장음표시 사용
41쪽
DA VITA A. GREGORII mox abductuin in Tusculanum secedere jusserit, quo salubrioris Coeli beneficio recrearetur, fra hasique laboribus vires, & valetudinem Confirmaret . Dici vix potest quibus tum per Urbem Barhadici charitas, Providentia , magnitudo animi
Praeconiis efferrentur. Ita Certe in ore Transii herinorum versabatur Gregorii nomen, ut diu, alteque posteroruni animis insculptum haeserit, ac nostra fere aetate crebris sermonibus , ejus dem sit celebrata memoria.
Sed magnam in primis gratiam his rebus Consequutus est apini Pontificem , qui admiratione tantae Virtutis, multo majore studio exarsit de eo henemerendi. Igitur cum per id tempus Bergin mensium Ecclesia Antistite orbata misset, dignum Alexander prae ceteris, qui ei praeficeretur, Gre- gorium existininuit, eumque ne si spicantem qui dem Episcopum designavit. Luctandum tamen fuit cum hominis modestia , atque humilitate, qua gravem sibi molem imponi Considerans , animi diu pendens, & anXius fuit, an oblatum sibi onus defugeret, ac detrectaret. Sed ancipiti cura, dubiaque Cogitatione distradium, cum dis ficilis admodum videretur tantae rei deliberatio, pervicit AleXandri Praecipientis auctoritas, fe-
Citque, ut ille recusare, atque obniti non auderet. Pont
42쪽
BARBA DICI LIB. I. CAP. III. I Pontificis itaque tamquam Dei per ipsim IO-quentis vocem Barbadicus accipiens divinae voluntati demisse acquievit, atque obtemperandi studio a Cardinati Bragadino die xxix. Julii a no MDCLVII. in sacris D. Marci aeditius eximio pietatis, ac religionis 1ensii Episcopum se inu gi passus est. Suscepta manuum impositione arsit mira cupiditate desponsam sibi Ecclesiam quam Ocyssime adeundi ; quare ut primum sibi licuit, impetrata a Pontifice venia , ad Sextilem ejussiem anni ab Urbe profectus eo ire PerreXit.
CAPUT IV. Bergomensem init Episcoparum s Gus Ecclesiae
status , atque insituta a novo Episcopo regiminis ratio.
V Ulgata jam hominis fama ita rumomen
sium animoS Occupaverat, eorumque de
siderium incenderat, ut fausta omnia, atque se Iicia sibi, & Ecclesiae sub Gregorii cura , ac regimine pollicerentur ; nec sua ilIos opinione, ac spe sal s fuisse commonstravit eventus. ΛCnovus quidem Episcopus propitiato multis, ac
curatisque precibus Pastorum Principe Iesii Chrse C sto,
43쪽
18 DE VI ΤA B. GREGORII sto, quo optimam regendi Gregis rationem aD sequeretur, cum veterum Ecclesiae Pastorum, tum Sancti Isiini in primis Mediolanensium Antistitis Caroli Borromaei instituta, Virtutes, eX emPla, quantum Dei ope conniti posset , ad imitandum sibi proposuit. Eumdem vero in omni pastoralis vitae parte feliciter adeo remiit, at que eXPressit , ut non immerito alter Carolus
Borromaeus vulgo appellaretur.
Suscepta igitur vineae illius Procuratione , multa sibi juxta Ρrophetae monitum evellenda radicitus , ac destruenda, plura quoque Plan tanda , atque aedificanda cognovit . Nam etsi Praedecesserum Antistitum cura , ac diligentia sanctissimis legibus communita, optimisque i stitutis, exemplisque fuisset exculta, ut est tamen humana conditio in laxiorem vivendi Ibcentiam Prona, multae in Christianam , atque ecclesiasticam disciplinam irrepserant Corruptelae , quibus Cleri, Populique mores laborantes, non Plum specie praesentis mali , sed etiam futuri metu , ac periculo majore ejus animum magnopere commovebant I Quae paucis ante an nis Italiam fere universam vastaverat pestis, ea Bergomensem quoque Ρrovinciam misere ambXerat , ac tetram non corporibus modo , sed
44쪽
animis intulerat cladem; nam lue si .hlatis egregiis , optimisque animarum curatoribus patuit exteris Sacerdotibus in Dioecesim universam adbtus , quorum Plerique literis , ac disciplina destituti, jam non Pastores . sed Mercenarii doctrinae inopia , moribusque liberioribus detrimento Ecclesiae fitere magis, quam subsidio. Ad haec , qui paulo ante decesserat Aloysius
Crimanus Episcopus, cum senectutis onere Pressias, variisque conflictatus incommodis Panor Ita munera per se ohire aliquandiu non potuisset, impedita multa , atque incomposita , nec exiguo labore emendanda , atque in ordinem redigenda Succetari reliquit. Id operis, ac I horis stibiturus Cregorius hoc sibi propolit, atque constituit, ut quam in alios inducere vellet disciplinae formam primum in se ipsis exprimeret , fore speranS, ut praeeuntem Pastorem oves non invitae sequerentur. Principio igitur se talem exhibuit , qualem in Tito filo animarum Pastorem Paulus insormat, sanctum, Pr dentem , sebrium , pudicum, doctrina Praesta tem, ceterisque instructum virtutibus, quae Apostolorum Succetarem plane referrent. Juge in
primis orationis in eo studium, rerum omnium terrenarum ContemptuS, dura corporis Per a
45쪽
ao DE VITA B. GREGORII stinentiam , labores, vigilias afflictatio, effusa, & ardens in omnes charitas, mansuetudo, Pa tientia , solicitudo , ac vigilantia, nec minor in adversis, & arduis animi fortitudo, & constantia , mortem ipsam ubi oporteret subire parata. Tum sibi ante oculos Caroli Borromaei vitam, res gestas , ac Mediolanensis Ecclesiae acta pro-Posuit, eoque Praesermatore, ac magistro Ce tum sibi Episcopalis vitae ordinem , quem dein CePS sequeretur , praescripsit, eodemque familiam quoque suam composuit, ut inde manarent in ceteros disciplinae, modestiae, &. Probitatis eXempla. Domus universae VParatuS, qui Pom-Pa Careret omni, Praeter eam, quae sustinendae
dignitati prorsiis deberetur. In stipelleetili , ac vestibus nihil sericum , nihil pretiostim, nihil
studiosius elaboratum, aut eκquisitum. Amen tea vasa, atque id genus instrumenta Pauca quidem , eaque ad divinum fere cultum servata . TenuiS, ac frugalis mensa uno, vel altero o senio, eoque Vulgari, ac parabili more Coen hilarum instructa. Ρauci ad humiliores usiis famuli , paucique familiares, delecti tamen omneS, ac certo vitae testimonio, aut eXPerimento Pro 'bati. Discreta singulorum munera , atque assisnatae cuique regulae , ac leges , quas libello
46쪽
BARBA DICI LIR I. CAP. IV. aff-Comprehensas vulgavit ea inscripta fronti Besenardi sementia Domum Episcopi decet sanctitudo, decet modeytia, decet honestas: Harum autem custos es disciplina ; qui contra eas faceret, domo excede re, jubebatur . Mane dato signo surgere omnes, atque in
sacelloen Convenire , aeternarumqUe rerum me
dilationi, ac piis inani Episcopo vacare Preca tionibus . Qira Sacerdotes essent, hi quotidie rem divinam facere ; Episcopo facienti laici omnes religiose adesse. Hora pomeridiana lectionem de religione audire: sub nocturnam vero quietem in eodem sacello in diurnas conscientiae Iahes taciti inquirere, Ρoenitentiae sacramento frequenter eXpiari, sacram vero Hostiam ab Episcopi manibus semel in mense reciPere. Mensa omnibus in triclinio communis, sacra ad ipsam Ieetione adhibita, qua non minus animi reficerentur, quam Cibo Corpora. arta hebdomadae Feria interdictus carnium esus, indictum vero Feria sexta ieiunium. Noctu prodire domo permissum nemini. Foeminis ad Episcopales aedes aditus omnino praeclusus. Ut tonsurati, ac Prolixis vestibus, non tamen 1ericis, clerici, sacerdotesque incederent, graviter sancitum. Λ comessationibus, ludis, choreis,
47쪽
M DE VITA B. GREGORII spectaculis, iisque omnibus , quae iaculi IIcem
tiam, oblectamenta, vanitatemve olerent, abst nendum omnino. Λ muneribus caverent quam
maxime, nec quidpiam cujusvis pretii dono a ciperent , qui stipendio Episcopi viverent. Minio demum, profanis sermonibus, maximeque impuris, dissidiis, obtrectatione , Ceterisque au ticorum vitiis alienos, averssisque omnes vole bat . Praefecit domui universie Sacerdotem Ara vem probitatis, ac prudentiae Iaude spectandum,
qui in familiarium gesta , dictaque diligenter
inspiceret, singulorum mores, atque errata n
taret , ac pro tradita sibi potestate corrigeret, atque emendaret. Iisdem fere legibus se ipsiim strinxit, atque subjecit, utque impune ab iis, ossicioque sto nunquam destisceret, duos sita conssimit Vitae Cen res, quorum nomina typis impressa in tabulario episcopali exponi publice voluit, eosque jussit, quidquid reprehensione dignum admisisset sedulo monere, quo caveret imposterum, seque vel minimis in rebus quam castigatissimum exhiberet. CΛ
48쪽
Remissam cieri disciplinam corrigere so restituere aggreditur. DOmo, ac familia in hunc modum Composita, atque instituta ad restituendam, Proino endamque GClesiastici ordinis disciplinam cogitationes, & Curas intendit. Vix enim fieri posse intelligebat, ut reliqui gregis Comversio sibi ex animi sententia succederet , quin prius ad Cleri reformationem sese totum adj, ceret ; quod plerique degeneres Christiani sol tiorem quam agunt vitam , profligatis Cleric rum moribus Praetexere 1Meant , raro autem eorumdem caste integreque viventium eXemplo ad christianae vitae formam provoCentur. Sed ne quid temere, ac minus considerate adgrederetur, ab ipse Pastoralis administrationis emordio Clerum universum sibi diligenter inspiciendum, cognoscendumque eXistimaUit. Cura toribuS ergo animarum, rum ceteris Sacerdotiis hus , ac Clericis ad se arcessitis, singulorum nomina , aetatem, domos, statum exquisivit, imgenium , studia, doctrinam, & indolem diligen
49쪽
ter eXPendit, eXPlorataque omnia in commemtarium redegit, quo factum est, ut jam altero Episcopatus mense nondum expleto Ecclesiasticos singulos de facie nosceret, & quanti quis' que esset satis perspectum haberet. Jam vero multa initio sibi dissimulanda, aut
leniter tentanda intellexit, neque siibita quasi vi enitendum, ut inflicta disciplinae vulnera Curare tur , ne remediis intempestive adhibitis exasperarentur magis, ac deteriora fierent. Peritos it
que medicos imitatus non acriora Primum, &omnia, sed leniora, ac sensim , quae pro morbi acerbitate magis opportuna videbantur, admoVit, fore sperans, ut si gravioribus analis praesentem aliquam medicinam afferret, facilior esset in re- Iiquis Gregis universi curatio. Ea porro unde Cetera in Clerum vitia manare selent duo esse animmadvertens , rerum scilicet divinarum inscitiam,& vitam otio, inertiaque traductam, faciendum sibi in primis putavit, ut iis omnino eliminatis, quae propria sunt Ecclesiasticorum hominum studia inducerentur. Comparatis itaque pro cujus vis captu, & commodo libris, certos in urbe, ac Provincia Sacerdotes Constituit, qui rudiores alios patienter instituerent, assidueque eXercerent.
Coetus deinde aliquos statuta mensis cujuslibet die
50쪽
pARBA DICI LIB. I. CAP. U. ascum in Civitate, tum in Dioecesi cogi iussit, ut eo quisque ad disserendum , vel rest Undendum
de sacris, atque ecclesiasticis rebus conveniret methodo, & ordine ab ipse Episcopo constitutis.' . Nec minor de Clericis cura , ac selicitudo Gregorii fuit. Cum enim initia , progressiones que virtutum a Prima educatione maXime pendere intelligeret, probatoS adolescentes, qui EC-CIesiae nomen dare vellem, Seminario Clericorum excepit iis studiis imbuendos, quae si maris Ecclesiae ministris maXime necessaria essent, ac POP Iorum saluti cum primis utilia. Optimis magistris, qui probitate , & scientia praecellerent, Pietate, ac literis instituendos tradidit, eorumque Iab ris partem in se quoque transferre , ac subire ali- quando non dubitabat. Nam Seminarii aedes frequens adire, ac totos ibi aliquando dies transi gere 1blebat, quo adolescentium Clericorum in citaret studia , exploraret prosectum , disciplinam, & mores Cognosceret, Paternis' monitiS teneras mentes ad Virtutem fingeret, amantissimissque cohortationibus ad officia religionis, ac pie
TenueS Porro , angustique quum essent Seminarii reditus , tribus Clericalibus , Ut vincant, eidem Perpetuo adjundiis ita cimaulavit, MD auXit,
