장음표시 사용
11쪽
tandem voluminibus ad seve rioris Critices leges aCC-modatis , mira hominis Confi dentia innotescat, qua sim- plus ejusdem Constitutionis sensus in flexuosum, parumq; tutum, Veluti per cuniculos detorquere, & in eam pietatem fidelium vota non modo irridere, sed etiam Censoria,
quod ajunt, Virga notare, Conatur. Interea tamen dum
ista omnia tibi me quamprimum facturum polliceor, tueam, quam dixi Constitutio nem, attente legito, & Vale.
12쪽
gloria , dignitas , praestantia tanta , inque tam sublimi fastigio collocata est, ut universos omnes non modo in sui obsequium, & Venerationem rapere, sed & ad Omne encomit genus excitare deberet ;nihilominus non solum cuncti omnino Haeretici , sed ex iis etiam , qui in Catholicorum numero recensentur, nonnulli , licet pauci admodum, erga DEI Genitricem MARIAM non eum , quem de- A cet,
13쪽
cet, obsequii ac religionis cultum profitentur , neque illum exhibent honorem , qui tantae Reginae merito tribuendus est . Quod quidem ea fortasse de causa fieri existimaverim , quod homines quum sint, atque iis tantum rationisbus inniti soleant, quae naturalem mentis eorum captum non praetergrediuntur ; idcirco eamdem non pro merito, sed pro suo ingenio tantummodo norunt aestimare. Non , enim , ut Valde apposite Apostolus ait, animalis homo percipit eo , quae Dei sunt ; quum contra Spiritualis , Divina Fide illustratus , ad altissima quaeque capessenda erigatur. Hinc autem sectum est , ut hujuscemodi homines si quae a Sanctis Ecclesiae Doctoribus , de MARiA Virgine Dri Genitrice , magna , licet meritis illius imparia , praedicari deprehendunt ; ea vel parum laudent , Vel etiam improbent,
14쪽
& tamquam assentatoria nimis , & qua, si superstitiosa , audacter condemnare minime dubitent. Quam quidem parum propensam ac religiosam suam erga MARim Virginem voluntatem, ut specioso satis colore obtegant, DEI Matrem eum tantummodo honorem requirere ajunt , qui unice eam deceat, quique eidem proprius sit ; ut scilicet pro humillima DΕi Ancilla habeatur, nihilque praeterea amplius aut Velle , aut admittere ; atque id ea vel maxime de Causa , quod Honor Reginae judicium dili
Ut igitur ita esse fateamur, honorem scilicet Reginae judicium diligere; quia tamen judicium ea trutina est , a qua rationum earum momenta perpenduntur, ex quibus in ratiocinii modum dispositis consequentiae existunt; Et judicium illud nequaquam mihi probandum A a Vide-
15쪽
videtur, quod DEI Genitrici, omniumque creatarum rerum Reginae, Vel eum, quem meretur honorem auferret , vel eidem eam , quae minime Conveniens
esset , dignitatem ac praestantiam attribueret ; proinde , antequam hujusmodi iudicium atque examen instituamus, eadem mihi , quae S. Ιldessensus ex lib.
Vt ginis. B. M. Vota concipere , ac preces admovere libet, quibus Sanctissmam Dominam meam , Dominique mei Ρarentem deprecor , ut mihi Filii sui , Redemptoris mei Spiritum dignetur impertiri , ut quae ad eamdem spectant, nosse , eloqui , atque , prout vera ac digna sunt , amore prosequi possim : aestimando scilicet , quo ejusdem qualitas pertingat, quo quantitas ipsius extendatur , quantae persectionis sua dignitas sit , quantumque in Proteoctione illius praesidium , ac firmamentum habeatur. Ut
16쪽
Jam vero ad eam , quam diXimus, trutinam deveniamus ; ac primum, V lis fit Mater CHRisΤl , aggrediamur eX- pendere . Numquid nos MARIAM vel Deam vel Divinam esse assirmabimus pNeutiquam id quidem sine gravi piaculo potest. Illa siquidem & Creatura est , ejusdemque humanae naturae, quam Parentes illius JoA IM & ANNA sortiti fuerunt . Quia tamen dum eamdem Creaturam esse assirmamus , deduci inde posse sorsan videretur, illam eo tantummodo cultu dignam esse , qui Creaturis , & quidem Angelorum natura inserioribus , quantalibet Sanctitate cumulatis convenit: ideo h jusmodi judicium neque verum est , neque MAlli AE dignitas sinit, ut in ea Comprobari possit. Etenim quum ipsa Mater D Ei sit, in eo propterea amplitudinis,& excellentiae gradu constituta est , ad quem
17쪽
quem omnes simul creaturae neque pertingere , neque ullo modo possunt adspirare . Atque id causae cst, quod Ε clesia , Divino illustrata Spiritu , quum DEUM supremo Latriae cultu, CreaturaS autem Duliae prosequatur , Huperdubae cultum , honoremque MARIAE impertitur utpote quae, etsi Divina minime praedita natura, longe tamen supra omnium Creaturarum sortem & conditionem Collocata est. Merito igitur & nos de ea , quemadmodum de JEsU CHRisro illius Filio cum Ecclesia inclamare possemus Generationem ejus quis enarrabit J Et sane quoniam Ρatrem inter& Filium ac Matrom , suam intercedere proportionem debere manifestum est ; quum Pater DEus sit , & Filius etiam sit DEUs ; MARiAM quoque DEI Matrem , etsi , utpote natura sua Creaturam , DEAM dicere , sine impietatis
18쪽
nota, non possimus; illius tamen sumamae dignitatis ratione , prope Deam reputare juste ac pie posse videmur cum S. Thoma, qui n. I. Part. q. n. s. art. 6.
ad 4. in haec verba scribit Virgo ex hoc quod est Mater DEi , habet quamdam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod es DEus ; ct ex hac parte non potest fieri
aliquid melius DEO .Fatendum quidem est, sicuti ego iterum& saepius fateor constantissime , MΑ- RiAM inter , simplicem utpote Creaturam , & Summi Numinis Majestatem proportionem nullam intercedere; quippe quae finiti ad Infinitum nulla. dari
possit. At vero inter eamdem , utpote DEI Matrem, ac DEUM ipsum Εjus Filium, re Vera proportionem intercedere , neminem reperiri posse existimo , qui audeat inficiari ; cum Maternitatem inter ac Filiationem mutuus respectus intercedat. Quale
19쪽
Quale ergo verum ac rectum de MΛasADΕi Matre judicium serendum erit Θ Sinite , amabo VOS, ut ingenue & ape te loquar, priusquam ad rationum momenta descendam. MARIA , utpote DEI Mater, pro summa sua dignitate , fere Dea est , per essentiam vero non ita evix Creatura est , quia Dgi Mater est, natura tamen sua Creatura est. Etenim
MARi A adeo cum DEo conjungitur, ut DLi Sponsa , DEi Filia , Vera naturalisque DEi Mater nominetur & sit. Vera sane Mater , quac ipsum DE1 Filium Sanguine suo genuit , suoque lacte enutrivit ; adeoque ipsa tantum DEO , quantum vero Filio vera Mater appropinquat , licet alioqui DEUs , & MARiAinfinito snt intervallo disjuncti. MARiAMARiA inquam iterum hoc, & saepius dicam sere Creatura non est, eo quod
a cunctis , quae a DEO creata sunt, quaeque
20쪽
quaeque creari possunt , ad Divinae Maternitatis dignitatem infinita prope distantia intercedit. Aurea plane S. Doctoris Johannis Chrysostomi apud M
taphr. ) Verba quaeso audiamus. Magnum re vera miraculum sergo super omnem naturam ) Fratres dilecti mi , fuit B. semper Virgo MARIA . suid namque illam us, aut illustrius ullo unquam tempore inventum est, seu aliquando inveniri poterit in Haec sola Coelum, ac terram amplitudine superavit. suidnam illa Sanctius in Non Prophetae, non Apostoli, non Martγ- res , non Patriarchae , non Angeli , non Ttironi, non Dominationes, non Seraptim, non Cherubim, non denique aliud quidpiam inter creatas res visibiles aut invisibiles , majus, aut excellantius inveniri potest. Eadem Ancilla DEi es se Mater; eadem Virgo ct Genitris .... Vis ne, Virgo haec quam to Coelestibus potestatibus praestantior fit B cognom
