoc tamen

illo prius innotuisse,& qua situm, frequentatumq. suilla aliquanto ante; atque

circa horum oraculorum ortum duas recitat fabulas, una ex narrationibus Sacerdotum AEgyptiorum, alteram ex annotatis Antistitum, qui praefuerunt oraculo Dodoneo, aitq. fabulam AEgyptiacam de duobus sacerdotibus raptis, ac diuenditis a Phaenicibus, quaru una in Lybia oraculu Hamonis, altera in Graeacia Dodonaeu aperuerit, commenticia totam esse,&nulla veri speciem habere; quemadmodu etiam Dodonaeam ex diluuij historia decerpta ait ad posteros

deprauata promanasseri retulerunt enim Antistites Dodonaei geminas ex Egypto columbas prouolasse, earu alteram transisse in Epita ibi l. in fago primo Conspectam,& humana voce exaudit Matq. inter caetera haec senasse man data, ut templum in eo loco incolae extruerent; Iouem enim affuturum,& inde oracula hominibus redditurum, se vero inter nucios, atq. interpretes decretorsi Iouis sore: Deucalionem tande cum reliqua Graecia inudationibus obruta, ac mersa, ius euasisset, in ea Epiri loca, quae propter eminentia,& altitudine aquae non inundarant, profugisse, collecti'. qui supersuerant ex diluuio hominibus,circa templum oppidulu exaedificasse, atq. id nominasse Dodonum, vel a Dodone Oceanitide Nympha,vel a Dodone Iouis,& Europae filio. Quam vero commenticia, ac fabulosa suerint usque ab ortu suo eiusmodi 2 Ooracula, tametsi satis ex his coniectare liceat, alia tamen plura eorurn figmenta pandunt; seruntq. namq. Dodonaeum oraculum ad Dodonam amplissima,& vetustissima urbem Molossidis in Epiro frequentatum fuisse, quae erat vicina nemori quercino,in quo vocales quercus creuisse proditum est; quc statim ubi accessissent de euentibus interrogaturi, commouerent sese,atq. insonarent e presso,quod dandu erat, resposo; ibideq. Statua stetisse, quae virga aeneos quos .ca Iebetes pulsaret, qui ad moderatos ictuS paulatim increperent, numeri . ligata ederent responsa.sic alterum a Dodonaeo Iouis Hamonis in extimo sinu

C Lybiae

39쪽

i8 De Fide adhib. Diuinat . ex Oraculis.

Lybiae apud Garamates ultra Cyrenem in solitudinibus vastis, torridis, ac si citate sterilibus situm fuisse, quo propter intensos, & exurentes Solis aestus, vastam q. planitiem, ardoribus Solis, & ariditate infestam non cuiuis facile pateabat accessus; ubi etiam oraculi sedem densum nemus occupabat, Cuius gratis. sma umbra seruores diurni lenirentur, passim extillantibus fontibus solii illud rigantibus natura exuccum, & sterile; ita tamen ut medium syluae occuparet templum, in quo Idolum Hammonis pelle amictum hircina, & hircino capite colebatur; illudq. Idolum Sacerdotes responsa petituri aurato nauigio impori

situm circumvectabant,patrio carmine iugiter occinentes; quae omnia saner, didula semper visa sunt; quemadmodum caetera quoq. quae de reliquiS oraculis a Diabolo conditis, perhibentur, praesertim de Pythio, Zophonio, Sabaeo, alijsq. innumeris, que cultu, religione, fama, opibus,&denarijs pro varijs orbis plagis celebrata sunt; de Pythio nam q. memorant ibi circum pascentem C pram, cum prosundum terrae hiatum ibi circumspexisset, carpis te vaticinia sun-dore; deinde eam in consulendo hoc oraculo seruatam esse religione, ut qui defuturis euentibus. interrogaret, breui oratrum qim requireret, Pythiae significaret,& quaeso sermone responsu exposceret, mactata simul,& solent ritu consecrata victima; Pythia vero, qua muliere esse oportebat, non promeret qui quam, nisi totam prius victimam contremiscere, ac velut micare cerneret. De

Trophonio, Sabaeo, alijsq. omnibus non dissimiles nugae recensentur, quae satis sunt ad omne oraculoru abolenda fidem eo prssertim, quod ipsoru praedictionibus fideles ut plurimu decepti sunt, quod praesertim narratur de Seleuco Syriae Rege oraculii Apollinis considente de suo in Macedonia reditu, & locum percontante, in quo esset periturus, cui illa ambigua lata sunt responsa

propera Europam, Asia tibi fauHior ora es. Fatales perages annos, se fugeris Argos

Ante aeuum fatale cades, cum meneris Argos.

Cum verb omnem excedant numerum illi,qui oraculorum praedictionibus decepti sunt, non est opus longam eorum omnium seriem attexere,maxime,cum apud eos omnes recenseantur, qui de oraculis scribunt. Plutarchus vero,ut oraculorum praedictionibus fidem aliquam conciliaret, k eas a Deo tu, vel Dmnonu arte omnino subduxit, sed ad natura retulit,nimiruad causas quasda naturales naturali quadam vi validicos anhelitus in terra imcitantes, vel validicos spiritus ab hominibus extorquetes; ita ut ex illis natur libus amatibus mouerentur hominu mentes ad sutura vel praedicenda, vel cognoscenda; Sic enim ratiocinatur Plutarchus,queadmodu quaeda terrae partes

alijs lacundiores sunt,quaeda lectas fruges,quaeda fructus optimos ubertim serunt; quaeda auri,& argenti alijsq. metallis abundant,quaeda bitumina landuli quaeda sulphur,vitrii, calc salemq. gignut, prout quaeq. vim ex temperie primam qualitatu diuersa, variamq. ex caeli positu facultate adeptae sunt;sic quaeda terrae partes tali praeditae temperameto possut inueniri, quae pariant, cieatq; spiritus Vatidicos,metemq. plane diuina,non tam c inexhausta,nec interitus,ta

40쪽

Dissertatio IV. Is

senij expertem, sed certa diuinaudi periodo praestitutam; hincque causas oriri, cur teporum progressu oracula siluerint, atq. eiusmodi spiritus vati dici eua . nuerin temporis siquidem longinquitate sensim attenuari potuerunt, atq. vetustate consumi. Quod vero missi de specubus halitus,neq. quosvis affecerint,neq. quorumcumq- animos sua vi vatidica imbuerint,& si plures circus arent,

id eo factum est,quod naturaru sympathiae, vel antipathis in i)s effectibus partem non contemnenda haberent ex conuenientia ipsius naturae inter agens, &Patiens, ut enim non ex quouis ligno fit Mercurius, ita non quilibet ab allisis, immissi'. corpori halitibus immutari debebat, ne q. eoiae validicos impetus concipere desectu dispositionis ad accipiendos impetus illos idoneae. In hanc fere sententia de oraculorsi origine, duratione,periodis, abolitione, & desectu disputat Plutarchus,concluditq. non alia de causa tandem consiluisse oracula,

quam quod vetustate vis terrae omnis exoleverit, quae vatu animos diuino affatu concitauerat, ut quosdam exaruisse omnes, aut alueos mutasse cernimus cursu alii, cotorto,cum non possint perpetua esse,aut diu consistere, Sc Vigere, quae mixtione constant plemetoriam. Quae omnia licet ab homine philosopho cogitata sint, videntur tamen Omni ratione, & sundamento carere, atque ipsa rei veritate redargui, cum minime consentaneum sit, naturam solis elementis natam,omnis sensus,& rationis expertem futura quoquo modo presentire,eorumque notitias alijs ingerere, cum id ad summum sit naturae intelligenti adscribendum,quae neque humana potuit esse, neque Daemoniaca, quas iam di , ximus ad eiusmodi praedictiones .vim non habere; neque tamen potuit esse diuina,cum suerint oracula illa omni fraude reserta, medaciorum, ac fabularum ' cumulis semper se ijoluta. Ex quibus inserendum est omnes ab oraculis acceptas praedictiones ad diuinationes diabolicas esse referendas semper fallentes , atque hominum ignauiam do demes V cuius rei illa potistima redduntur argumenta. Primis quod ex hoc spiritu mendacij furibundi ipsorum Ethni corum Vates cum seriosa quadam amentia vatidicum hauriebant impetum, quo ita plerumque dementabantur, Ut semel tali iurore perciti, vix unquam se se recipere possent, nunquam eodem furoris morbo laborantes, sed modo leuiore, ac mitiore,modo vero acriore, prout a Diabolo concitatio inucheba. tur. Secundo quod affectatione summa illa edebantur oracula, quaecumque ossent, & ut plurimum pptius carmine, quam prosa; qua de causa omnia oraculorum responsa summopere deridebant Epicuraei ,eaq. carmina ineptas canendi voces solebant compellare, ipsisque rebus, quae praenunciarentur,etiam

indigna. Tertio, quod fallaci semper Amphibologia illa redderentur, quominus veritas ab euentu distaret. Quarto, quod perplures oraculorum praedictiones fuerint fabulosae,ac commentici quales illae suere, quae tamen celeberrimae habentur apud Herodotum, & apud Ennium

OUM HEImpenetrans magnam pemertex opum Vinm Et Aio te AE acida Romanos incere poseis

SEARCH

MENU NAVIGATION