Dissertatio Academica de dignitate B. Mariae Virginis Matris Dei, quam Italice per tertiarum seraphicum jam pridem perfectam, impense in Mariam sine labe conceptam devotus nunc primum latine reddit. ..

발행: 1752년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

si qui virtutibus plenus es. se Igitur , si Romana Ecclesia filiis suis ΜΑRiAE Conceptionem Sanctam praedicat, Eam, non modo sine peccati macula , sed quod amplius est , gratiae & Sanctitatis plunam suisse dicendum erit. Cui sane argumentationi nullum , ne per Sophisticam quidem artem , responsum dari posse manifestum est : etenim tam major , quam minor propositio , eX quibus hujusmodi illatio emanat , satis superque perspecta sunt. Porro autem quo niam tum quum in eadem materia , eisdemque circumstantiis illud , quod plus est affirmatur; quod minus est , multo magis affirmetur oportet. Ergo, si Conceptio MARiAE Virginis , secundum Ecclesiae phrasim , Sancta es ; eamdem plus quam Immaculatam fuisse dicendum

erit.

Hie autem miram Sanctae Ecclesiae pru

32쪽

dentiam incredibili charitate conditam animadvertere atque admirari operae pretium est. Ea siquidem opinionem Immaculato Conceptui contrariam, Vclut antiquum maleque suffultum, ac prope ruentem murum , Continuo evertere nequaquam vult, ne sorte nonnulli ejus ruinis opprimantur ; proindeque ut evidens periculum ac praecipitium aufugiendo declinent, admonere non desinit atque inclamare : Sentiant omnes tuum , meri quicumque celebrant tuam SANCTAM CONCEPTIONEM. Oh miram certe Ecclesiae

Sapientiam, qua suaviter & fortiter tanti momenti negotium disponiti In quo mihi quidem simili ferme ratione Ea se gerere videtur, qua sapiens ille maXimeque prudens Ρrinceps se gessisse perhibetur ; qui quum Sublimia Viri cujusdam , humili

tamen loco nati , merita agnosceret, ac Propterea cuperet, ut hunc Optimates

33쪽

ramquam nobilem in Coctum suum cooptarent ; animadvertenS tamen, non unos

ex iis, qui suffragia laturi essent, eidem adversos futuros , Candidumque in Comitiis calculum non daturos , motu proprio Virum illum Ducis titulo insignivit; ex quo sachim fuit, ut quem primum, tamquam ignobilem, ab Illustrium Consessii prohibebant , deinde tamquam titulo praedioque praeditum & excipere,& colere dcbuerint. Ita porro S. Ecclesia de Immaculatae Conceptionis MARiAE , tanquam DEI Matris, Declaratione Oeconomiam sapientissime instituit. Ea siquidem, quum inaequabilia ipsius merita perspecta habeat; illustriora eidem nobilitatis insignia deserre , scilicet primum Conceptionis suae instans immaculatum declarare , exoptaret : quia tamen non ignorat, esse aliquot in Consilio, nempe in Catholicorum coetu, qui erga o

34쪽

s XXIII J

erga merita tantae Virginis parum aequos se exhibentes, in infimae sortis conditionem atque inter filios irae id temporis connumeratam volunt , alte illud inclamantes , Omnes in Adam peccaverunt; quique minime agnoscunt, suisse hanc Supremo Legislatori facultatem, ut in propriae Genitricis favorem Legi a se jussae derogaret, praecinente Sacra Scriptura: Non

enim pro Te , sed pro omnibus haec lex constituta est; haec, inquam , Sancta Ecclesia perspecta habens , prudentem hanc ,

salubcrrimamque rationem init ; MARIAE Conceptioni SANCTAE Titulum docernit:

Hujusce Tituli fama Urbem Orbemque pervadit ; & qui primum IMMACULATAE Titulo reluctabant , dcinde SΑΝ-cΥΑE Titulo & applaudant & concinant oportet : qui quidem SANCTAE Titulus,

35쪽

Conceptionis exsuperat : Sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam SANCTAM CONCEPTIONEM.Jam vero , si magis magisque adhuc rem hanc animo reputetis , erit cur amplius etiam gravem Sanctae Ecclesiae prudentemque praxim admirari debeatis. Ea siquidem etsi expresse nihil super hoc voce, scriptove pronuntiat, opere tamen quodammodo concludit atque definit. Quod sane perinde cst, ac si diceret: ,, Ego priis mum Conceptionis MARi AE sne originaliis labe momentum fide Divina credendumis eXpresse nondum propono , eo sermeis modo, quo ejusdem in Coelum in Aniis ma & Corpore Assumptionem tamquam si Fidei dogma nondum declaro ; Uerum si s horum Myslariorum utrumque , Con-- ceptioncm scilicet , Assumptionemque ,

is pari Festo die de praecepto & Ossicio is solemni pro Universo Terrarum orbe

36쪽

celebrandum praecipio ; si quod per scis stum diem a me celebratur , Vel peris ipsum Angelicum Doctorem non nisiis Sanctum est ; si horum Fcstorum alterum si solo Conceptionis Titulo ex Grcgorii XV. is praescripto condecoro , nihilque praeis terea aliud adjungo , sed tantummodo is explico , Conceptionis nomine momentum si illud intelligendum csse , quo Beatissimari MARIAE Anima corpori conjuncta fuit se in Alex. VII. Const. Sollicitudo) ; si peris petuum silentium , gravissimasque cenis surarum poenas ipso facto incurrendas, is seu clam seu palam , seu quolibct aliori praetextu hujusmodi Mysterio obniten-- tibus indico ; satis ex hoc intelligi po--.test , me , ut utrumque mysterium pari rem certitudinis gradum obtineat , erais Optare ; adeoque eamdem , quam deis MΑRiΑE Assumptione Veritatem tueor,

is ipsam esse , quam de ejusdem pari- D ter

37쪽

s XXVI J

o ter Conceptione innuo atque profiteor. - Ex quo fit, ut, infra Fidem , utramqueo veritatem etsi nondum expressa Definiis tione , re apse tamen , Filiis meis colen- dam , atque observandam satis superque is constituisse videar. si Si igitur propter illa rationum momenta, quae ante producta sunt , nemo unus est , qui MARIAE Assumptionis , tum quoad corpus, tum quoad animam attinet, Mysterio refragari audeat ; ob eadem ipsa sere temeritatis & pervicaciae pariter conVincetur , si quis IMMACULATAE CONCEpTIONIs mysterio repugnare ausus fuerit. Perge porro: suasis fit Mater CHRIsΤΙ , Verum judicium serre , & quousque scilicet

MARIAE, utpote DEI Matris, Dignitas a que excellentia pateat, tamdem concludere satagamus . Ecquis autem mentis vitanta praeditus suerit , ut rem tam arduam praestare possit λ Hic nunc demum

cum Diuitigod by Cooste

38쪽

s XXVII J

cum B. Alberto Magno cap. I 62. ad illa verba Genesis I. Congregationes Aquarum appellavit Maria ) non abs re prorsus , libet illud observare , nempe suavissimam vocem hanc MARi A latinoidiomate, mutata syllabae quantitate Maria , hoc est Congregationem Aquarum, significare. Cujusnam igitur prope infinitam hujusce mystici Maris , ΜΑsti AE scilicet meritorum , prosunditatem explorare erit Θ Ad id enim assequendum non modo ipsorum Angelorum intellectum imparem esse , superius a nobis dictum est; sed ipsa Virgo sapientissima de se ac felicissima sorte sua verba faciens , nonnisi

generatim edisserere novit. Fecit mihi magna . Et sane quidem, quum DEUs Omnipotens Mundi Fabricam construxit, ve bum unum proserre satis habuit: Dixit 9 facta sunt: Quum Coelestes sormavit O bes, sat cito se se expedivit: Verbo Domia D a vi

39쪽

s XXVIII J

ui Coeli firmati sunt: Quum mirabile hominis opificium complevit, halitus unus satis fuit : Et inspiravit in faciem ejus Spiraculum vitae , ct factus es homo : uum plurima alia prodigia exeruit ;vel unum tantummodo digitum , vel , ad summum , manum unam adhibuit: Digitus Dei est hic. α Dextera Domini fecit virtutem: At vero quum sibi Matrem condidit, major fuit ars requirenda , multa cademque magna , & sere incomprehensibilia facienda erant. Nunquid ergo verbum , halitum , digitum , manum ad rem tantam DEo satis fuisse dicam Θ minime gentium , sed vero Brachio forti suo , divinoque opus fuit ;quinimo Ipse in id omnes Omnipotentiae suae nervos intendit: Recit mihi magna qui potens es Fecit potentiam in brachio suo. Ecquis igitur , ecquis inquam prodigiosum

hoc 3

40쪽

hoc , Divinumque portentum dimetiri unquam audebit Θ Λ Summo quidem opifice , omnia in numero , pondere , atque mensura persecta sunt : At vero Matris suae , ut quae omnem Creaturarum ordinem supergreditur , privilegia Connumerare, Conditionem pendere , atque dignitatem metiri , Ipsi uni , qui camdem fecit, vis ac iacultas est : Ipse creavit illam , vidit 9 dimensus est. Fueritne igitur , etiam atque etiam percontabor , qui MARIAE utpote MATRIs D Ei Dignitatem , ac persectionem definire , atque aestimare valeat p Est profecto. At quis tandem is est ρ Non alius certe, praeter illum , iterum atque iterum dicam, qui cam condidit; neque alia quidem mensura , quam arundine illa aurea,

hoc est Filio suo servata tamen prOportione ) , suaque Sapientia dimetiri

consueVit.

SEARCH

MENU NAVIGATION