Dissertatio Academica de dignitate B. Mariae Virginis Matris Dei, quam Italice per tertiarum seraphicum jam pridem perfectam, impense in Mariam sine labe conceptam devotus nunc primum latine reddit. ..

발행: 1752년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

s XXX l

Ad eamdem hanc porro rem , dignum sane animadversione illud existimo , quod vel nullus dum , vel sertasse aliquis vix leviter attigerit. Etenim quum Litanias modulamur , & seu ΡATRis , seu Fi-Lii , seu Spisti TUs SANCTI opem imploramus , Miserere nobis a Populo responderi audimus : ac merito scilicet , quod prosecto Summa TRINITAs per essentiam miserationum omnium Fons & origo sit.

Quum autem MARIAM reliquosque Sanctos nominamus, eos, ut pro nobis apud Augustissimam TRiADEM intercedant, obtestamur: Ora pro nobis: π Orate pro nobis. Verum Ecclesia Sancta MARIAM inter ut Sanctam , eamdemque ipsam ut DEi -- trem , longum latumque discrimen inter cedere intelligens; quum eam ut Matrem perpendit dicens: Tu quae genuisti, natura mirante , num Sanctum Genitorem , tum non tantummodo, ut illa pro nobis orer,

42쪽

s XXXI J

deprecari contenta est, nec in eo acquiescit; verum etiam, tamquam illa Divina Persona foret, enixe eamdem rogat, ut suarum in nos miserationum thesaurum effundere non dedignetur : Gabrielis ab ore sumens illud Ave , peccatorum miserere; videlicet, ut illam in nos peccatoreS miserationis virtutem exerere velit , quam a DSo , tum quum sibi eamdem Ipse M trem adscivit, tanta eminentia , assiuentiaque participavit, ut quemadmodum igni candens serrum , sic Ipsi DEo illa assimiletur. At si sorte vobis haec , quae a nobis dicta sunt , nimia sertasse atque modum excedentia videantur ; in Angelicum Doctorem querelas vestras intendite , qui opusc. 17. humanam naturam ideo a Dgo assumtam fuisse scribit, ut homines faceret DEos . Ρraeterea autem nemo non Videt , quam potiori iure illa Dgi verba : Ego dixi: Dii estis

43쪽

I XXXII J

Reginae eidemque DEi Matri applicanda sint , quam nobis Subditis servisque, atque a dira illa , qua misere obstringebamur servitute , Divino beneficio redemptis. Sic igitur merito haec MARIAE vox in quosdam , quibus Virginis honos &cultus nimius eXistimatur , apprime Congruere videtur : Videte quod ego sim sis

in Non est alia Mater DEI , praeter me. αHonorem meum alteri non dabo. Enim vero ita DEi Mater sola , ita unica est , ut ei alia quaepiam assimilari minime possit: suae Amilis tui in Dus Domina ὸ Et profecto, sicut nemo nolit Patrem , nisi Filius, ct cui voluerit Filius revelare ; ita nemo novit Matrem , nisi Filius 9 cui voluerit Filius revelare. MAai A crgo tertio quoque verbo jure merito dicore ausim quatcnus D Ei Mater , scre DEA est ; re ipsa vero non est DEA : res prope increata est, re ipsa tamen est creatura. Atque haec

44쪽

s XXXIII J

haec quidem mea , Salva tamen meliori sententia est. Si quis tamen sit qui majora atque meliora hisce sapiat, quippe suasis At Mater CHRIsΤi , nobis eXPOnere ne gravetur. Interea loci , rema capite arcessendo , illud unum nosse satis Contentus sum , MARIAM scilicet, per essentiam , neque DEAM , neque rem Divinam esse ; verumtamen , infra eam Conditionem, ex creaturis omnibus, tam

praesentibus , quam futuris, ac possibilibus , quacumque cxcellentia , dignitate , & privilegio cumulatis, adeo primam esse , ut nedum major ea , sed ne aequalis quidem prodire possi. Tempus jam nunc est , ut ad id , quod secundo loco demonstrandum erat, descendamus ; ut scilicet in judicii lance , Quanta At Mater CHRIsTI , perpendamus ; quo nimirum ejus Protectio suos erga devotos pertingat, & quousque in Ε omne

45쪽

s XXXIV J

omne genus humanum se se diffundat 3 In hujusmodi autem re mature Ponderanda, manifeste deprehendemus, ideam illam , quam de Dgi Matre sibi esse mant , non solum quotquot Haeretici sunt, sed nonnulli etiam , nostra praesertim tempestate , inter Catholicos obsoleta enovantes , impersectam & maneam esse , & quae propterea , ut Sacrae Scripturae phrasi utamur , minus habens dicenda sit ; ex eo quod , variis etiam religionis obtentibus , pro DEUs immortalis i tantane horum hominum Calliditas est Θ validissimum illius Patrocinium deprimere atque imminuere connituntur.

Profecto Catholicae Fidei Dogma est ,

DLuM Optimum Maximum Unum ac Trinum omnia intra plenitudinis suae veluti cancellos circumscripta Comprehendere : dictum est enim: Ex quo omnia, ter

46쪽

per quem omnia , in quo omnia ; quod perinde est , ac si dicamus, DEUM rerum universarum principium, medium, finemque esse ; nihilque prorsus sine Verbo , hoc est Sapientia sua , posse consistere: namque omnia per ipsum , ait Evangelista,

facta sunt, ct fine ipso factum est nihil. At

illud quoque Catholicum Dogma est, nOS scilicet cisi non opis sit nostrae , divina tamen, praesertim si Fides accedat , virtute fretos atque suffultos , omnia posse operari: Omnia, scriptum est ,possibilia sunt credenti. Omnia possum in eo, qui confortat. Ex quo quidem intelligimus , quod tanquam prima, Universalisque causa per Omnipotentiam operari suum proprium DEi sit ; quodque idem Omnipotens

DEUs cx creaturis suis, ubicumque sua voluntate Concesserit , majorem aliis , aliis minorem operandi virtutem impe tiatur ; ut carum quaelibet, tanquam cau-

47쪽

s XXXVI J '

fa secunda seu libera, seu necessaria, suos Cujus generis cunque & conditionis sint, tum scilicet qui ad naturalem vitam , tum qui ad Spiritualem , tum qui ad gratiam , tum denique qui ad gloriam

attinent, effectus edere queat. Atque hac quidem lege DEUs terrae praecepit, ut herbas , lignaque pomisera produceret ; istis autem ut semina, atque fructus juxta genus suum efferrent, quibus h mines & animalia vitam viverent, haecque illis essent ; cuncta demum in DEi gloriam, pro qua creata sunt, redundarent : Omnia enim propter se ipsum operatus es DEUs ; ut nimirum per universalem DEi concursum , seu congenita , appropriata , ut scholarum voce utamur), seu participata facultate , citra novam dispositionem , novumque agendi praescriptum , operarentur : hoc enim ipse

nobis innuere voluit quum dixit: Gemminet

48쪽

s XXXVII J

minet terra etc. ra Crescite , multiplisamini etc. α Unicuique praeterea hominum ipse talenta distribuit, ut eadem apte multiplicata opportune repeteret: secus autem humanae actiones minime propriae essent, nec meritum inde ullum, aut demeritum existeret, neque demum poena, praemiove ullo dignarentur.

Jam vero ipse DEus , quos in Ecclesia sua Pastores constituit , reliquosque , quos

in eadem utcumque ministros destinavit, eos peculiaribus donis , potestatibus ac virtutibus instruxit ; videlicet ut Daemonia ejicerent ; ut per manuum super acgros impositionem infirmitates Curarent ; ut sutura praedicerent ; ut innumeras Animas in purgatorio detentas per Indulgentias liberarent; ut omnes Omnino originis labe insectas ac deformes, prO- indeque Sathanae mancipatas , in libertatem vindicarent, & in venustissimas

49쪽

I XXXVIII J

JEsu Custisaei Sponsas converterent ;ut Sacramentali absolutione prope infinitas ob lethalia crimina commissa ad aeternum Supplicium destinatas , nedum ad Inserni Barathrum ruentes retraherent atque impedirent , sed &in Dgi amicas , filias & CHRisΤi cohaeredes commutarent ; ut panis Vinique substantiam in eam quae ClastisΤi ipsius est transeb fantiarent , atque id genus alia quamplurima , quae Sancta Romana Ecclesia docet ac profitetur . Agedum: si hi omnes, in quos tot ac tanta insignia dona generis humani ergo divinitus Conseruntur , non modo Ecclesiae

Subditi ac Ministri sunt, sed citam DEO ipsi, seu ob primi Parentis, seu ob suam

propriam culpam hostes, perduellesve aliquando suerunt ; quot & quanta Terrarum Coclorumque Reginae, nedum DEO

numqam invisae, sed Filiae, Sponsaeque

50쪽

s XXXIX J

ipsius praedilectae , atque bonorum omnium largitoris Matri, pro Fratribus suis, atque infelicibus Evae filiis concessa sui se existimandum erit Θ Itaque specialibus etiam privilegiis condecoranda erat. Ad hoc quidem Ulpiani Jurisconsulti l. i.=de legJ illud paucis verbis expressium maxime congruere mihi videtur, Augustam scilicet iisdem privilegiis gaudere per gratiam, quibus Princeps per potestatem pracditus est. Augusta , verba legis sunt, licet legibus soluta non fit ; Princeps tamen eadem privilegia illi concedit, quae ipse habet.

Atque hinc etiam animo reputare debemu9, quod licet DEus per essentiam , uti in Scholis dicitur , O ultimate nostra Omnium Via, Veritas, & Vita sit , in illoque ipso propterea UiUamus , momeamur, ct simus, in quo nostra omnis spes reposita est , & cujus praesidio ab omni nos malo incolumes evasuros confidimus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION