Dissertatio Academica de dignitate B. Mariae Virginis Matris Dei, quam Italice per tertiarum seraphicum jam pridem perfectam, impense in Mariam sine labe conceptam devotus nunc primum latine reddit. ..

발행: 1752년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

ejus proprium Hieroglyphicum habemus

perquem in universam Ecclesiam tamquam in prata, viridaria, Campos uberrimi Coelestium donorum rivi decurrunt, quibus ita omnia foecundentur , ut plenissimi inde fructus & saluberrimi existant. Jure crgo sibi Fideles gratulantur, quod de plenitudine ejus omnes accipiunt. Aliud jam , quod sequitur , argumentum, magis magisque hanc , de qua agimus , rem vobis in aperto ponet. Archangelus Gabriel ante Divini Verbi Incarnationem dum Virginem salutat , eamdem gratia plenam esse confitetur: Ave gratia plena; postquam autem ipsa DEI nuncio assentiendo , in utero suo Verbo carnem suppeditavit , idemquc ipsum

conceptum per menses novem sua propria substriatia aluit , in lucem editum suo proprio lacte enutrivit: quid pluribus verbis JEsu CHRisaei aetates singillatim

62쪽

tim percurrere opus erit Z postquam, inquam, per annos tres & triginta magna sedulitate illi inservivit , illi assiduam se comitem atque imitatricem dedit, per totam suam demum acerbissimam passionem illi poenarum se sociam ac dolorum participem fecit , prout ei Simeon dixerat: Tuam ipsus animam pertransibit gladius , deque ea Ecclesia moerens canit : Stabat Mater doloroya juxta Crucem etc. rum Vero ego quaeram , num DEi Mater , post tantum temporis spatium ab Angelica Salutatione delapsum , tot piis operibus , Sanctisque actionibus usque ad extremum vitae suae de Dgo he- merita , noVis donorum & gratiarum accessionibus locupletior facta fuerit pNeminem quidem inter CHRisTi Fideles reperiemus , qui non respondeat, ipsam incomprehensibilem pene donorum thesaurum acquisivisse , proptereaque An-G a ge

63쪽

gelorum, MariFrum, Consessorum, Vi ginum , omnium Sanctorum , Coeli denique ac Terrae Reginae titulo merito insignitam. Prosecto quemadmodum quum vas aliquod utcumque amplum , plenum est , amplioris materiae minime capax esse dignoscitur , adeout si alius liquor superinfundatur dispergi soras necesse sit; pari etiam ratione quum insigne illud Vas devotionis ita divinae gratiae plenum

esset, ut amplius in Se capere aut Continere non posset , merito sequitur ut

dicamus , MARIAM Virginem sibi plenam , nobis autem superplenam suisse: Eodemque ferme modo, quo Divinus ipsius Filius quum gratiae plenus esset ac veritatis, ob perpetuam tamen suam, quanos dilexit, charitatem, pro nobis miseris peccatoribus acerbissimas subire Cr ciatus , inque Crucis patibulo mortem oppetere, atque hoc pacto gratiis gratias

64쪽

accumulare voluit; ita Charitatis & Misericordiae Mater gratiarum thesauris ac divitiis pro nobis auxit, quae ad cal-

Culum revocare , omnium Creaturarum mens & cogitatio imparem omnino se esse confitetur.

Magna igitur providentia ac saluberrimo consilio , ut propitiam praesentemque nobis MARiAM iaciamus, Sancta Mater Ecclesia tot varias ejus imagines recolendas proponit , tot Festos dies variis nominibus celebrandos instituit, multaque alia pia ac religiosa exercitia in ejus ho-

norem nedum Permittit, Verum etiam

approbat, fovet , & ad ea serventius frequentanda Fideles saepissime concessis Indulgemus allicit; non quo quidquam de supremo Filii honore detrahatur, cujus mysteriis recolendis singuli Dominici aliique multi sesti dies decreti sunt , sed, quo vehementius fidelium animos ad

65쪽

MARIAE pietatem nostram tanquam Ad- Vocatam apud DEUM potentissimam incendat . Hac etiam de causa per totum sere Christianum Orbem pia ac devota consuetudo servatur , ut sere quotiescumque augustissimum SACRAMENTUM publicae Fidelium venerationi exponitur , toties ante JEsUM CHRisTUM subpanis specie obumbratum Beatae Virginis Litaniae concinantur, tumquum proxime jam Eucharistica benedictio asstantibus impertienda est : Ut scilicet ex hoc intelligamus, CHRIsTUM JEsuM alterum tamquam Salomonem sapientisi simum Regem MARIAM Matrem suam proprii solii sociam velle , quemadmodum per sacrum psaltem illis scilicet verbis praedictum esse videtur : Assisit Regina a dextris tuis. In eodem, inquam, solio Coelestis Regina , pretiosa ac dec

ra , splendida & insignis In vestitu deaurato

66쪽

io charitatis sedet : circumstat illam di- Uersarum nationum , sexuum , Regula rium Institutorum, piorumque sodalitiorum devotus coetus, quorum alii precarias coronas , alii Rosaria , alii multiformes devotas vestes , scapularia , sa-Crasque Zonas praeserunt , quo scilicet piae devotaeque infelicium peccatorum preces per Matrem ac Reginam clementissimam ad Divinum Regem Filium suum permeent , utque vicissim a Rege omnis pietatis & misericordiae pleno ,

per MARi AE invocationem atque intercessionem, coelestes , suaeque una propriae ad hos .benedictioncs impertitae descendant: Suae , inquam , una prOpriae ; ctenim Ecclesia etiam atque etiam Orat , ut vos cum Prole pia ben

dicat Virgo MARiΑ. Sicque Divinus Filius dignum Genitrici suae honorem habet ; ipsaque similiter Mater benigni sti

67쪽

ma egenos & amictos , atque in hac lacrymarum valle exules Evae filios Divini Regis ac Judicis Majestate perterritos consolatur ; qui siquidem Regem ipsum

recta adire minime audentes , propitium per MARIAM accessum atque alloquium cxpectant. Quam autem in MARIA spem ac solatium repositum habemus , Mellifluus Bernardus homil. a. super Missus ) verbis hisce mirifice confirmat. Stella , inquit ex scob orta , cujus radius universum Orbem

illuminat , cujus splendor O praefulget in

Superius, ct Inferos penetrat , terras etiam perlustrans , ct calefaciem magis mentes , quam corpora , fovet virtutes , excoquit vitia. Atque haec quidem Sancti Doctoris verba cum illis , suibus Sancta Ecclesia MAniAM Virginem affatur, apposite consentiunt : Solve vincla reis , profer lumen caecis, mala nostra petae , bona cuncta po-

68쪽

Sumens illud Ave peccatorum miserere. Ubi observandum , quod posce & miserere ideo dicitur , quod scilicet a MARIA , Divini Filii sui sere instar , utrumque

praestetur.

Si autem hujusmodi veritates ac rationes rerum gestarum eXemplis , quae utpote sensibus obnoxia , ad fidem faciendam aptiora sunt , comprobari exoptatis ;prius a vobis mihi , quot Coeli Sydera, quot maris arenae, quot imbrium, Oceanique guttae sunt edisseri atque enarrari velim ; tum ego deinde miracula , prodigiorum exempla, Coelestes visiones apparitionesque recensebo, quae Mundo in generis humani favorem Divina Mater exhibuit. Vel una ergo MARIA a cunctis nos Infernis Ρotestatibus, a cunctis ad malum sollicitationibus, a cunctis animae corporisque periculis quum aeternis, tum temporalibus potentissima sua virtute eri-

Η pere

69쪽

s LVIII J

pere valet ac liberare , quemadmodum Sancta nos Ecclesia orare docet : A pernculis cunctis libera nos semper Virgo gloriosa ct benedicta: eamque ob rem Draconem vinculis adstrictum suis sub pedibus, contrita cervice , subditum atque oppressum

tenet. MARIA nos bonis omnibus seu cor

poralibus , seu spiritualibus tam largiter ditare potest, ut Filii Dei nominemur &simus , atque ad aeternae salutis portum perveniamus. Ipsa squidem pulchrae dilectionis , filialiaque , ut ajunt , timoriS,

purae fidei, verac cognitionis, sanctaeque spei optima ac vera Ρarens est: Ipsa ut luna pulchra est, atque ut sol electa , ut universum genus humanum ardenti suae charitatis igne, Coelestique splendore persundat , quo Certe justorum animae virilius divino amore inflammentur, sanctioribusque operibus noctu diuque praefulgeant , peccatoreS autem e tenebris ad lucem

70쪽

Iucem emergant : Quoniam , quemadmodum JEsU CHRisaeo utpote Filio omnia dedit Pater in manus , ita bonus Divinusique Filius eadem ipsa MARIAE , eo quod naturalis illius Mater sit, Communicavit. Alia adhuc jam ratio nobis ineunda & subducenda est, ut quanta in MAsti AE bonis,& quam dives summa sit , multo magis constet. Ρrosecto nihil prohibet asserere, quin vel ipsa ratio suggerit ut dicamus, DEUM , tamquam MARIAE PATREM , eam cunctis donis coelestibus dotasse , & SpIRIΤUM SANCTUM tamquam ejusdem Sponsum parem etiam dotem doti addidisse, Divinum quoque Filium tamquam ex asse haeredem honorum suorum Matrem instituisse. Conficite jam nunc summam hanc , & postquam , subducto calculo , expositum mihi atque enarratum a vobis fuerit, quanta primum dos MARIAE sit , quanta autem superaddita, Η a quan

SEARCH

MENU NAVIGATION